Gilles de Rais dit Barbe-Bleue/pieces justificatives 1

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

H. Champion, libraire-éditeur. (p. --cxvi).

PIÈCES JUSTIFICATIVES

PIÈCES JUSTIFICATIVES



PROCÉDURE CRIMINELLE CONTRE GILLES DE RAIS.

(Expédition originale, aux archives de la Loire-Inférieure, E 189.[1])
30 juillet — 25 octobre 1440.

I.

ACTES DE LA PROCÉDURE CANONIQUE.

1.

30 juillet 1440.

Déclaration d’infamie de Gilles de Rais.


Universis presentes litteras inspecturis, Johannes[2], permissione divina et Sancte Sedis apostolice gracia episcopus Nannetensis, salutem in Domino et fidem ipsis presentibus adhibere.

Notum facimus per easdem quod nos, beate Marie Nannetensis, in cujus parrochia Egidius de Rays[3] infrascriptus sepius, in domo vulgariter nuncupata de Suza, morabatur et parrochianus ejusdem ecclesie existebat, et alias infrascriptas parrochiales ecclesias visitando, fama publica et frequenti primitus referente et clamosa insinuacione bonarum et discretarum personarum Agathe, uxoris Dyonisii de Le Mignon, ac relicte deffuncti Reginaldi Donete, ipsius beate Marie, Johanne, uxoris Guinbeleti Delit, sancti Dionisii, Johannis Guibert et ejus uxoris, sancti Vincentii, Mathee, relicte defuncti Eoneti Kerguen, sancte Crucis Nannetensis, Johanne, uxoris Johannis Darel, sancti Similiani prope Nannetas, et Theoffanie[4], uxoris Eoneti Le Charpentier, sancti Clementis extra muros Nannetenses[5], ecclesiarum parrochialium parrochianorum, cum testibus synodalibus[6] ipsarum ecclesiarum, et aliis probis et discretis viris et personis non suspectis, quos, tam super infrascriptis quam aliis, nos, ipsas ecclesias visitando, officium visitacionis hujusmodi tangentibus, examinari fecimus diligenter, comperimus ac per eorom deposiciones inter cetera nobis constitit nobilem virum, dominum Egidium de Rays, militem, dicti loci dominum et baronem, subditum justiciabilem nostrum, quamplures pueros innocentes per se et quosdem suos complices jugulasse, interemisse et inhumaniter trucidasse, cum eisque contra naturam luxuriasse et vicium sodomie commisisse ac horridam demonum invocacionem sepe et sepius fecisse et fieri procurasse, et eis sacrificasse et obtulisse, et cum ipsis pactum fecisse, aliaque crimina enormia in juridicione nostra perpetrasse ; et in pluribus et diversis aliis nostris, commissariorum sive procuratorum nostrorum visitacionibus didicimus dictum Egidium de Rays premissa perpetrasse et alia flagiciosa in diocesi nostra commisisse.

Super quibus publice et notorie apud bonos et graves existebat et existit diffamatus. Et, ne a quoquam de hiis hesitari valeat, has nostras presentes litteras sigilli nostri jussimus et fecimus munimine roborari.

Datum Nannetis, die penultima mensis julii, anno Domini millesimo quadringintesimo quadragesimo.

De mandate prefati domini episcopi Nannetensis,

J. Parvi.
2.
13 septembre 1440.
Citation d’office à Gilles de Rais,
et procès-verbal de signification le 14 septembre.

Johannes, Dei et Sancte Sedis apostolice gracia episcopus Nannetensis, universis et singulis ecclesiarum parrochialium rectoribus et locatenentibus eorumdem, capellanis, curatis et non curatis, clericis, notariis et tabellionibus publicis, per nostras civitatem et diocesim Nannetensem constitutis, et eorum cuilibet in solidum, salutem in Domino, et mandatis nostris hujusmodi firmiter obedire.

Noveritis quod, nuper civitatem et diocesim nostras et potissime parrochiales ecclesias beate Marie, sanctorum Dyonisii, Nicolay, Vincentii, Crucis, Nannetensis, Similiani prope Nannetas [7], et Clementis extra muros civitatis Nannetensis, ac Ciricii Radesiarum [8], nostre diocesis supradicte, prout ex officii nostri pastoralis debito tenebamur, visitando, tam ex testium sydonalium bonorum et discretorum earum ecclesiarum quam nonnullorum aliorum fide dignorum et proborum virorum relatu, pluriumque earumdem ecclesiarum parrochianorum gravi et frequenti conquestione nobis facta, ac eciam fama publica primitus et sepe referente et clamosa insinuacione precedente [9], quorum quidem testium synodalium et aliorum deposiciones in registris visitacionis predicte inseri et redigi per notarios et scribas nostros mandavimus et fecimus, comperimus nobilem virum, dominum Egidium de Rays, ejusdem loci dicte nostre diocesis baronem, plures liberos innocentes inhumaniter interemisse, jugulasse et trucidasse, cum eisque abhominabile et execrabile peccatum sodomie et contra naturam diversis ac mauditis modis, propter ipsorum horrorem de presenti non explicandis, latine tamen suis loco et tempore oportunis declarandis, commisisse, horridamque demonum invocacionem pluries ac sepe et sepius exercuisse et exerceri procurasse ac fecisse, et eisdem demonibus sacrificasse et obtulisse, et cum ipsis pactum iniisse, et alia crimina et delicta, heresim sapientia, nequiter perpetrasse, in divine majestatis offensam et fidei nostre subversionem et attenuacionem ac perniciosum exemplum plurimorum [10].

Nos igitur, nolentes talia tam nephanda, ac etiam talem morbum heresis, qui « velut cancer serpit » nisi subito extirpetur, sub dissimulacione pertransire, quin ymo circa illa remedia oportuna celeriter apponere cupientes, vobis et cuilibet vestrum tenore presencium precipimus et mandamus quatinus, alter vestrum ad hoc alterum non expectans nec unus per alium se excusans, citetis peremptorie unoque edicto peremptorio coram nobis vel officiali nostro Nannetensi, ad diem lune post festum Exaltacionis sancte Crucis decimam nonam mensis septembris, prefatum nobilem virum, dominum Egidium de Rays, militem, subditum et justitiabilem nostrum in hac parte, quem nos etiam tenore presencium sic citamus, nobis et promotori causarum officii curie nostre Nannetensis, hoc etiam promoventi et prosequenti, ad obicienda etiam in causa fidei responsurum, ut jus erit : quo facto, has nostras presentes litteras reddite, seu alter vestrum reddat debite executas.

Datum die martis precedente [11], tertia decima dicti mensis septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo.

Sic signatum : De mandato dicti domini episcopi, Johannes Guiole, transcripsi.

Ego, Robinus Guillaumet, clericus, Nannetensis diocesis notarius publicus, preinsertas litteras contra dictum Egidium, militem, baronem Radesiarum, in eisdem litteris ex adverso principaliter nominatum, per me in propria apprehensum, anno supradicto, die quarta decima dicti mensis septembris, executioni debite demandavi, modo et forma quibus fieri mandabatur per easdem.

3.
Lundi, 19 septembre 1440.
Procès-verbal de comparution de Gilles de Rais, lequel accepte la double juridiction de l’ordinaire et du vicaire de l’inquisiteur.

Qua die lune post dictum festum Exaltacionis sancte Crucis occurrente, comparuerunt personaliter in juditio, coram predicto reverendo patre, domino episcopo Nannetensi, in aula magna castri Turris nove Nannetensis , ad jura reddendum pro tribunali sedente, honorabilis vir, magister Guillermus Chapeilloni, promotor causarum officii predicte curie, litteras citatorias superius insertas, una cum earum preinserta execucione, facto reproducens, ex parte una, et predictus dominus Egidius, miles et baro, reus, parte ex altera.

Qui quidem dominus Egidius, miles et baro, postquam nonnulla pro parte dicti promotoris contra eundem dominum Egidium militem tunc objecta, heresim, ut dictus promotor asseruit, sapiencia, perciperet, dixit se velle coram prefato reverendo patre, domino episcopo Nannetensi, et quibuscunque aliis judicibus ecclesiasticis, eciam coram quocunque inquisitore heretice pravitatis, personaliter comparere, et de illis se purgare contra eum objectis. Tuncque dictus reverendus pater prefato domino Egidio, militi et baroni, in hiis consencienti, diem vicesimam octavam dicti mensis ad comparendum eo legitime, necnon religioso viro, fratre Johanne Blouyn, vicario inquisitoris heretice pravitatis, loco pretacto, de et super criminibus et delictis, pro parte dicti promotoris contra eum obiciendis, cum reverendo patre et vicario inquisitoris ac promotore supradictis processurum in causa fidei ut jus foret et constiterit, et eidem promotori tunc duxit prefigendum et assignandum, prout prefixit et assignavit.

Presentibus ibidem discretis viris, magistro Oliverio Solidi, de Bouveron[12], et domino Johanne Durandi, de Bleign[13] ecclesiarum parrochialium rectoribus, Nannetensis diocesis, testibus ad premissa vocatis et rogatis[14].

4.
Mercredi, 28 septembre 1440.
Procès-verbal de réception des plaintes, et assignation à Gilles de Rais pour le 8 octobre.

Registrum in causa et causis fidei, coram reverendo in Christo patre, domino Johanne de Malestricto, episcopo Nannetensi, et fratre Johanne Blouyn, vicario fratris Guillermi Merici, inquisitoris infrascripti, contra dominum Egidium de Rays, militem, dominum et baronem ejusdem loci, reum habitum.

In nomine Domini, amen.

Anno a nativitate ejusdem Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, die mercurii vicesima octava mensis Septembris, indictione tercia, pontifficatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, Eugenii, divina Providentia pape quarti, anno decimo, eciam generali concilio Basiliensi constante : coram reverendo in Christo patre ac domino, domino Johanne de Malestricto, Dei et Sancte Sedis apostolice gracia episcopo Nannetensi, ac religioso viro, fratre Johanne Blouyn, ordinis fratrum predicatorum in sacra pagina bachalario, vicario religiosi viri fratris Guillermi Merici, ordinis fratrum predicatorum predicti, sacre theologie professoris, inquisitoris heritici (sic) pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, per eundem fratrem Guillermi specialiter inquisitore in civitate et diocesi Nannetensi instituto, tunc in capella manerii episcopalis Nannetensis[15], in nostrum, Johannis de Alneto, Johannis Parvi, Nicolai Geraudi et Guillermi Lesné, notariorum publicorum et cause ac causarum hujusmodi coram ipsis scribarum per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisitoris supradicti, ad omnia et singula que in causa et causis hujusmodi occurrerent fideliter conscribenda et exinde in formam publicam redigenda, deputatorum et commissorum, prout nos et quemlibet nostrum deputarunt, et in testium infrascriptorum presencia, personaliter accesserunt persone inferius nominande, que eisdem domino episcopo et vicario inquisitoris predicti exposuerunt lacrimabiliter et dolorose conqueste fuerunt de perdicione filiorum et nepotum ac aliorum infrascriptorum, asserentes ipsos filios et alios per dictum Egidium de Rays et quosdam alios suos complices, fautores, sequaces et familiares proditorie captos et deinde inhumaniter trucidatos et jugulatos fuisse et esse, et cum eisdem turpiter et contra naturam luxuriasse et peccatum sodomie nequiter commisisse, malignosque spiritus pluries invocasse et homagia eis fecisse ac quamplurima alia crimina et delicta enormia et inaudita, forum ecclesiasticum concernencia, perpetrasse : supplicando humiliter dictis reverendo domino episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario suprascripto, quatinus de oportuno juris remedio super hoc sibi celeriter providere dignarentur.

Unde, primo, eisdem conquesta est Agatha, uxor Dyonisii de Le Mignon, parrochiana beate Marie Nannetensis, quod quidam Colinus, ejus nepos, filius Guillermi Apvrill, etatis viginti annorum vel circa, qui erat parve stature et albe faciei, ut asserebat, habens quoddem signum sub altera aurium suarum ad modum cujusdem parve auricule, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono , mense augusti, vel circa illud tempus, quadam die lune de mane adivit domum vulgariter nuncupatam la Suze, sitam Nannetis, satis prope ecclesiam beate Marie Nannetensis predictam, que domus tunc erat domini Radesiarum. Et depost non vidit dictum Colinum, nec audivit nova de eo , donec quedam Perrina Martini , alias la Meffraye, capta fuit et curie secularis Nannetensis carceribus mancipata. Post cujus capcionem dici audivit a quamplurimis famam communem fore quod quamplures pueri et innocentes fuerant ex parte domini Radesiarum capti et occisi : nescit ista ad quem finem.

