Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/18

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

14 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

quæ nervo tormentisve in altum exprimuntur, quum extra visum exsilierunt, citra cœlum tamen flectuntur. Quid ? tu putas, quum stolidus ille rex multitudine telorum diem obscurasset, ullam sagittam in solem incidisse ? aut demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi ?

Ut cœlestia humanas manus effugiunt, et ab his

qui templa diruunt, aut simulacra confiant, nihil divinitati nocetur : ita quidquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra tentatur. « At satius erat, neminem esse qui facere vellet ! » Rem difficilem optas humano generi, innocentiam. Et non fieri, eorum interest qui facturi sunt, non ejus qui pati, ne si fiat quidem, non potest. Immo nescio, anmagis vires sapientia ostendat tranquillitatis* inler lacessentia : sicut maximum argumentum est imperatoris, armis virisque pollentis, tuta securitas et in hostium terra.

Dividamus, si tibi videtur, Serene, injuriam a con tuméfia : prior ilia natura gravior est ; hæc levior, et tantum delicatis gravis ; qua non læduntur, sed offenduntur. Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent. Sic invenies servum, qui flagellis quam colaphis cædi malit, et qui mortem ac .verbera tolerabiliora credat, quam contumeliosa verba. Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolôre tantum, sed doloris opinione vexemur : more puerorum, quibus

  • Legerem libenter : tranquiUitate.