Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/16

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

la DE XIONSTANTIA SAPIENTIS.

est, quia certius robur sit, quod non vincitur, quam quod non lacessitur ? quum dubiæ sint vires inexpertæ, ac merito certissima firmitas habeatur, quæ omnes incursus respuit. Sic tu sapientem melioris scito esse naturæ, si nullius illi injuria nocet, quam si nulla sit. Et ilium fortem virum dicam, quem bella non subigunt, nec admota vis hostilis exterret ; non cui pingue otium est, inter desides populos : hujusmodi igitur sapientem nulli esse injuriæ obnoxium. Itaque non refert, quam multa in ilium conjiciantur tela, quum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorumdam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est, nec secari adamas, autcædi, vel deteri potest, sed incurrentia ultro retundit ; quemadmodum quædam non possunt igne consumi, sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant ; quemadmodum projecti in altum scopuli mare frangunt, nec ipsi ulla sævitiæ vestigia, tôt verberati sæculis, ostentant : ita sapientis animus solidus est, et id roboris collegit, ut tam tutus sit ab injuria, quam ilia quæ retuli.

IV. « Quid igitur ? non erit aliquis qui sapienti facere tentet injuriam ?» Tentabit, sed non perventuram ad eum. Majore enim intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia usque ad ilium vires suas perferat. Etiam quum potentes, et imperio editi, et consensu servientium validi, nocere ei iutendent : tam citra sapientem omnes eorum impetus déficient, quam