Item, relicta deffuncti Reginaldi Donete, parrochiana dicti loci beate Marie Nannetensis, etiam conquesta est quod Johannes, ejus et dicti Donete filius, frequentabat dictam domum de la Suze ; et, a festo Nativitatis beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo, non audivit de eo nova, quousque dicta Perrina Martin, aliter la Meffraye, ut premissum est, capta et mancipata, confessa fuit illum dicto domino de Rays et suis gentibus tradidisse.

Johanna, uxor Guibeleti Delit, parrochiana beati Dyonisii Nannetensis, similiter conquesta est quod Guillermus, ejus filius, frequentabat dictam domum de la Suze, et adivit ibidem prima ebdomada quadragesime ultimo preterite ; dicique audiverat a magistro Johanne Briencii[16] quod illum viderat in dicta domo per septem vel octo dies continuos : nec postea illum vidit, ymo suspicabatur ipsum in dicta domo deperditum fuisse.

Johannes Hubert et ejus uxor, parrochiani sancti Vincentii Nannetensis, conquesti fuerunt quod quidem eorum filius, Johannes nuncopatus, etatis quatuordecim annorum vel circa, ivit dictam domum de Suza, nunc sunt duo anni a festo Nativitatis beati Johannis Baptiste ultimo preterito, et deinde, reversus domum parentum suorum, retulit matri sue quod ipse mundaverat cameram dicti domini Radesiarum apud dictam domum de Suza, propter quod fuerat sibi datus panis in domo predicta, quem portavit et dedit matri sue : cui etiam dixit quod ipse erat in gracia dicti domini Radesiarum et quod ipse dominus sibi dederat bibere vinum album ; consequenterque illico reversus fuit dictam domum de Suza, et nunquam visus est a dictis suis parentibus.

Johanna, uxor Johannis Darel, parrochiana Sancti Similiani prope Nannetas, conquesta est quod, die festi beatorum Petri et Pauli penultime preteriti, ipsa recedebat ab ecclesia Nannetis versus domum suam hora vespertina, et eam sequebatur quidam ejus filius, etatis inter septem et octo annos ; cumque ipsa accessisset usque ad ecclesiam sancti Saturnini Nannetas vel circa, ipsa prospexit utrum videret dictum filium suum, quem ipsa credebat ut ipsum sequeretur et esset in comitiva ejusdem, minimeque tunc et nusquam depost illum vidit.

Relicta deffuncti Yvonis Kerguen, lathomi [17], parrochiana sancte Crucis Nannetensis, conquesta est quod ipsam (sic) dedit cuidam nuncupato Poyctou, servitori dicti domini Radesiarum, quemdam ipsius conquerentis filium, et hoc inter festa Pasche et Ascencionis Domini ultime preterite, ad deserviendum ei, prout sibi asseruit dictus Poictou : qui quidem filius erat etatis quindecim annorum vel circa ; et depost non vidit filium antedictum.

Theophania, uxor Eoneti Le Charpentier, carnificis, parrochiana sancti Clementis prope Nannetas, conquesta est quod Petrus, filius Eoneti Dagaye, nepotis ipsius conquerentis, qui erat etatis decem annorum vel circa, fuit perditus, nunc sunt duo anni vel circa, et quod a dicto tempore non fuerunt audita nova de ipso quousque dicta Perrina Martin, alias la Peliczonne [18], confessa est, ut dicitur, illum tradidisse gentibus domini Radesiarum.

Uxor Petri Coupperie similiter conquesta est quod perdiderat duos ejus filios, unum octo et alium novem annorum.

Johannes Maguet conquestus est quod perdiderat quemdam ejus filium. Unde predicti conquerentes suspicabantur et suspicari dicebant dictum dominum Radesiarum et suos complices fuisse et esse culpabiles atque conscios de perdicione dictorum puerorum et occisione ipsorum.

Quibus clamosis insinuacionibus, sicut supra, ad prefatorum reverendi in Christo patris ac domini, domini Johannis, episcopi Nannetensis, ac fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris predicti, noticiam deductis, ipsi dominus episcopus et vicarius inquisitoris, super hoc moti, ne maleficia remanerent impunita, eundem dominum Egidium de Rays ad diem sabbati octavam mensis octobris per quemlibet clericum peremptorie decreverunt et mandaverunt citari, prefatis domino episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario inquisitoris supradicti, ad obicienda eciam in causa fidei, necnon promotori per eos in causa et causis hujusmodi dato et instituto, responsurum ut jus esset : et hoc, dicta die mercurii vicesima octava mensis septembris predicti, anno, indictione et pontifficatu, ac constante concilio supradicto. Presentibus ibidem venerabilibus et circunspectis viris, domino Jacobo de Pencoetdic, utriusque juris doctore, officiali Nannetensi, et Johanne Blancheti, bachalario in legibus, clerico Nannetensis diocesis, una cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Jo. de Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


5.
Samedi, 8 octobre 1440.
Procès-verbal de litiscontestation.

Deinde vero, videlicet die sabbati octava mensis octobris, predictis anno, indictione et pontifficatu, ac concilio supradicto, prefati conquerentes coram prefatis dominis episcopo et vicario inquisitoris prelibati, in bassa aula Turris nove Nannetensis, personaliter se representarunt, ac eisdem domino episcopo Nannetensi et vicario inquisitoris predicti, iterum cum maximo clamore, lacrimabiliter et dolorose, conquesti fuerunt de perdicione predictorum filiorum suorum, asserentes, prout supra, dictos suos filios captos fuisse per dictum dominum Radesiarum et suos complices et adherentes, ac cum eisdem nequiter more sodomitico luxuriasse atque peccatum sodomie cum eisdem exercuisse, ac malignos spiritus invocasse et homagia sibi fecisse, ac quamplura alia scelera atque crimina, forum ecclesiasticum concernencia, perpetrasse : supplicando humiliter eisdem reverendo in Christo patri, domino episcopo Nannetensi et fratri Jolianni Bloyn, vicario supradicto, quatinus de opportuno juris remedio super hoc sibi providere dignarentur.

Anno, indicione et pontificatu ac concilio generali Basiliensi constante supradictis, die vero sabbati octava mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio, coram reverendo in Christo patre, domino Johanne de Malestricto, episcopo Nannetensi, et fratrem Johanne Blouyn, in sacra pagina bacalario, vicario supradicto, in quadam magna aula superiori castri Turris nove Nannetensis, pro expedicione et decisione cause et causarum hujusmodi per eosdem dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium, supradictos, specialiter deputata, mane, hora terciarum, inibi ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, in nostrumque Johannis de Alneto, Johannis Parvi, Nicolay Geraudi et Guillermi Lesné, notariorum publicorum, et hujusmodi cause et causarum coram ipsis scribarum et testium infrascriptorum presencia ; honorabilis vir, magister Guillermus Chapeillon, promotor causarum officii curie ecclesiastice ejusdem loci, eciam per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisitoris in causa et causis fidei hujusmodi specialiter deputatus, agens, ex parte una, et dominus Egidius de Rays, miles, baro et dominus ejusdem loci, reus seu deffensor, parte ex altera, de mandato reverendi patris et vicarii inquisitoris prefatorum ad hanc diem sabbati octavam supradictam peremptorie citatus coram eis per discretum virum Robinum Guillaumet, clericum, qui predictis domino episcopo et inquisitoris vicario ac nobis, notariis publicis et scribis supradictis, verbo eundem dominum Egidium, reum, personaliter apprehensum, coram eisdem dominis episcopo et inquisitoris vicario, prefato promotori in causa et causis hujusmodi fidei peremptorie citasse, modo et forma superius contenta, retulit, et nichilominus dictus promotor predictam citacionem alias per dictos reverendum patrem et vicarium inquisitoris una cum debita ejus executione facto reproduxit[19].

Contra quem quidem Egidium, reum, prefatus promotor, verbo dumtaxat, articulos dedit, salvo illos dandi facto et in scriptis suis loco et tempore congruis. Dictusque promotor contra eundem Egidium, reum, verbo in effectu proposuit, dixit et asseruit omnia et singula que in posicionibus et articulis inferius insertis continentur. Qui quidem Egidius, reus, tunc, verbo tantum et absque scriptis, a prefatis dominis episcopo et vicario inquisitoris ac promotore appellare se dixit. Cui per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisitoris illico responsum extitit quod hujusmodi appelacioni, tanquam frivole et sine scriptis, et attenta cause et causarum hujusmodi natura, non erat de jure defferendum, prout nec ipsi dominus episcopus et vicarius inquisitoris eidem detulerunt, asserentes eumdem Egidium maligno non gravasse nec gravare velle : et nichilominus declararunt ad ulteriora in causa et causis hujusmodi per eosdem et dictum promotorem contra dictum Egidium fore procedendum.

Deinde vero predictus Egidius, reus, articulos predictos negavit fore vera, litem super hoc contestando, excepto quod confessus fuit sacramentum baptismatis suscepisse ac dyabolo et omnibus pompis ejus renunciasse, asserens fuisse et esse verum christianum. Super quibus quidem propositis et articulis sic negatis, et in causa et causis hujusmodi, predictus promotor juravit de calumpnia et veritate. Et, eodem promotore instante quatinus idem Egidius, reus, predictum calumpnie et veritatis juramentum, in causa et causis hujusmodi, faceret et prestaret, quod dictus Egidius, reus, per dictos dominos episcopum et vicarium inquisitoris supradictos, primo, secundo, tercio et quarto, ex habundanti et cum omni instancia, requisitus et monitus ac etiam interpellatus, sub pena excommunicacionis et juris, de prestando et faciendo predictum juramentum, prestare et facere denegavit et recusavit.

Quibus non obstantibus, prefati domini episcopus et vicarius inquisitoris, instante et petente prefato promotore, diem martis proximam futuram eisdem promotori et Egidio de Rays presenti, audienti et intelligenti, ad ponendum et articulandum ponique et articulari videndum in causa et causis hujusmodi, ipsique Egidio, reo, eisdem posicionibus respondendum et ad procedendum ulterius ut jus esset, duxerunt prefigendum et assignandum, prout prefixerunt et assignarunt.

De quibus premissis predictus promotor petiit per nos, notarios publicos et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco supradicto, reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi [20], necnon honorabilibus et discretis viris, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, in legibus, et Roberto de Ripparia, in utroque juro licenciatis, Herveo Levy, Leonensis[21] diocesis, seneschallo Corisopitonsi[22], Johanne Chauvin, cive Nannetensi, Gauffrido Piperarii, capicerio occlesie beate Mario Nannetensis, Gaciano Ruitz, Guillermo Groygueti, in utroque jure licenciatis, Oliverius Solidi, Johanne de Castrogironis[23], canonicis ecclesie Nannetensis, Roberto Piperarii, seneschallo, Johanne Guiole, allocato Nannetensi, et Johanne de la Grangiere, licentiato in legibus, allocato curie regalium Nannetensium, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa ibidem congregatis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Jo. de Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


6.
Mardi, 11 octobre 1440.
Procès-verbal de l’audience.

Die martis undecima dicti mensis octobris per prefatos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris, ut prefertur, dicto promotori et Egidio de Rays, reo, assignata, ipsi domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris certis de causis tunc expressis, ad jura reddendum pro tribunali non sederunt : sed eamdem diem martis usque ad diem jovis ex tunc proximo futuram in statu prorogarunt et continuarunt, et eamdem diem eisdem promotori et Egidio, reo, ad procedendum in causa et causis hujusmodi ulterius ut jus esset, assignarunt.

Qua die undecima, superius nominati viri et mulieres de perdicione filiorum suorum prefatis dominis, episcopo Nannetensi et vicario inquisitoris, iterato lacrimabiliter et dolorose et de aliis, prout supra lacius tactum est, in quadam aula bassa dicti castri Turris nove, conquesti et conqueste fuerunt : supplicando eisdem quatinus super de justicia providerent necessaria et opportuna.

7.
Jeudi, 13 octobre 1440.
Procès-verbal de l’audience.

Die jovis supradicta, tercia decima dicti mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio coram prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratre Johanne Blouyn, vicario dicti inquisitoris, in magna aula superiori et hora pretacta, videlicet hora terciarum, ibidem ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, dictus magister Guillermus Chapeillon, promotor, agens, ex parte una, et prenominatus Egidius, reus, parte ex altera, et satisfaciendo termini hujusmodi assignacioni, docto prius per dictum fratrem Johannem Blouyn de potestate et jurisdictione ejusdem prout statim infra dicetur.

