Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/154

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i44 DE PETITIONE CONSULATUS.

sine detrimento nostro promittere non possumns (quo modo, si qui roget ut contra amicuni aliquem causam recipiamus ) belle negandum est , ut ostendas necessitudinem , demonstres quàni moleste feras, aliis te id rébus exsarturum esse persuadeas. Audivi hoc dicere quemdam de quibusdam oratoribus ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem fuisse, qui negasset , quàm illius qui recepisset. Sic homines fronte et oratione magis, quàm ipso beneficio reque capiuntur. Verum hoc probabile est : illud alterum subdurum tibi homini platonico suadere ; sed tamen tempori tuo consulam. Quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis affuturum negaris , tamen ii possunt abs te placati aequique discedere : quibus autem idcircô negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum negotiis , aut gravioribus causis antè susceptis ; inimici discedunt ; omnesque hoc animo sunt, ut sibi te mentiri malint , quàm negare. C. Cotta , in ambitione artifex, dicere solebat, se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus , impertire iis, apud quos optimè poni arbitraretur ; ideô se nemini negare : quod saepè accideret , ut is , cui pollicitiis esset, non uteretur ; saepè, ut ipse magis