Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/28

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

contre*4 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

invenitur ; neque enim magna, et excedentia solitum ac vulgarem modum, crebro gignuntur ; ceterum hic ipse M. Cato, a cujus mentione hæc disputâtio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit.

Deaique validius debet esse quod lædit, eo quod læditur ; non est autem fortior nequitia virtute : non potest ergo lædi sapiens. Injuria in bonos nisi a malis non tentatur : bonis inter se pax est : mali lam bonis perniciosi quam inter se. Quod si lædi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec injuria bonis, nisi a dispari, verenda est : injuria in sapientem virum non cadit. Illud enim jam non es admonendus, neminem bonum esse nisi sapientem. « Si injuste, inquis, Socrates damna tus est, injuriam accepit. » Hoc loco intelligere nos oportet, posse evenire, ut faciat aliquis injuriam mihi, et ego non accipiam : tanquam si quis rem quam e villa inea subripuit, in domo mea ponat ; ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim. Potest aliquis nocensfieri, quam vis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tanquam aliéna concumbat, adulffer erit, quamvis ilia adultéra non sit. Aliquis mihi venenum dédit, sed vim suam remixtuin cibo perdidit : venenum illud dando, scelere seobligavit, etiamsi non nocuit. Non minus latro est, cujus telum opposita veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpæ satis est, perfecta sunt. Quædam ejus conditionis sunt, et hac vice copulanlur,