Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/132

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

laa DE PETIÏIONE CONSULATUS.

tibi parata esse debebant , sicut parata esse conficlo : nam hoc biennio quatuor sodalitates civium ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, M. Fundanii, Q. Gallii , G. Cornelii, G. Oicinini : horum in causis ad te deferundis quidnam eorum sodales tibi receperint et confirmarint, scio. Nam interfui. Quare hoc tibi faciendum est, ut hoc tempore ab iis, quod debent , exigas ; saepè commonendoj rogando , confinnando , curando ut intelligant, nulkuTi se umqiiam aHud tempus habituios referendae gratiae. Profecto homines et spe reHquorum tuorum officiorum, etiam recentibus beneficiis, ad studium navandum excitabuntur. Et omnino quouiam eo génère amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod causarum defensionibus adeptus es ; fac ut plané iis omnibus quos devinctos tenes, descriptum ac dispositum suum cuique munus sit. Et quemadmodum nemini illorum moJestus nullâ in re unquam fuisti ; sic cura , ut intelligant , omnia te, quae ab illis tibi deberi putaris, ad hoc tempus réservasse.

VI. Sed quoniam tribus rébus homines maxime ad benevolentiam , atque ad haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adjunctione animi, vel voluntate : animadvertendum est, quemadmodùm cuique horum generi sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur, ut satis