Prefatus promotor, facto et in scriptis, tunc dedit et produxit seu porrexit contra dictum reum quosdam positiones et articulos, concludentes sub tenoribus infrascriptis : quibus idem promotor peciit per dictum Egidium, reum, singulariter singulis, ipsis prius articulis eidem Egidio, reo, judicialiter perlectis, et per organum venerande circumspectionis viri, domini Jacobi Pencoetdic, utriusque juris doctoris, officialis Nannetensis, de mandato dictorum dominorum episcopi et vicarii inquisitoris predicti, distincte et ordinate, in vulgari, de puncto in punctum, expositis, medio juramento responderi, in quantum essent posiciones, et contra articulos, in quantum articulos esse censerentur, dicere et obicere si vellet ; vel certum terminum peremptorium competenter per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisitoris eidem Egidio, reo, ad dicendum et opponendum contra eosdem articulos prefigi et assignari ; et ipsum Egidium, reum, per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisisitoris interrogari, si contenta in quolibet dictorum articulorum erant vera.

Tuncque idem dominus episcopus et vicarius inquisitoris, instante dicto promotore, prefatum Egidium, reum, interrogarunt an ipse eisdem posicionibus et articulis respondere vel contra eos aliquid dicere vel excipere vellet. Qui dixit et respondit, superbe et elate, se eisdem posicionibus et articulis respondere nolle, asserens dictos dominos episcopum et inquisitoris vicarium suos non fuisse nec esse judices, et quod ab eisdem appellaverat, irreverenterque et inhoneste loquendo.

Insuper, dictus Egidius. reus, tunc dixit dictos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris predicti , ac alios omnes viros ecclesiasticos esse symoniacos et ribaldos, et quod mallet per collum laqueo suspendi quam coram talibus viris ecclesiasticis et judicibus respondere, moleste ferens coram eisdem comparere. Cumque prefatus dominus officialis Nannetensis et providus vir, magister Gauffridus Piparii. capicerius ecclesie beate Marie Nannetensis, nomine et loco dicti promotoris, per dictos reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem, et vicarium inquisitoris predicti ad hoc deputatus, nonnulla de contentis in dictis posicionibus et articulis in vulgari dicto Egidio de Rays, reo, exponerent et declararent, tunc ipse Egidius, reus, dictos dominos officialem et capicerium irreverenter dementitus fuit et, verba sua ad prefatum dominum episcopum exinde dirigendo, eidem domino episcopo dixit per hec verba vulgaria : « Je ne feroye rien pour vous comme evesque de Nantes. »

Deinde vero, instante dicto promotore, predicti domini, episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris supradicti, predictum Egidium de Rays, reum, interrogarunt an aliquid contra dictos posiciones et articulos, verbo vel in scriptis, dicere seu obicere vellet, vel quod aliquis terminus competens sibi, per dictos dominos episcopum et vicarium inquisitoris, ad dicendum contra dictos articulos pretigeretur seu assignaretur. Tunc idem Egidius de Rays, reus, dixit et respondit contra dictos posiciones et articulos se nichil dicere velle.

Quem quidem Egidium, reum, subsequenter prefati domini episcopus et vicarius inquisitoris, instante et petente dicto promotore, summarunt, requisierunt et interpellarunt ac eciam monuerunt primo, secundo, tercio et quarto ex abundanti, sub pena excommunicacionis, de respondendo dictis posicionibus et articulis sibi, ut prefertur, in vulgari expositis, lectis et recitatis. Quibus idem Egidius, reus, respondere denegavit, et recusavit, asserens quod bene sciebat fidem catholicam, ita ut faciebant illi qui contra eum dictos articulos dederant et proposnerant, et quod existebat ita bonus christianus et verus catholicus sicut ipsi, confitens et dicens quod, si ipse commisisset ea que jam contra eum data et proposita fuerant, in dictis articulis declarata et designata, ipse directe contra fidem catholicam commisisset ut ab ea deviasset et deviaret, et quod super hec aliquam non pretendebat ignoranciam. Dixitque ulterius quod nolebat gaudere aliquo privilegio ecclesiastico et quod mirabatur qualiter prefatus magister Petrus de Hospitali, presidens Britanie, permittebat quod dicti domini viri ecclesiastici talibus contra cum sic propositis criminibus interessent et ipsa nephanda contra ipsum proponerent.

Et propterea, instante dicto promotore, prefatus reverendus pater, dominus episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris prelibati predictum Egidium, reum, sicut premittitur, canonice monitum et dictis posicionibus et articulis respondere recusantem, manifestum contumacem reputarunt, et deinde in scriptis tunc excommunicarunt et excommunicatum mandarunt et fecerunt publice nunciari, decernentes nichilominus, instante promotore predicto, contra dictum Egidium, reum, in hujusmodi causa et causis ad ulteriora procedendum fore et procedi debere.

A quo quidem decreto et a prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratre Johanne Blouyn, vicario dicti inquisitoris, Egidius, reus supradictus, nude, simpliciter, verbo tantum et sine scriptis appellavit. Cui siquidem appellacioni tanquam frivole, et eciam attenta natura cause et causarum hujusmodi ac etiam tantorum horribilium et enormium criminum contra eundem Egidium, reum, ut supra tangitur, propositorum, a quibus non licebat appellare, ut dixerunt, ipsi domini episcopus et vicarius non detulerunt, prout nec eciam de jure, ut asseruerunt dicti domini episcopus et vicarius inquisitoris predicti, eidem appellacioni defferre debebant seu tenebantur ; predictoque Egidio, reo, ad videndum per eosdem dominos episcopum et vicarium dictos posiciones et articulos admitti, et eidem promotori ad producendum testes suos, si quos producere vellet, in causa et causis hujusmodi, et eidem Egidio ad videndum eos produci, recipi et jurari, ac eisdem promotori et Egidio, reo, ipsique iterato ad dicendum verbo vel in scriptis contra dictos posiciones et articulos et ad procedendum ulterius ut jus esset, diem sabbati proximum inde sequentem duxerunt prefigendum, statuendum et assignandum, prout prefixerunt, statuerunt et assignarunt.

Subsequenter autem, dictus frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, quasdam patentes litteras dicti religiosi viri, fratris Guillermi Merici ordinis fratrum predicatorum, sacre theologie professoris, inquisitoris heretice pravitatis in dicto regno Francie auctoritate apostolica deputati, sigillo ipsius in cera rubea cum cauda pargameni impendenti sigillatas, in causa et causis hujusmodi, judicialiter exhibuit et produxit, sub tenore infrascripto : que publice, in presencia dicti Egidii, rei, perlecte, et per eosdem dominos episcopum et vicarium fuerunt publicate. Post quarum quidem litterarum productionem et exhibicionem, prefati reverendus pater, dominus episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, Egidium de Rays supradictum interrogarunt si aliquid verbo vel in scriptis contra easdem litteras dicere vel excipere seu opponere vellet : qui dixit et respondit elate nichil contra ipsas se dicere velle. Quarum signa et sigilla, manus et suscripciones, eisdem litteris apposita et appensa, in dicti Egidii, rei, presencia per testes fide dignos recognita fuerunt : que tunc dicti domini episcopus et vicarius inquisitoris pro sufficienter recognitis habuerunt.

De quibus prefatus promotor peciit per nos, notarios publicos et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura instrumenta publica. Presentibus, loco supradicto proximo, reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, et magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, et Roberto de Ripparia supradictis, necnon nobili viro, Guillermo de Grantboays, scutifero, Johanne Chauvin, cive Nannetensi predicto, magistris Reginaldo Godelin, licenciato in legibus, clerico Redonensis diocesis, et Guillermo de Montigné, curie secularis Nannetensis advocato ; una cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Jo. de Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


8.
Articles produits contre Gilles de Rais par le promoteur.

Tenores vero dictorum posicionum et articulorum, necnon litterarum potestatis dicti fratris Johannis Blouyn, vicarii dicti inquisitoris, sicut prefertur, in causa et causis hujusmodi exhibitorum et productorum, de quibus supra fit mentio, sequuntur et sunt tales.

Posiciones et articules infrascriptos dat, facit et exhibet in judicio coram vobis, reverencio in Christo patre ac domino, domino Johanne de Malestricto, episcopo Nannetensi, et religioso viro, fratre Johanne Blouyn, in sacra pagina baccalario, ordinis et conventus fratrum predicatorum Nannetensis, vicario religiosi famosique ac eximii viri, fratris Guillermi Merici, ejusdem ordinis, sacre theologie professoris, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati, per eundem fratrem Guillermum inquisitorem in civitate et diocesi Nannetensi specialiter deputato, instituto et etiam ordinato, honorabilis vir, magister Guillermus Chapeillon, presbyter, rector parrochialis ecclesie sancti Nicholai Nannetensis, promotor in hujusmodi causa et causis per vos specialiter deputatus, agens, contra et adversus dominum Egidium de Rays, militem, dominum et baronem ejusdem loci de Rays, subditum et justiciabilem vestrum in hac parte in jurisdictione vestra delinquentem, reum, ac contenta et descripta in eisdem posicionibus et articulis, etiam narrative datis, dispositive ac conjunctim et divisim et de quolibet. Quibus idem promotor petit per dictum dominum Egidium, reum seu deffendentem, singulariter et singulis sufficienter et medio juramento responderi ; et, si negentur, se ad probandum eosdem per vos admitti : quos se offert legitime probaturum, citra tamen onus superflue probacionis, de quo expresse protestatur.

I. In primis, ponit et, si necesse fuerit, probare intendit dictus promotor quod a decem, viginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta, octuaginta, nonaginta et centum annis ultime preteritis citra et supra, eciam a tanto tempore et per tantum tempus cujus inicii seu principii hominum memoria in contrarium non existit, in provincia Turonensi et civitate Nannetensi fuit esseque consuevit et hodie est quedam solennis et notabilis ecclesia cathedralis, vocata et communiter appellata ecclesia cathedralis Nannetensis, habens episcopum tanquam caput, decanum et plures canonicos prebendatos tanquam membra, capitulum facientes et representantes, ac plura insignia ecclesiam cathedralem facientia et denotantia palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

II. Item, quod, a dictis temporibus et per ipsa tempora, episcopatus Nannetensis habuit et habet certes fines et limites, ab aliis episcopatibus dicte provincie Turonensis et aliis convicinis distinctos et separatos, ac longam latamque diocesim, plures parrochiales ecclesias et populum in spiritualibus sibi commissos, subditos et justiciabiles ; et quod sic fuit et est verum palam et notorie.

III. Item, quod, a viginti annis ultimo preteritis citra et supra, predictus reverendus pater fuit et est episcopus Nannetensis, curamque, regimen et administracionem dicti episcopatus in spiritualibus habens et exercens, ut talis et pro tali, videlicet episcopo Nannetensi, habitus, tentus et reputatus, prout habetur, tenetur et communiter reputatur palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

IV. Item, quod, a supra primo dictis temporibus et per ipsa tempora, ad episcopum Nannetensem, pro tempore existentem, et ad prefatum reverendum patrem, modernum episcopum Nannetensem, correccio, punicio et reformacio, racione delicti seu peccati, omnium et singulorum in dictis civitate et diocesi Nannetensi delinquencium, et ipsorum delinquencium causarum, criminum infrascriptorum cognicio et decisio spectarunt et pertinuerunt, spectant et pertinent de jure ; ipseque dominus episcopus Nannetensis, pro tempore existens, et prefatus reverendus pater, modernus episcopus consuevit quoscumque sceleratos, facinorosos, flagiciosos, perniciosos et alios criminosos, etiam undecunque venerint et fuerint oriundi, in dictis civitate et diocesi Nannetensi delinquentes, in casibus de jure sibi reservatis et casibus infrascriptis, punire, corrigere et in melius reformare, ac in eos quascunque sentencias et censuras, etiam excomunicacionis, ferre et promulgare ac penas alias infligere et eos condempnare ac penitencias eis injungere salutares, ipsosque, secundum casuum exigenciam et enormitatem excessuum, delictorum et criminum, brachio relinquere seculari ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

V. Item, quod dudum prefatus frater Guillermus Merici, inquisitor fidei et heretice pravitatis in regno Francie ac provincia Turonensi, fuit auctoritate apostolica deputatus, constitutus et ordinatus, etiam cum potestate alium seu alios, idoneum et idoneos, ordinis antedicti, ad premissa, loco sui, instituendi ; et quod sic fuit et est verum.

VI. Item, quod prefatus frater Guillermus Merici ante tempus et tempora date dictarum litterarum apostolicarum fuit et est, erat ac adhuc est major quadraginta annis etatis sue, in sacra pagina professor, et ordinis sepedicti, et alias habilis et ydoneus ad officium hujusmodi exercendum, pro talique habitus, tentus et reputatus, prout habetur, tenetur et communiter reputatur ; et quod sic fuit et est verum.

