Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/34

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3o DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

et injuriatur. lllud quoque cogita, injuriarum latissime patere materiam illis, per quæ periculum nobis quæsitum est : ut accusatore submisso, aut criminatione falsa, aut irritatis in nos potentiorum motibus, quæque alia inter togatos latrocinia sunt

Est et ilia injuria frequens, si lucrum alicui excussuin est, aut præmium diu captatum ; si magno labore affectata hæreditas aversa est, et quæstuosæ domus gratia erepta ; hæc efïugit sapiens, qui nescit nec in spe, ncc in metu vivere. Adjice nunc, quod injuriam nemo immola mente accipit, sed ad sensum ejus perturbatur : caret autem perturbatione vir erectus, moderàtor sui, altæ quietis et placidæ. Nam si ilium tangit injuria, et movet, et impedit : caret autem ira sapiens, quam excitât injuriæ species ; nec aliter careret ira, nisi et injuria, ■

quam scit sibi non posse fieri. Inde tam erectus lætusque est, inde continuo gaudio elatus, adeo ad offensiones rerum hominumque non contrahitur, ut ipsa illi injuria usui sit, per quam experimentum sui capit, et virtutem tentât. Faveamus, obsecro vos, huic proposito, æquisque et animis et auribus adsimus, dum sapiens injuriæ excipitur : nec quidquam ideo petulantiæ* nostræ, aut rapacissimis cupiditatibus, aut cæcæ temeritati superbiæque detrahitur. Salvis vitiis vestris, hæc sapienti libertasquæritur : non, ut vobis facerenon liceat injuriam, agiinus,

  • Legerem : veitrœ. Vid. infrâ : ’vitüs vestris.