Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/26

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ce22 DR CONSTANTIA SAPIENTIS.

nescio : quod ad res meas pertinet, raecum sunt , mecum erunt. Perdiderunt isti divites patrimonia , libidinosi amores suos, et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam, et forum, et loca exercendis in publico vitiis destina ta ; fœueratores perdiderunt tabelias suas, quibus avaritia falso læta divitias imaginatur : ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, qui lamentantur, strictisque gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt. »

Ergo ita habe, Serene, perfectum ilium virum, humanis divinisque virtutibus plénum, nihil perdere. Bona ejus solidis et inexsuperabilibus munimentis præcincta sunt. Non Babylonios illi muros contuleris, quos Alexanderinlravit : non Carthaginis autNumantiæ mœnia, una manu capta : non Capitolium, arcemve ; habent ista hostile vestigium. Ilia quæ sapientem tuentur, a flamma et ab incursu tuta sunt : nullum introitum præbent, excelsa, inexpugnabilia, diis æqua.

VII. Non est quod dicas, ita ut soles, hune sapientem nostrum nusquam inveniri. Non fingimus istud humani ingenii vanum decus, nec ingentem imaginem falsæ rei concipimus ; sed qualem confirinamus, exhibuimus, et exhibebimus. Raro forsitan, magnisque ætatum intervallis