VII. Item, quod, tam de jure quam de consuetudine, usu, more et observancia dictarum civitatis et diocesis, a supra primo dictis temporibus et per ipsa tempora citra et supra legitime prescriptis et hactenus inconcusse observatis, ad prefatos reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem et inquisitorem heretice pravitatis in dictis civitate et diocesi Nannetensi deputatum, tam conjunctim quam divisim, cognicio et decisio cause et causarum, necnon cognicio et punicio heresis, sortilegii, apostasie fidei, ydolatrie et divinacionis ac supersticiosorum, et potissime heresiam, apostasiam fidei et ydolatriam sapiencium, in dictis civitate et diocese Nannetensibus per aliquos perpetratos, quociens casus occurrit, spectarunt et pertinuerunt, spectareque et pertinere consueverunt, ac spectant et pertinent ; et quod sic fuit et est verum.

VIII. Item, quod, tam de jure quam usu, more, observancia et consuetudine dicti regni Francie, et potissime civitatis et diocesis Nannetensis predictarum, ac etiam ex privilegio dicto ordini fratrum predicatorum auctoritate apostolica supradicta concesso, a supradictis temporibus et per ipsa tempora citra et supra hactenus praticatis, tentis et communiter observatis, prefatus frater Guillermus Merici, inquisitor heretice pravitatis, potuit alium seu alios dicti ordinis ad premissa, loco sui, substituere, deputare ac eciam ordinare ; et quod sic fuit et est verum.

IX. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, fuit et est parrochianus sancte Trinitatis de Machecolio [24], dicte Nannetensis diocesis, pro talique tentus, habitus et reputatus, prout habetur, tenetur et communite reputatur palam et notorie.

X. Item, quod prefatus Egidius de Rays, reus, a tempore puericie et adolescencie suarum, fuit et est subjectus et justiciabilis domini episcopi Nannetensis et inquisitoris predictorum, et maxime dicti domini episcopi, in criminibus supradictis ; et quod sic fuit et est verum.

XI. Item, quod, a supra primodictis temporibus et per ipsa tempora, in dicta diocesi Nannetensi et infra fines et limites ejusdem fuerunt, esseque consueverunt, et hodie sunt castrum seu fortalicium dicti loci, necnon dicte sancte Trinitatis de Machecolio et sancti Stephani de Mala morte [25] parrochiales ecclesie, situatum et situate ; parrochianique earumdem parrochialium ecclesiarum prefato domino episcopo Nannetensi in spiritualibus ac eidem domino episcopo et prefato inquisitori in criminibus supra et infra scriptis subjecti et justiciabiles palam et notorie ; et sic fuit et est verum.

XII. Item, quod dictus frater Guillermus Merici, inquisitor pridem Nannetis, die videlicet vicesima sexta mensis julii, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo sexto predicto, fratrem Johannem Bloyn, conventus et ordinis predictorum, vicarium suum, tanquam habilem et ydoneum ad premissa in civitate et diocesi Nannetensibus supradictis, loco sui instituit, deputavit et ordinavit, prout et quemadmodum in litteris super hoc confectis, ad quarum tenorem se reffert idem promotor [26] et hic dat pro posicionibus et articulis, lacius continetur ; et quod sic fuit et est verum.

XIII. Item, quod dictus frater Johannes Bloyn ante tempus et tempore date dictarum litterarum institucionis ejusdem, fuit et est dictorum ordinis et conventus fratrum predicatorum Nannetensium presbyter, major quadraginta annis etatis sue, in communione fidelium, et alias habilis, ydoneus ad dicti vicariatus officium exercendum, pro talique tentus, habitus et reputatus, prout tenetur, habetur et communiter reputatur palam et notorie ; et quod sic fuit et est verum.

XIV. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama. XV. Item, et quod, fama publica primitus referente, et inquesta secreta per dictum reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem, civitatem et diocesim suas, eciam per commissarios suos auctoritate apostolica supradicta deputatos, visitando, et prefatum promotorem predicte curie ecclesiastice Nannetensis, auctoritate dicti patris, super infrascriptis casibus, criminibus et delictis, ad forum ecclesiasticorum spectantibus, facta, necnon et clamosa, lamentabili, lacrimosa et plurimum dolorosa insinuacione precedente vocibus quamplurium personarum utriusque sexus, tam civitatis quam diocesis Nannetensis predictarum, ululantium et de suorum innocentium flliorum et filiarum perdicione et occisione conquerentium et plangentium, ac asserentium eosdem filios suos et filias innocentes per prefatum Egidium de Rays, reum, Giletum de Sillé, Rogerium de Briqueville, Henrietum Griart, Stephanum Corrillaut, alias Poictou, Andream Buchet, Johanem Rousseignoul, Robinum Romalart [27] quemdam cognominatum Spading, Hiquetum de Bremont, predicti Egidii de Rays, rei, familiares, continuos commensales, captos et per ipsos inhumaniter jugulatos, occisos et deinde dimenbratos et combustos, ac alias inhumaniter turpiterque tractatos fuisse, dictumque Egidium de Rays, reum, corpora eorumdem innocentium ante demones dampnabiliter immolasse, plurimorumque aliorum dicentium predictum Egidium de Rays demones seu malignos spiritus invocasse et ipsis sacrificasse , ac cum dictis innocentibus , tam masculis quam femellis, interdum in vita et aliquando post mortem ipsorum innocentium ac etiam moriendo,……… [28], etiam in femellis ipsis……… peccatum sodomie seu contra naturam et cum dictis masculis horribiliter commisisse ac viliter cum utrisque luxuriando : dicit dictus promotor, et, si neccesse fuerit, probare intendit, quod pridem, videlicet a quatuordecim annis ultime preteritis citra et supra, per omnes et singulos annos, menses, dies, noctes et horas dictorum quatuordecim annorum, president[ibus] tunc felicis recordacionis dominis Martino, papa quinto, Eugenio, divina Providencia papa quarto, reverendissimo in Christo patre et domino, domino Philipo, archiepiscopo Turonensi [29], et reverendo in Christo patre et domino, domino Johanne, episcopo Nannetensi predicto, ac illustrissimo principe et domino, domino Johanne, duce Britanie [30], quolibet eorumdem in suis dignitatibus et dominiis, respective et etiam successive regnantibus, prefatus Egidius de Rays, maligno spiritu imbutus sueque salutis immemor, plures innocentes masculos et femellas, tam per se quam alios supradictos, cepit, occidit et truciter jugulavit, occidique, trucidari et etiam jugulari, et deinde corpora eorumdem innocencium per supradictos Giletum de Sillé, Henrietum Griard et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, cremari et in cineres redigi seu converti, cineresque hujusmodi innocencium in locis extraneis et ocultis proici fecit et mandavit, et cum eisdem innocentibus dictum peccatum sodomie seu contra naturam commisit, et ignominiose luxuriavit, ac omnia et singula supra et infrascripta in quibuslibet locis et diverticulis locorum et domorum infrascriptorum commisit et perpetravit ; et quod sic fuit et est verum.

XVI. Item, et quod, pro laciori declaracione articuli immediate precedentis, dicit dictus promotor et probare intendit quod, licet non deceat christicolas, qui angelorum consorcio cupiunt aggregari, luxibus delectari nec occulos suos, semel Deo per baptismum et fidei catholice suscepcionem et professionem consecratos, suosque ad vanitates et insanias falsas animos retorquere, sed potius in dominum Deum nostrum spem ponere et in ejus aspectu, toto corde et mentis affectu, ipsorum oculorum lumina infigere, testante propheta David sic dicente : « Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas [31] » et iterum ipso David clamante et increpante : « Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ? [32], » tamen prefatus Egidius de Rays, qui sacramenta baptismatis et confirmacionis in signum veri christiani susceperat et suscepit, in cujus susceptione diabolo et ejus pompis ac operibus renunciaverat et renunciavit, fidem catholicam et unam sanctam et apostolicam ecclesiam firmiter profitendo et tenendo, quas per aliqua tempora professus fuit et tenuit retrolapsa, in quadam sala seu aula bassa castri seu fortalicii de Thiffauges, Malleacensis [33] diocesis, ad uxorem dicti Egidii, rei, spectant[em], a quinque annis citra et supra, nonnulla signa, oculos et caracteres, per quosdam magistros Franciscum Prelati, nacionis Ytalice, in arte geomancie prohibita se dicentem expertum, et Johannem de Ripparia, in quodam nemore satis propinquo dicto fortalicio de Thiffauges, et quemdam Anthonium de Palerna [34], lombardum, et quemdam Domine Ludovicum aliosque magicos et demonum invocatores humo impingi seu imprimi, ac divinaciones seu conjuraciones fieri, malignosque spiritus, nominibus Barron, Oriens, Belzebuth, Sathan et Belial, cum igne, incenso, mirra, aloe et aliis aromaticis et odoriferis supperpositis, fenestrisque, lucanaribus seu luminaribus dicte aule basse apertis, genibus flexis, ut ab eisdem malignis spiritibus responsa obtinerent, et aliquid offerret eisdem, ac ipsos eciam adoraret et ipsis sacrificaret, invocavit et invocari fecit ; cum ipsisque malignis spiritibus dictus Egidius, reus, pactum inivit, ut scienciam, potenciam et divicias, ipsis mediantibus spiritibus, habere et recuperare posset ; et quod hoc fuit et est verum.

XVII. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, pactum cum dictis malignis spiritibus inivit et fecit quod voluntatem ipsorum faceret : per quod pactum petebat ipse reus et peciit quod dicti maligni spiritus scienciam, divicias et potenciam sibi ministrarent ; et hoc fuit et est verum.

XVIII. Item, alia vice, a dicto supra proximo tempore citra et supra, ipse Egidius, per dictum Franciscum (quem ab Italia per quemdam dominum Eustachium Blanchet, presbiterum Macloviensis[35] diocesis, mandaverat et ad id ipsum Egidium, reum, accersire fecerat ut invocacione spirituum malignorum eundem Egidium, reum, edoceret) in quodam prato distante a dicto fortalicio de Thiffauges fere per quartam partem unius leuce vulgariter, de nocte, cum igne, quodamque circulo ibidem facto, quosdem malignos spiritus [invocavit], in presencia dicti Stephani Corrillaut, alias Poictou, per dictum Egidium de Rays cum dicto Francisco propter hoc singulariter destinati ; data prius per eundem reum eisdem Francisco et Stephano quadam cedula manu propria ejusdem Egidii de Rays, rei, scripta, predicto Barron, maligno spiritui, casu quo ad dictam invocacionem et conjuracionem veniret, nomine dicti Egidii exhibenda et porrigenda, qua continebatur quod ipse Egidius, reus, dicto Barron quicquid peteret daret, dempta anima et vite sue diminucione, dummodo sibi scienciam, potenciam et divicias preberet ; et quod sic fuit et est verum.

XIX. Item, quadam alia vice, a tempore proxime supradicto citra, prefati Egidius de Rays et Franciscus Prelati in quodam prato, sito prope villam seu oppidum de Jocelin [36], Macloviensis diocesis, a parte illorum suburbiorum ejusdem ville seu oppidi consistentium, malignos spiritus invocarunt aliaque supersticiosa ibidem fecerunt ; et quod sic fuit et est verum.

XX. Item, quadam alia vice, a tempore supradicto proxime, dictus Egidius de Rays, reus, et potissime quando ultimate, videlicet ab anno citra et supra, dominum ducem Britanie supradictum adivit, malignos spiritus in societate dicti Francisci, sub spe et intencione quod prefatus dominus dux ipsum Egidium gratum haberet, apud Burgum novum[37], Nannetensis diocesis, in domo fratrum minorum dicti loci, invocavit ac invocaciones et conjuraciones plurimas per dictum Franciscum fieri fecit ; et quod sic fuit et est verum.

XXI. Item, quod, a proxime dicto tempore citra et supra, predictus Andréas Buchet, Veneti[38], in domo cujusdem Johannis Lemoyne, prope manerium episcopale Venetense, extra et prope muros ejusdem civitatis Venetensis, unum puerum innocentem, etatis decem annorum vel circa, filium cujusdam Johannis Lavary, de marchilio[39] Venetensi, prefato Egidio de Rays, reo, ministravit ; cum quo puero ipse reus peccatum sodomie ante mortem et in ipsa morte commisit, et alias ipsum puerum turpiter et inhoneste tractavit, et tandem in domo cujusdem cognominati Boetden, ibi prope consistentem, crudeliter interfecit, et ipsius pueri taliter interempti corpus, capite detruncato et ab illo corpore separato, fuit de mandato dicti Egidii, rei, in latrinam domus dicti Boetden projectum ; et quod sic fuit et est verum.

XXII. Item, quod dictus Egidius, reus, cedulas manu sua ipsa conscripsit ut pactum certum cum predicto maligno spiritu Barron faceret, illasque cedulas sibi offerret ut supradictum est ; et quod hoc fuit et est verum.

XXIII. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama.

