Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/908

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
EXTRAIT
Du manuscrit de la bibliothèque Magliabechiana.

LEONIS BAPTISTÆ DE ALBERTIS VITA.

Omnibus in rebus, quæ ingenuum et libere educatum deceant, ita fuit a pueritia instructus, ut inter primarios ætatis suæ adolescentes minime ultimus haberetur. Nam cum arma et equos et musica instrumenta arte et modo tractare, tum literis et bonarum artium studiis, rarissimarumque et difficillimarum rerum cognitioni fuit deditissimus ; denique omnia, quæ ad laudem pertinerent, studio et meditatione amplexus est : ut reliqua omittam, fingendo atque pingendo nomen quoque adipisci elaboravit ; adeo nihil a se fore prætermissum voluit, quo a bonis approbaretur. Ingenio fuit versatili, quod ad nullam ferme censeas artium bonarum fuisse non idoneum ; hinc est, quod neque otio neque ignavia teneretur, neque in agendis rebus satietate usquam afficiebatur. Solitus fuerat dicere, se se in literis quoque illud animadvertisse, quod aiunt, rerum esse omnium satietatem apud mortales. Sibi enim literas, quibus tantopere delectaretur, interdum gemmas, floridasque atque odoratissimas videri, adeo ut a libris vix posset fame aut somno distrahi : interdum etiam literas ipsas suis sub oculis