Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/150

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i4o DE PETITIONE CONSULATUS.

dictumest, dicendum de illâ altéra parte petitioiiis, quae in populari ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem , blanditiam , assiduitatem , benignitatem , rumorem , spem in republicâ. Primùm id , qiiod facis, ut homines noris , significa ut appareat : et auge, ut quotidiè melius fiât. Nihil mihi tàm populare , neque tàm gratum videtur. Deindè id , quod naturâ facere non habes , indue in animum, ità simulandum esse, ut naturâ facere videare.Qiiamquam plurimùm naturâ valet , tamen videtur in paucorummensium negotioposse simulatio naturam vincere. Nam comitas tibi non deest ea, quae bono ac suavi homine digna est. Sed opus est magnoperè blanditiâ : quae etiam si vitiosa est, et turpis in caetera vitâ, tamen in petitione est necessaria. Tune enim cùm deteriorem aliquem assentando facit, improba est : cùm amiciorem , non tàm vituperanda. Petitori verô necessaria est, cujus et frous, et vultus, et sermo ad eorum , quoscumque convenerit , sensum et voluntatem commutandus est. Jàm assiduitatis nullum est praeceptum : verbumque ipsum docet, quae res sit. Prodest quidem vehementer, nusquàm déesse : sed tamen hic fructus est assiduitatis , non solùm esse Romae atque in foro , sed assidue petere , saepè eosdem appellare : non