XXIV. Item, quod, dicto tempore quatuordecim annorum ultimo preteritorum citra et supra, dictus Egidius de Rays, reus, predictum Giletum de Sillé, tanquam suum directorem, complicem et fautorem, instigatorem et sustentatorem, per plures et diversas mundi partes, regiones et loca destinavit, ad sciendum, videndum et perscrutandum si aliquos divinatores et divinatrices demonumque invocatores et conjuratores reperire posset, ut ipsos sibi reo adduceret pro invocatione et conjuracione demonum, qui sibi possent pecunias ad libitum exhibere et ministrare ac thesauros absconditos revelare et detegere ac alias artes magicas edocere, et in ipsis instruere possent ; quibus mediantibus, magnos honores consequi et habere, ac villas et castra capere et tenere posset ; et quod sic fuit et est verum.

XXV. Item, quod, a dicto proxime tempore, dictus Egidius de Rays, reus, etiam prefatum Eustachium Blanchet pro causa pretacta ad partes Italie et Florencie destinavit ut aliquem demonum invocatorem et conjuratorem ac divinatorem reperire posset. Qui quidem Eustachius supradictum Franciscum Prelati, per ipsum Florencie tunc repertum, ad dictum Egidium pro premissis adduxit ; et quod sic fuit et est verum.

XXVI. Item, quod dictus Egidius, reus, a dicto tempore citra et supra, tam in civitate Nannetensi, in domo sua de la Suze, necnon Aurelianis, in domo cujusdem hospitium tenentis ad signum Crucis auree, quam in castris de Machicolio et de Theffauges supradictis, plures et diversas invocaciones et conjuraciones spirituum malignorum fecit ; et quod sic fuit et est verum.

XXVII. Item, quod, a dicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, Egidius de Rays, reus, tam in castris de Chantoceyo, Andegavensis diocesis, de Machecolio et de Theffaugis supradictis, quam in Venetensi, in domo cujusdem Johannis Lemoyne predicti, in alta camera ejusdem domus, ubi dictus Egidius tunc temporis erat hospitatus, et Nannetensi civitatibus, in predicta domo vulgariter nuncupata la Suze, sita in parrochia beate Marie Nannetensi, videlicet in quadam alta camera ipsius domus, in qua prefatus Egidius, reus, stare et pernoctare aliquandiu et interpolatim solebat, numerum centum quadraginta innocencium masculorum et femellarum, salvo pluri, proditorie, inhumaniter et crudeliter jugulavit et per supradictos Egidium de Sillé, Rogerium de Briqueville, Henrietum, Stephanum, Andream et alios supradictos interfici mandavit et fecit, respective et eciam successive, inhumaniter et horribiliter delinquendo, quoniam, ut refert Hermogenes [40], « quotienscumque quis usurpat officium Creatoris, interficiendo creaturam, virtutes celestes non cessabunt clamare in conspectu divini judicis, donec sumatur vindicta de interficiente, qui cremabitur ignibus sempiternis, » ut idem Egidius de Rays de membris dictorum puerorum innocencium ante malignos spiritus immolaret ; cum quibus innocentibus ante et post ipsorum mortem, etiam durante langore ipsius mortis, abhominabile peccatum sodomie, aerem fedans, adimplevit et contra naturam luxuriavit ut illecebras et concupiscendas suas carnales illicitas dampnabiliter adimpleret, et deinde corpora eorumdem innocencium masculorum et femellarum per dictos Giletum de Sillé, Henrietum Griard et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, in eisdem locis respective cremavit et cremari fecit, cineresque corporum eorumdem innocencium tam in fossatis, gallice doves, dictorum castrorum quam cloacis predictis domus de la Suze (sic a nomine quondam domini Johannis de Craon, avunculi, id est patris matris dicti Egidii de Rays, qui Johannes de Craon, dum viveret et decessit, dominii de la Suze et domus predicte dominus existebat, vulgariter nuncupate) et aliis abditis et secretis villarum et castrorum supradictorum [projeci fecit], et signanter in ipsa domo de la Suze fuerunt quindecim eorumdem innocencium per eosdem Egidium de Rays, reum, Giletum de Sillé, Henrietum et Stephanum, de numero centum quadraginta, salvo pluri vel pauciori, existenti, interfectorum de mandato dicti Egidii de Rays, rei, projecti fuerunt successive et eciam respective ; et quod sic fuit et est verum.

XXVIII. Item, a dicto proxime tempore quatuordecim annorum citra et supra, predictus Egidius de Rays, reus, et, ipsius nomine et mandato, predicti Giletus de Sillé, Rogerius de Briqueville, Henrietus, Stephanus et Andréas Buchet, quosdam exploratores et exploratrices vetulas et lenones quesierunt et ad eos accersire fecerunt et commiserunt, ut pueros, tam masculos quam femellas, nomine dicti Egidii de Rays, rei, et sub velamine nonnullorum serviciorum seu obsequiorum per ipsos pueros eidem Egidio impendendorum et eisdem innocentibus ac eorum parentibus et amicis profuturorum, caperent et sibi adducerent, pro dicto quidem peccato sodomie cum predictis innocentibus per ipsum Egidium de Rays, reum, adimplendo, et ut illos pueros jugularet et trucidaret seu jugulari et trucidari faceret : qui quidem lenones et vetule dictos innocentes eisdem Egidio de Rays et aliis suis complicibus antedictis dampnabiliter ministrarunt ; et quod sic fuit et est verum.

XXIX. Item, quod, ab anno citra, predicti Henrietus et Stephanus, de mandato dicti Egidii de Rays, rei, apud dictum locum de Burgo novo, eidem Egidio, reo, in domo conventus fratrum minorum ejusdem loci, in qua seu quo tunc hospitatus erat, quemdam juvenem masculum, etatis quindecim annorum vel circa, ut ipse reus sepedictum peccatum sodomie cum eodem juvene committeret, ministrarunt, tradiderunt et livrarunt : qui quidem Henrietus et Stephanus ipsum juvenem de partibus inferioribus Britanie oriundum, in domo cujusdam cognominati Rodigo, habitatoris dicti loci de Burgo novo, commorantem, per eos apprehensum et captum ad dictum Egidium de Rays, reum, adduxerunt, cum quo ipse reus, in quadam camera ipsius conventus, in qua idem Egidius, reus, tunc hospitabatur et solitus fuerat hospitari, vicium detestabile sodomie sepedictum, sicuti cum aliis pueris supradictis, exercuit dampnabiliter et commisit, et deinde ipsum juvenem ibidem trucidavit, ac ejus corpus ad predictum castrum Machecolii deportari fecit comburendum : in quo combustum fuit per eundem Egidium, reum, Henrietum et Stephanum predictos ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XXX. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, cibariis et vinis delicatis, eciam ypocrasio et clareto vulgariter nuncupatis, et aliis speciebus calicis, ut dictum peccatum sodomie in se forcius incitaret et eo habundaret, ac illud in masculos et femellas contra naturam facilius et delectabilius adimpleret, sepe et sepius ac superflue ac indebito modo usus fuit, et castrimargiam [41] cotidie exercuit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXI. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, manum, oculos et cor unius dictorum innocentium, cum sanguine ejusdem, in quodam vitro, in camera sua castri de Theffauges predicti, reposuit, ut ipsa predicto demoni Barron in signum homagii et tributi offerret, et per dictum Franciscum Prelati, nomine ejusdem Egidii de Rays, offerri faceret, eodem Francisco ad hoc advertente et malignos spiritus, ut premittitur, invocante ; et quod sic fuit et est verum.

XXXII. Item, quod, a quinque annis proxime preteritis citra et supra, dictus Egidius de Rays, in pluribus festis solemnibus, et presertim die festi Omnium Sanctorum ultimo preterito, quamdam pretensam solennitatem in honorem spirituum malignorum celebrari fecit juxta pactum initum inter ipsum et dictos spiritus malignos, ut superius est narratum : in quibus festivitatibus plures elemosinas, pacto mediante supradicto, nominibus et in exaltacionem ipsorum malignorum spirituum, pluribus pauperibus obtulit et offerri facit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIII. Item, predictus Egidius de Rays, reus, omnimodam spem, intencionem operum et fiduciam suas in invocacionibus malignorum spirituum, divinacionibus et occisione dictorum innocentium ac peccato sodomie et luxu contra naturam apposuit et dedit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIV. Item, quod, a dicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, prefatus Egidius de Rays, reus, cum divinatoribus et hereticis conversatus fuit, et eos ad hoc perpetrandum pluries sollicitavit, et cum eis communicavit et participavit, eorumque dogmata suscepit, et libros artium prohibitorum studuit et perlegit, totamque suam intencionem, spem pariter atque mentem apposuit et defixit in ipsis dampnabilibus dogmatibus atque libris, ut reperiret modos et vias malignos spiritus invocandi, et dictorum divinatorum et invocatorum conclusiones et errores dogmatizavit ; et quod hoc fuit et est verum palam et notorie.

XXXV. Item, quod predictus Egidius de Rays, reus, a supradicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, in consorcio invocatorum et conjuratorum malignorum, divinatorum et sortilegorum conversatus fuit, ipsisque favit ac eos receptavit et defendit, ac eis credidit, artesque magicas geomancie et nigromancie, a lege divina, canonica pariter et civili prohibitas, didicit et dogmatizavit et ipsis usus fuit ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XXXVI. Item, quod, a quinque annis ultimo preteritis citra et supra, in assecucione predicti castri seu fortalicii Chantoceii, quod tunc prefatus Egidius de Rays [de]tinebat, per prefatum dominum ducem Britanie habita et obtenta, et ante ejusdem castri assecucione[m], idem Egidius de Rays, reus, per prefatos Egidium de Sillé, Henrietum et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, quadraginta quinque capita innocencium, per eumdem reum inhumaniter occisorum, cum ossibus demolita, cum quibus innocentibus idem Egidius, reus, vicium sodomie et alias preter et contra naturam detestabiliter commiserat, prout commisit, de dicto castro Chantoceii, ad predictum castrum de Machecolio comburenda, ne a prefato domino duce suisve gentibus et officiariis aut aliis reperirentur vel comperirentur, in archis seu coffris reposita, transvehi et transmutari fecit, que, in dicto castro de Machecolio applicata per dictos Henrietum, Egidium de Sillé et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, de mandato dicti Egidii, rei, fuerunt ibidem concremata ; et quod sic fuit et est verum.

XXXVII. Item, quod Egidius de Rays, reus, Henrietus Griart, Stephanus Corrillaut, Giletus de Sillé, Johannes Rousseigneul, Spadinc, Rogerius de Briqueville, Andréas Buschet et alii supradicti alter alteri, in premissis omnibus et singulis facinoribus, sceleribus, flagiciis, criminibus et delictis, auxilium, consilium et favorem, opem et operam prebuerunt, agentesque et consencientes ac participantes fuerunt de eisdem et eorum quolibet respective ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XXXVIII. Item, quod predictus Egidius de Rays, reus, a duobus annis ultimo preteritis citra et supra, perpendens intra semetipsum quamplurima scelera, videlicet apostasiam perfidam fidei ac infidelitatem et delicta, crimina maudita et peccata superius designata et alia commissa fecisse et detestabiliter perpetrasse, de quibus tunc eundem Egidium, reum, sua consciencia remordebat, Deo et ejus sanctis juravit, vovit et promisit quod nunquam de cetero talia horribilia et abhominabilia peccata et nephanda scelera perpetraret seu committeret, et de ipsis amodo perpetrandis penitus abstineret, et quod ob hoc partes Jherosolimitanas peregre proficisceretur et sepulcrum dominicum in propria visitaret ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIX. Item, et quod, nichilominus, predictis juramento, voto et promissione non obstantibus, depost predictus Egidius, reus, tanquam canis ad vomitum perseverens, plures infantes masculos et femellas in locis supradictis inhumaniter jugulavit et trucidavit jugularique et trucidari mandavit et fecit, cum ipsisque peccatum sodomie, locis quibus supra, commisit et perfecit, in quo insorduit, contraque naturam luxuriam maledictam, superius enarratam, continuavit et commisit prout supra ; propter quod quidem peccatum luxurie contra naturam, secundum juris disposicionem, fiunt terre motus, fames et pestilencie super terram : invocacionesque et conjuraciones spirituum malignorum fecit et fieri procuravit ; et propterea dictus Egidius, reus, in supradictis criminibus et peccatis lapsus, iterum relapsus fuit et est ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XL. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama.

XLI. Item, quod prenominatus Egidius de Rays, reus, propter promissa infamiam incurrit, et peccatum sodomie commisit, et in heresim et ydolatriam apostasiamque fidei incidit seu relapsus fuit et est ; et quod sic fuit et est verum.

