Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce II

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

PIÈCE II.

Création par Philippe-Auguste d’un chapelain dans la chapelle de son nouveau château de Dourdan.
— 2 au 30 avril 1222. —

« Philippus, etc., noverint universi præsentes pariter et futuri quod nos statuimus in castro nostro novo Dordani unam capellaniam et concessimus abbati et conventui sancti Carauni carnotensis quod unus ex canonicis suis manentibus in prioratu suo Sancti Germani de Dordano celebret divina singulis diebus in prædictâ capellâ et ille canonicus qui divina celebrabit in illâ capellâ faciet fidelitatem nobis et hæredibus nostris dictum castrum possidentibus et quotiens mutabitur canonicus totiens nostram faciet fidelitatem nos vero assignamus eidem canonico quindecim libras redditûs in præpositurâ nostrâ Dordani reddendas medietatem in festo omnium sanctorum et medietatem in purificatione beatæ Mariæ et per quot dies præpositus noster distulerit canonico dicto facere pagam suam per tot dies nobis solveret quinque solidos pro emenda. Quod ut ratum etc, anno domini millesimo ducentesimo vicesimo secundo. »

P. 24. (Biblioth. impériale.)