Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/32

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

a8 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

pida, æquali et concordi cursu fluentia, sccura, benigna , bono publico natus, et sibi et aliis salutaris, nihil humile concupiscet, nihil flebit, qui rationi innixus, per humanos casus divino incedet animo. Non habet ubi accipiat injuriam ; ab homine me tantum dicere putas ? nec a fortuna quidem : quæ quotiens cum virtute congressa est, nunquam par recessit. Si maximum illud, ultra quod nihil habent iratæ leges, aut sævissimi domini minantur, in quo imperium suum fortuna consumit, æquo placidoque animo accipimus, et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne injuriam quidem ; multo facilius alia tolerabiinus, damna,dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia ; quæ sapientem, etiainsi universa circumveniant, non mergunt, nedum ad singulorum impulsus mœreat. Et si fortunæ injurias moderate fert, quanto magis hominum potentium, quos scit fortunæ manus esse ?

IX. Omnia itaque sic patitur, ut hiemis rigorem, ut intemperantiam cœli, ut fervores morbosque, et cetera forte accidentia. Nec de quoquam tam bene judicat, ut ilium quidquam putet Lonsilio fecisse, quod in uno sapiente est : aliorum omnium non consilia, sed fraudes, et iusidiæ, et motus animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat. Omne autem fortuitum citra nos sævit