XLII. Item, a dictis duobus annis ultimo preteritis citra, prefatus Egidius de Rays, reus, ausu sacrilego, Dei timore postposito, associatis sibi quibusdem suis complicibus cum armis invasivis, predictam parrochialem ecclesiam sancti Stephani de Mala morte, predicte Nannetensis diocesis, furibunde et tempestive intravit, et manus temere violentas in quendem Johannem Ferron, clericum, dicte Nannetis oriundum, injecit et injici fecit, ipsumque per quendam Lesnanum, marquisium de Seva, lombardum, et alios tunc eidem Egidio, reo, confederatos a dicta ecclesia vi et violenter expelli et extrahi fecit et mandavit, ipsumque Johannem Ferron, clericum, per plures dies et menses, tam in dicto castro sancti Stephani de Mala morte quam castro de Theffauges supradicto captivum detinuit in compedibus et manicis ferreis mancipatum, ligatum et incarceratum, immunitatem ecclesie violendo, prout violavit et illam violari fecit et eciam procuravit, propter que sentenciam excomunicacionis, tam jure quam conciliorum provincialium Turonensis et statutorum sinodalium Nannetensis ecclesie auctoritate, incurrit ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XLIII. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, pluries et diversis locis, et coram pluribus fide dignis personis, dixit, divulgavit et publicavit crimina supradicta, per ipsum facta et perpetrata, ac ea dogmatizavit, et quod dictis artibus magicis, invocacionibus, divinacionibus et aliis supersticiosis usus fuerat et utebatur ad sui extollenciam honoris, science et potencie habendam ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XLIV. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, peccatum sodomie et contra naturam ac eciam alia scelera, peccata et crimina supradicta in singulis locis supradictis et diverticulis eorumdem fecit, commisit et perpetravit ut supra ; et quod hoc fuit et est verum.

XLV. Item, quod communis hominum opinio, credulitas, assercio vulgi, vera reputacio, commune recordium ac publica vox et fama fuit et est, tam in predictis parrochiis sancte Trinitatis de Machecolio, sancti Stephani de Mala morte, sancti Cirici Radesiarum, dicte Nannetensis diocesis, et aliis parrochiis circumadjacentibus et vicinis, et etiam in parrochia beate Marie Nannetensis, et in majori parte ducatus Britannie, et finitimis in partibus, in quibus de dicto Egidio de Rays, rei, noticia habebatur et habetur, quod dictus Egidius, reus, fuit et erat ac est hereticus, relapsus, sortilegus, sodomita, malignorum spirituum invocator, divinator, innocentium interfector, maleficus, apostata fidei, ydolatra, a fide devius, male senciens de eadem, aruspex et ariolus [42]. Et quod sic fuit et est verum, communiter dictum, habitum, tentum, creditum, presumptum, visum, auditum, reputatum, publicumque, notorium et manifestum.

XLVI. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, supradicta crimina solitus fuit et est facere et perpetrare, prout perpetravit et fecit, super quibus fuit et est publice et notorie diffamatus apud bonos et graves, et de ipsis criminibus et delictis vehementer suspectus in locis supradictis et quolibet eorumdem ; et quod sic fuit et est verum.

XLVII. Que promissa [43] omnia et singula in nostre fidei catholice et sancte matris Ecclesie totiusque boni publici prejudicium, et exemplum perniciosum quamplurimorum, ac predicti Egidii anime periculum, cedere dinoscuntur ; et quod sic fuit et est verum.

XLVIII. Item, quod premissa omnia et singula fuerunt et sunt in locis supradictis adeo notoria et manifesta quod nulla possunt tergiversacione celari aut inficiacione negari ; et de hiis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama. Premissaque, vel eorum aliqua, confessus fuit et est dictus Egidius, reus, fore vera.

XLIX. Item, quod, attentis predictis criminibus, excessibus et delictis per dictum Egidium de Rays, reum, ut prefertur, commissis et nequiter perpetratis, idem Egidius sentenciam excommunicacionis, auctoritatibus quibus supra, et alias penas contra tales presumptores, aurispices, ariolos, maleficos, invocatoresque et conjuratores spirituum malignorum, fautoresque, receptatores, credentes et deffensores, magicisque, illicitis et prohibitis artibus utentes promulgatas incurrit, et insuper in heresim incidit, ac relapsus fuit et est, divinamque majestatem, que major est temporali, offendit et crimen lese majestatis divine incurrit, contraque precepta decalogi, ritum quoque et observanciam nostram sancte matris Ecclesie temere venit, erroremque permaximum inter Christi fideles dampnabiliter seminavit, et alias graviter et turpiter in jurisdictione dicti reverendi patris, domini episcopi Nannetensis deliquit ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

Conclusio. Quare petit dictus promotor per vos, reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium prelibatum dicti inquisitoris heretice pravitatis, et vestrum quemlibet, vestramque diffinitivam sentenciam pronunciari, decerni et declarari prefatum Egidium, reum, hereticam apostasiam perfidie ac horrendam demonum invocationum (sic) commisisse et nequiter perpetrasse et ob hoc excomunicacionis sentenciam et alias jurium penas incurrisse ac, velut hereticum, apostatam, et demonum invocatorem, puniendum fore, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice statuunt sanctiones, necnon per vos, reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem vestramque diffinitivam sentenciam pronunciari, decerni et declarari dictum Egidium de Rays, reum, crimen et vicium contra naturam cum pueris et infantibus supradictis, sodomitico more, sacrilegiumque et violacionem immunitatis ecclesiastice commisisse et nequiter perpetrasse, et, ob hoc, eundem Egidium, reum, excomunicacionis sentenciam et alias jurium penas incurrisse, ulteriusque puniendum fore et salubriter corrigendum, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice sanctiones, dictoque promotori breve justicie complementum in premissis debite ministrari, vestrum benignum officium in premissis omnibus et singulis humiliter implorando.

Et premissa omnia et singula dat, dicit et facit dictus promotor, omni meliori modo et forma quibus potest et debet, eaque petit per vos ad probandum admitti que offert se legitime probaturum citra omnem probacionem superfluam, ut prefertur ; de quo expresse protestatur, salvo jure corrigendi, addendi, mutandi, minuendi, interpretandi et in melius reformandi ac alia de novo dandi et probandi, si opus fuerit, suis loco et tempore oportunis.

J. de Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


9.
26 juillet 1426
Teneur de la commission de vicaire de l’inquisiteur, décernée à frère Jean Blouyn.

Frater Guillermus Merici, ordinis fratrum predicatorum, theologie professor, inquisitor heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputatus, dilecto nobis in Christo, fratri Johanni Blouyn, in conventu Nannetensi ejusdem ordinis, salutem in fidei actore, domino nostro Jesu Christo.

Quia, secundum Apostolum, morbus heresis ut cancer serpit [44] et latenter simplices interficit nisi cum diligenti inquisicionis sarculo prescindatur : quapropter, contra hereticos et deffensores eorumdem, necnon contra diffamatos vel suspectos de heresi, atque contra impeditores et perturbatores, inquisicionis officii ingenti solicitudine et deliberacione est salubriter procedendum. Idcirco vos, de cujus ydoneitate et sufficiencia ad hujusmodi opus dominicum exercendum fiduciam in Domino gerimus pleniorem, de plurium fratrum discretorum dicti ordinis consilio, fecimus, statuimus, creavimus ac tenore presencium facimus, constituimus, creamus et ordinamus, cum omni modo et forma quibus melius de jure possumus, vicarium nostrum in civitate et diocesi Nannetensibus, dantes et concedentes vobis potestatem contra quoscumque hereticos seu alios supradictos et quemlibet eorumdem inquirendi, citandi, conveniendi, exercendi, capiendi, detinendi et aliis modis oportunis jurisdice procedendi, etiam usque ad sentenciam diffinitivam inclusive, necnon omnia faciendi que ad dictum inquisicionis officium pertinent de consuetudine vel de jure ; in hiis enim vices nostras quantum possumus, tam

de jure communi quam de privilegiis specialibus inquisicionis prefate, vobis per presentes committimus. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum duximus presentibus apponendum.

Datum Nannetis, die vicesima sexta mensis julii, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo sexto.

Sic signata : G. Merici


10.
Samedi, 15 octobre 1440.
Procès-verbal de production des témoins.

Die sabbati, quinta decima dicti mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio, coram dictis reverendo in Christo patre dominis, episcopo Nannetensi et fratre Johanne Blouyn, vicario inquisitoris predicti, in dicta superiori magna aula Turris nove, inibi, mane, hora terciarum, ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, prefatus magister Guillermus Chapeillon, promotor, agens, ex parte una, et Egidius de Rays, miles et baro, reus supradictus, parte ex altera.

Et, instante dicto promotore, prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, prefato Egidio de Rays dixerunt quod, quamvis alias ipse reus dixisset se nichil velle dicere vel opponere contra dictos posiciones et articulos, quod nichilominus ipsum admitterent, prout admittere obtulerunt, ad dicendum contra eosdem posiciones et articulos. Qui dixit se nichil velle dicere seu obicere contra dictos articulos. Et insuper, instante dicto promotore, prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris antedicti, predictum Egidium, reum, interrogarunt an ipse reus aliquid proponere vel dicere vellet, quin ipsi domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius, essent in hujusmodi causa et causis sui judices. Qui quidem reus tunc dixit et respondit quod non ; ymo voluit et vult dictos reverendum in Christo patrem, dominum episcopum Nannetensem et fratrem Blouyn, vicarium Guillermi Merici, inquisitoris predicti, et ipsum fratrem Guillermum, inquisitorem, fuisse et esse in causa et causis hujusmodi suos judices competentes, eorum juridictionem prorogando et approbando, prout prorogavit, et in ipsos et eorum quemlibet tanquam tales consensit, et in eorum Juridictionem crimina et delicta articulata commisisse et nequiter perpetrasse sponte confessus fuit, et, de injuriis et contumeliis predictis, per ipsum tune prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario, ac aliis viris ecclesiasticis dictis ac promulgatis, ab eisdem dominis episcopo Nannetensi et vicario ac quibuscunque aliis viris ecclesiasticis, de quibus male locutus fuerat et indiscrete, sibi indulgeri humiliter et devote ac flebiliter postulavit , et de ipsorum personis sinistra dixisse penituit. Qui quidem domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti eidem Egidio, reo, de predictis injuriis veniam concesserunt et eas sibi remiserunt, propter Deum.

Subsequenter autem, dictus promotor, agens, satisfaciendo termino hujusmodi, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis et in hoc expresse consentientis, prescriptos articulos per prefatos dominos episcopum et vicarium inquisitoris predictos ad probandum admitti instanter postulavit : qui tunc, instante ipso promotore, dictos articulos et posiciones dixerunt admittendos et admiserunt. Consequenter vero, prefatus promotor dictis positionibus et articulis, singulariter singulis, per prefatum Egidium, reum, responderi instanter petiit. Qui, medio juramento, dictis posicionibus et articulis respondendo, sponte confessus fuit et dixit contenta in primo, secundo, tertio, quarto, septimo, octavo, nono, decimo, undecimo et quartodecimo articulis, per prefatum reverendum patrem, dominum Johannem Prigencii, episcopum Briocensem, de mandato dictorum dominorum episcopi Nannetensis et vicarii inquisitoris predicti, eidem Egidio, reo, cum aliis articulis seriatim in vulgari expositis et recitatis, fore vera, fuisseque et esse unam ecclesiam Nannetensem cathedralem, et ipsius ecclesie dictum reverendum patrem, dominum Johannem de Malestricto, a tempore in tercio articulo declarato, verum episcopum ; et ejusdem domini episcopi in spiritualibus subditum et justiciabilem ; necnon castra seu fortalicia de Machecolio et sancti Stephani de Mala morte in dicta diocesi Nannetensi esse situata. Item, sponte confessus fuit se sacramentum baptismatis suscepisse ac diabolo et pompis ejus renunciasse, et quod nunquam malignos spiritus invocaverat seu invocari fecerat, aut aliquid ipsis in sacrificium obtulerat vel offeri fecerat : quodque habuerat a quodam milite Andegavensi, tunc incarcerato propter heresim, quemdem librum artis alkemie et invocacionum demonum, quem pluries perlegerat ac publicaverat et publicari palam et publice fecerat Andegavis, coram pluribus in quadam aula assistentibus, et quod locutus fuerat cum dicto milite, in carcere tunc existente, de modo dicte artis alkemie et invocacionum demonum ; quem librum dixit dicto militi restituisse nec diu illum apud se tenuisse. Confessus fuit insuper dictus Egidius de Rays, reus, se dictam artem alkemie per nonnulla tempora exercuisse et exerceri fecisse per quosdem Anthonium et Franciscum, lombardos, quemdamque aurifabrum parisiensem, et, hujusmodi artem alkemie exercendo et experimentando, mercurium, quem asseruit esse vivum argentum, congelasse et congelari fecisse [45], pluraque alia artem hujusmodi concernencia fecisse, et credidisse et credere ad suam intencionem, respectu dicte artis, pervenire potuisse, nisi obstitisset adventus domini Dalphini Viennensis apud dictum locum de Theffauges, in quo fornaces construi et parari fecerat pro exercicio dicte artis, que, occasione hujusmodi adventus, demolite fuerunt. Cetera vero in preinsertis articulis contenta et narrata prefatus Egidius de Rays, reus, negavit fore vera ; invocacionesque malignorum spirituum, de quibus in preinsertis articulis fit mentio, dixit etiam non esse vera, dicendo et asserendo quod, casu quo repperiretur per testes, contra eum pro parte dicti promotoris in causa et causis hujusmodi producendos, quorum deposicionibus credere et stare voluit prout infra, vel alias, demones invocasse seu invocari fecisse, vel pactum cum ipsis malignis spiritibus fieri procurasse, aut eis sacrificasse, sive sacrificari vel oblacionem fieri fecisse, tunc in eo casu se sponte obtulit igni comburendum. Et, ulterius, predictus Egidius de Rays, reus, sponte voluit quod dictus promotor posset contra eum quoscumque testes producere in causa et causis hujusmodi, super articulatis per eumdem promotorem, pro laciori declaracione contentorum in articulis prescriptis et aliis non articulatis, et quod eorum deposiciones valerent : quibus eciam idem Egidius credere voluit. Quibus premissis sic actis, dictus promotor se ad prestandum in hujusmodi causa et causis calumpnie juramentum admitti per dictos reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem et vicarium dicti inquisitoris in presencia predicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis, instanter postulavit. Et tunc iidem domini episcopus et vicarius dictos promotorem et Egidium, reum, id petentes, ad prestandum dictum calumpnie juramentum duxerunt admittendos et admiserunt. Qui, sic admissi, statim, ad mandatum dictorum dominorum episcopi et vicarii, in manibus eorumdem et ad super sancta Dei euvangelia, tactis per eos sacrosanctis scripturis, de calumpnia victanda et veritate dicenda, cum omnibus et singulis capitulis in et sub calumpnie juramento contentis, tam super preinsertis articulis quam tota causa et causis hujusmodi, solitum prestiterunt, et quilibet eorum successive prestitit calumpnie juramentum. Quo quidem calumpnie juramento, sicut promittitur, prestito, dictus promotor, satisfaciendo et assignacioni termini hujusmodi, in presencia dicti Egidii, in hoc consencientis, quosdem Henrietum Griard, Stephanum Corrillaut, alias Poictou, Franciscum Prelati de Monte Catino[46], dominum Eustachium Blanchet, presbiterum, Theophaniam, relictam deffuncti Robini Branchu, et Perrinam Martin, per dictum Robinum Guillaumet, clericum, de mandato dictorum dominorum episcopi et vicarii dicti inquisitoris peremptorie citatos, prout idem Robinus illos testes tunc dictis dominis, episcopo Nannetensi et vicario, et nobis, notariis et scribis supradictis, verbo in eodem judicio citasse retulit, coram eis ad statim perhibituros testimonium veritati, in causa et causis hujusmodi, in testes produxit [47] : quos sic productos prefati domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris prelibati, in presencia dicti Egidii, rei, ad jurandum duxerunt admittendos et admiserunt, ac illos, ad cautellam absolverunt quoad actum deponendi in causa et causis hujusmodi. Qui, sic admissi, statim, in ejusdem Egidii presencia, ad sancta Dei euvangelia jurarunt, et quilibet eorum juravit, se velle dicere et deponere ac testificare puram, meram et omnimodam quam sciverint veritatem super articulis, pro parte dicti promotoris, ut premittitur, in causa et causis hujusmodi datis et exhibitis, ac etiam super omnibus et singulis aliis non articulatis, super quibus ipsos examinari et interrogari contingerit : quibus omnibus dictus Egidius, reus, tunc consensit, prece, precio, amore, timore, favore, rancore, odio, gracia, amicicia vel inimicicia alicujus partis penitus semotis et cessantibus : quorum testium et eciam quorumcumque aliorum in causa et causis hujusmodi pro parte dicti promotoris producendorum deposicionibus idem Egidius, reus, stare et credere etiam super non articulatis voluit[48], nec contra eorum dicta seu personas dicere, obicere seu excipere dixit se non velle. Quorum quidem testium, et quorumlibet aliorum pro parte dicti promotoris in causa et causis hujusmodi producendorum, ut prefertur, examinacionem dicti reverendus pater domini, episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti commiserunt nobis, notariis et scribis prefatis, fideliter faciendam.

Quo facto, instante dicto promotore, predicti domini, episcopus et vicarius inquisitoris predicti interrogarunt prefatum Egidium de Rays, reum, an ipse volebat dare interrogatoria in causa et causis hujusmodi, secundum que ipsi testes examinari et interrogari valerent, et ad dandum ea, si que dare vellet, eidem Egidio, reo, hodie et eras per totam diem prefixerunt tunc et assignarunt. Qui quidem Egidius tunc eisdem domino episcopo et fratri Johanni Blouyn, vicario dicti inquisitoris, dixit et respondit se nulla velle dare in causa et causis hujusmodi interrogatoria, conscienciis dictorum testium super hoc relinquendo. Et, premissis sic peractis, prefatus Egidius de Rays, reus, genibus flexis, cum magnis suspiriis, contrictione et flectu doloroso, per dictos dominos episcopum Nannetensem et vicarium inquisitoris predicti a sentencia excomunicacionis in eum[lata], ut supra tangitur, ex eo quod ipse Egidius, reus, requisitus et monitus canonice, dictis posicionibus et articulis respondere denegaverat et recusaverat, in scriptis latius absolvi humiliter postulavit. Quem tunc dictus dominus episcopus Nannetensis, vice sua et vicarii inquisitoris predicti in hoc consencientis, in scriptis absolvit et participacioni sacramentorum et Christi fidelium et sancte matris ecclesie unitati, in forma juris et ecclesie consueta, restituit, injuncta eidem Egidio, reo, per prefatum dominum episcopum Nannetensem, pro modo culpe, penitencia salutari ; quem mandavit sic absoluum [u]bique publice nunciari.

Deinde vero, instante dicto promotore, prefati domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris prelibati prefato Egidio de Rays, reo, ad videndum produci, jurari recipique et admitti alios testes pro parte dicti promotoris in causa et causis hujusmodi producendos, ipsique promotori et dicto Egidio de Rays, reo, ad procedendum in eisdem causa et causis ulterius ut jus scit[49], diem lune proxime futuram duxerunt prefigendum (sic), statuendum et assignandum, prout prefixerunt, statuerunt et assignarunt.

Super quibus dictus promotor petiit per nos, notarios et scribas

predictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus loco pretacto reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, honorende discretionis viris, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, Reginaldo Godelin, licenciatis in legibus, Guillermo de Grantboays, Johanne Chauvin, Guillermo de Montigné, supradictis, necnon magistro Roberto de Ripparia, in utroque jure licenciato, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto, — Jo. Parvi. — G. Lesné.

11.
lundi, 17 octobre 1440.
Suite.

Die lune, decima septima dicti mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio coram prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratre Johanne Blouyn, vicario inquisitoris predicti, in dicta magna superiori aula predicte Turris nove, hora vesperorum, ibidem ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, dictus promotor, agens, ex parte una, et Egidius de Rays, reus, parte ex altera.

Qui quidem promotor, satisfaciendo termino hujusmodi, quosdem Lesnam, marquisium de Seva, Bertrandum Poulein, Johannem Rouxeau, magistrum Egidium Heaume, in legibus licenciatum, Geraldum Heaume et fratrem Johannem de Lanté, priorem prioratus de Chemereyo[50], ordinis sancti Benedicti, dicte Nannetensis diocesis, per prefatum Robinum Guillaumet, clericum, de mandato dictorum dominorum episcopi Nannetensis et fratris Johannis Blouyn, vicarii dicti inquisitoris prelibati, peremptorie citatos, prout dictus Robinus predictos testes dictis domino episcopo Nannetensi et fratri Johanni Blouyn, vicario, et nobis, notariis et scribis supradictis, verbo in eodem judicio citasse retulit, coram eis ad statim perhibuturos (sic) testimonium veritati, in causa et causis hujusmodi, in testes produxit : quos dicti dominus episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, in dicti Egidii, rei, presencia, ad jurandum duxerunt admittendos et admiserunt, ipsosque absolverunt ad cautelam quoad actum deponendi in causa et causis hujusmodi. Qui, sic admissi, statim, in ejusdem Egidii, rei, presencia, ad sancta Dei euvangelia jurarunt, et quilibet eorum juravit, se velle dicere et testificari puram, meram et omnimodam quam scierint veritatem super articulis, pro parte dicti promotoris, ut premittitur, in causa et causis hujusmodi datis, ac etiam super omnibus et singulis super quibus ipsos interrogari contingerit, prece, precio et amore, timore, rancore, gracia, amicicia vel inimicicia alicujus partis penitus semotis et cessantibus. Quo facto, instante dicto promotore, predicti domini, episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, interrogarunt prefatum Egidium, reum, an ipse volebat dare interrogatoria secundum que dicti testes examinari valerent pariter et interrogari, et ad dandum ea, si que dare vellet, eidem reo hodie et cras per totam diem prefixerunt et assignarunt. Qui quidem Egidius, reus, tunc eisdem dominis episcopo et fratri Johanni Blouyn, vicario inquisitoris predicti, respondit et dixit se nulla velle dare interrogatoria. Quorum quidem testium examinacionem dicti domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti, ut prefertur, commiserunt nobis notariis et scribis prefatis fideliter faciendam. Et, ulterius, instante dicto promotore, prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, prefato Egidio, reo, ad videndum produci, jurari recipique et admitti nonnullos alios testes, pro parte ejusdem promotoris in causa et causis hujusmodi producendos, si quos producere vellet, ipsisque promotori et Egidio, reo, ad procedendum in causa et causis hujusmodi ulterius ut jus esset, diem mercurii proxime venturam duxerunt prefigendam, statuendam et assignandam, prout prefixerunt, statuerunt et assignarunt.

Super quibus premissis prefatus promotor petiit per nos, notarios et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura instrumenta. Presentibus loco pretacto, reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, Roberto de Ripparia, Reginaldo Godelin, Johanne Chauvin, Herveo Levy, Guillermo de Montigné, supradictis, domino Guillermo de Pratis, rectore parrochialis ecclesie de Burgo Serato[51], Redonnensis diocesis, et magistro Oliverio Solidi, canonico Nannetensi, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa ibidem assistentibus et congregatis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.
12.
Mercredi, 19 octobre 1440.
Suite.

Die mercurii, decima nona dicti mensis octobris, prenominatus magister Guillermus Chapeillon, promotor, agens, ex parte una, et dictus Egidius de Rays, reus, parte ex altera, comparuerunt personaliter in judicio coram reverendo in Christo patre, domino Johanne de Malestricto, episcopo Nannetensi, et fratre Johanne Blouyn, vicario inquisitoris supradicti, loco supradicto, ibidem, mane, hora terciarum, ad jura reddendum inibi pro tribunali sedentibus.

Qui quidem promotor[52], satisfaciendo assignacioni termini hujusmodi, venerabilem virum, dominum Jacobum de Pencoetdic, utriusque juris professorem, Johannem Andilanrech, Andream Seguin, Petrum Vimain, magistrum Johannem Orienst[53], Johannem Brient, Johannem Le Veill, Johannem Picard, Guillermum Michaelis, Petrum Drouet, Eutropium Chardavoine, Robinum Guillemet, cirurgicum, Robinum Riou, Jacobum Tinnecy et Johannem Letournours, per prefatum Robinum Guillaumet, clericum, de mandato dictorum dominorum episcopi Nannetensis et fratris Johannis Blouyn, vicarii dicti inquisitoris, peremptorie citatos, prout idem Robinus dictos testes prefatis dominis episcopo et fratri Johanni Blouyn et nobis, notariis et scribis supradictis, in eodem judicio verbo citasse retulit, ad statim coram eis perhibituros testimonium veritati, in presencia dicti Egidii, rei, in causa et causis hujusmodi in testes produxit. Quos dicti domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius prelibatus, in testes receperunt et ipsos ad cautelam absolverunt, quoad actum deponendi in hujusmodi causa sive causis. Qui, sic recepti, in presencia dicti Egidii, rei, ad sancta Dei euvangelia juraverunt, et quilibet eorum juravit, se dicere et testificari puram et meram quam sciverint veritatem super quibus examinari vel interrogari contingeret, prece, precio, amore, timore, favore, odio, rancore, gracia, amicicia, inimicicia cessantibus pariter et semotis. Et exinde dicti dominus episcopus et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris prefati, Egidium de Rays, reum, interrogarunt an volebat dare interrogatoria ; adque dandum, si que dare vellet, assignarunt eidem Egidio, reo, hodie et crasper totam diem : qui quidem Egidius respondit et dixit se nulla velle dare interrogatoria. Quorum quidem testium examinacionem prefati domini episcopus et vicarius prelibati nobis, notariis et scribis supradictis, commiserunt fideliter faciendam. Quo facto, dicti domini episcopus et vicarius inquisitoris predicti, instante dicto promotore, eidem promotori et prefato Egidio, reo, ad producendum et per alteram partem produci videndum omnia et singula jura quibus ipsi in causa et causis hujusmodi se juvare intendebant, et ad procedendum in causa et causis hujusmodi diem crastinam prefixerunt et assignaverunt. Fuitque tunc dictus Egidius de Rays, reus, instante dicto promotore, per dictos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris supradictum, interrogatus an ipse aliquid volebat dare, dicere, proponere, allegare vel producere ad sui salvacionem et justificacionem de et super criminibus, delictis et objectis contra ipsum in causa et causis hujusmodi propositis, in articulis preinsertis declaratis. Qui illico respondit et dixit se nichil aliud scire dicere quam alias dixerat et responderat.

Super quibus prefatus promotor peciit per nos, notarios publicos et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco supradicto, prefatis reverendo in Christo patre, Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, magistro Petro de Hospitali, presidente Britanie, nobili viro, domino Roberto d’Espinay[54] milite, magistris Egidio Lebel, Roberto de Ripparia, Radulpho de la Moussaye, preposito ecclesie Guerrandie, Nannetensis diocesis predicte, Reginaldo Godelin, in legibus licenciatis, et Johanne Guyole, preposito et allocato Nannetensi, una cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


13.
Jeudi, 20 octobre 1440.
Audience du 20 octobre.

Die jovis, vicesima dicti mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio coram prefatis dominis episcopo Nannetensi et fratre Johanne Blouyn, vicario inquisitoris supradicti, in dicta aula superiori et magna Turris nove predicte, ibidem, mane, hora terciarum, ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, dictus magister Guillermus Chapeillon, promotor, agens, ex parte una, et prefatus Egidius de Rays, reus, parte ex altera.

Et, satisfaciendo hujusmodi termino, predictus promotor omnia et singula in hujusmodi causa et causis habita et jam producta verbo repetiit et reproduxit : et, ipso promotore instante et petente prefato Egidio de Rays, ad dicendum et obiciendum quidquid, verbo vel in scriptis, dicere seu obicere volebat contra dicta producta per eosdem dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris predicti, certum et competentem terminum prefigi et assignari, quem tunc dicti dominus episcopus et vicarius prelibati eidem Egidio, reo, ad dicendum et obiciendum contra hujusmodi producta, necnon ipsi et prefato promotori ad procedendum ulterius ut jus esset, in causa hujusmodi, diem sabatti proxime futuram vel eciam duxerunt prefigendam, statuendam et assignandam, prout prefixerunt, statuerunt et assignarunt.

Deinde vero, instante dicto promotore, predicti domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, prefatum Egidium, reum, iterato interrogarunt utrum volebat aliquid dare seu proponere pro salvacione et justificacione suis super criminibus et delictis ac objectis eidem impositis et contra eum propositis in prescriptis articulis specificatis et declaratis, et aliquid dicere vel opponere contra producta hujusmodi. Qui respondit et dixit quod non, sed quod se refferebat, prout retulit, ad ea que alias et supra jam dixerat et dixit.

Subsequenter etiam dictus promotor, in presencia dicti Egidii audientis et intelligentis, dixit dictis dominis episcopo et fratri Johanni Blouyn, vicario inquisitoris predicti, quod eidem Egidio etiam certum et competentem terminum ad videndum publicari dicta et deposiciones testium predictorum prefigerant et assignarent (sic). Qui quidem Egidius, reus, dixit quod non erat neccesse, attentis illis que jam confessus fuerat et confiteri intendebat. Quem tunc nichilominus, instante dicto promotore, interrogaverunt si dicta testium et deposiciones ipsi publicarent. Qui respondit quod sic. Que et quas tunc prefati reverendus pater, dominus episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti, de consensu dicti Egidii, rei, publicarunt et, domino promotore eciam instante, ipsi reverendus pater, dominus episcopus Nannetensis et vicarius predicti inquisitoris dictum Egidium, reum, interrogarunt utrum contra personas dictorum testium et ipsorum deposiciones aliquid, verbo vel in scriptis, dicere vel excipere vellet. Qui sponte respondit quod non.

Et tunc idem promotor dixit quod, attenta confessione dicti Egidii, rei, productionibus testium et eorum dictis et depositionibus satis constabat de intencione sua in causa et causis hujusmodi, sed nichilominus, ad veritatem lacius elucidandam et perscrutandam, torturam seu questionem dicto Egidio, reo, per eosdem dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, judices, et ipsum questionari debere, instanter postulavit.

Qui quidem domini episcopus et vicarius dicti inquisitoris, prius habito per eos super his omnibus consilio cum peritis, premissis consideratis, decreverunt questionem sive torturam dicto Egidio de Rays, et eum torturam pati, ipsumque Egidium, reum, torturis sive questionibus subici debere.

Super quibus prefatus promotor petiit per nos, notarios et scribas predictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco supradicto, reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, et nobili viro, domino Roberto d’Espinay, milite, et magistro Herveo Levy, Roberto de Ripparia, supradictis, ac domino Durandi, rectore parrochialis ecclesie de Bleign, dicte Nannetensis diocesis, Guillermo Pero, clerico, civitatis Nannetensis oriumdo, et domino Michaele Malileonis, rectore parrochialis ecclesie de Ancenisio, dicte Nannetensis diocesis, una cum pluribus aliis in glomerosa multitudine ibidem tunc assistentibus et congregatis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


14.
Vendredi, 21 octobre 1440.
Audience du 21 octobre.
Requête présentée par Gilles de Rais contre l’application de la torture.

Die veneris, vicesima prima dicti mensis octobris, prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, se representaverunt mane, hora terciarum vel circa, in dicta bassa aula Turris nove Nannetensis, dicentes et asserentes quod, hesterna die, videlicet die jovis vicesima dicti mensis, prefato Egi- dio indixerant torturam sive questionem canonicam, prout et quemadmodum continetur in actu judiciali predicte diei jovis, coram eis inter dictum promotorem et Egidium de Rays, reum, in causa et causis hujusmodi habito, et quod, quamquam ipsi crastinam diem sabbati, vicesimam secundam dicti mensis octobris, dicto Egidio, reo, prefixissent et assignassent ad dicendum et obiciendum quidquid, verbo vel in scriptis, dicere seu obicere vellet contra producta in causa et causis hujusmodi habita, necnon ipsi et domino dicto promotori ad procedendum in causa et causis hujusmodi ulterius ut jus foret, tamen, volens ad torturam hujusmodi per eos indictam, ut prefertur, procedere et eam execucioni demandare, instante dicto promotore, ibidem etiam personaliter comparente, mandarunt ipsum Egidium, reum, ad se venire ut torturam subiret supradictam.

Qui, ad mandatum dictorum dominorum episcopi Nannetensis et vicarii inquisitoris predicti, venit et coram eis personaliter comparuit in dicta bassa aula, subiturus torturam predictam. Cumque prefati domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris predicti ad execucionem dicte torture sive dicte questionis contra dictum Egidium facto procedere vellent, ipse Egidius dictis dominis episcopo Nannetensi et vicario inquisitoris humiliter supplicavit, quatinus dictam execucionem differe vellent usque in crastinum sibi, ut premittitur, assignatum, et quod ipse, interim, taliter deliberaret ut de objectis criminibus et delictis, contra eum propositis, ipsos redderet contentos, taliter quod eis non esset opus ipsum super hec questionare : supplicans insuper et requirens idem Egidius, reus, ut predictus dominus episcopus Briocensis, pro interesse curie ecclesiastice, videlicet dictorum domini episcopi Nannetensis et vicarii inquisitoris prelibati, prefatusque dominus presidens, pro interesse curie secularis, seorsum a loco supradicto ubi dicta tortura erat ordinata, audirent ea que ipse reus fateri vellet de propositis contra eum, quodque ipsi domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris prefato domino episcopo Briocensi, quoad hoc, committerent vices suas : qui domini episcopus Nannetensis et vicarius inquisitoris, hujusmodi supplicacioni dicti rei annuentes, vices suas, quoad hoc, prefato domino episcopo Briocensi, tunc presenti et onus commissionis hujusmodi in se gratis suscipienti, commiserunt, execucionemque dicte torture usque ad secundam horam post meridiem hodierne diei eidem reo distulerunt sive prorogarunt, modo sequenti : quod, si forte dictus Egidius, reus, objecta contra eum aut aliqua ipsorum fateretur, dicta hora vel infra, ipsi tunc, in eo casu, amore sui, differrent predictam execucionem torture usque in dictum crastinum.

De quibus premissis omnibus et singulis prefatus promotor petiit per nos, notarios et scribas predictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus nobilibus viris, domino Roberto d’Espinay, milite, Yvone de Rocerff, magistro Roberte de Ripparia, supradictis, Petro Juete, Johanne de Vennes, ac aliis in multitudine copiosa testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Qua hora secunda post meridiem predicte diei veneris adveniente, prefati domini episcopus et vicarius inquisitoris sepedicti personaliter se representarunt in aula inferiori predicta et, instante dicto promotore, tunc etiam personaliter ibidem comparente, ipsi domini episcopus et vicarius, vigore commissionis predicte, dominos episcopum Briocensem et presidentem supradictos ad dictum Egidium de Rays, reum, in quadam alta camera predicte Turris nove Nannetensis eidem Egidio, reo, pro habitacione sua tunc temporis deputata, in qua ipse reus ex tunc dicebatur existere, destinarunt, una cum Johanne Parvi, altero nostrum quatuor notariorum et scribarum predictorum, ut ipsi audirent et refferrent ea que idem reus fateretur, si que forent, de sibi objectis, ut prefertur. Qui quidem domini commissarii ad dictum reum accesserunt et postmodum, eadem die, ad dictam aulam inferiorem reversi, dixerunt et retulerunt prefatis dominis episcopo Nannetensi et vicario prelibato se dictum reum allocutos fuisse ipsumque reum, in eorum presenciis et coram eis, quamplura confessum fuisse et esse, ut in relacione desuper confecta sub infrascripto tenore lacius continetur, quam tum exhibuerunt hujusmodi sub tenore.

De Alneto. — G. Lesné.


15.
Même jour.
Confession extra-judiciaire de Gilles de Rais.

Sequitur quedam extrajudicialis confessio sepedicti Egidii de Rays, rei, in predictorum dominorum episcopi Briocensis, ad hoc per prefatos dominos episcopum et vicarium quoad ea que juridictionem concernunt ecclesiasticam, ut premittitur, deputati, et magistri Petri de Hospitali, presidentis, Johannis Labbé, Yvonis de Roscerff, scutiferi, et Johannis Toucheronde, clerici, ac mei, Johannis Parvi, scribe et notarii supradicti, ad hec specialiter advocati, in quadam camera condecenti castri Turris nove Nannetensis, dicto Egidio, reo, deputata pro suis mansione, refectione et cubitu, pendente processu contra eum inchoato, ut supra, existencium, presencia, sponte et libere ac absque coactione aliqua facta pariter et emissa, die veneris vicesima prima dicti mensis octobris, post horam prandii et merediei illius diei, annoque predicto.

Et primo, de et super captione et occisione plurium puerorum, de vicio libidinoso, sodomitico et contra naturam, de crudelibus et horrendis modis occisionis ipsorum puerorum, necnon de et super invocacionibus demonum, oblacionibus, immolacionibus seu sacrificiis, promissionibus et obligacionibus per eundem Egidium de Rays, reum, eis factis, de aliis de quibus in primo et pluribus aliis sequentibus articulis respective fit mencio, idem Egidius, reus, ab eisdem reverendo patre, domino episcopo Briocensi et domino presidenti inquisitus et interrogatus, dixit et confessus fuit, sponte, libere et dolenter, se crimina, peccata, scelera et delicta homicidii quamplurium puerorum, sodomie cum eisdem, invocacionumque demonum, oblacionum, immolacionum, promissionum et obligacionum ac alia, de quibus aliis et nuper in ejusdem domini presidentis et nonnullorum aliorum presencia confessus fuerat, commisisse, fecisse et nequiter perpetrasse.

Deinde, continuo, ipse reus, [interrogatus] per eosdem reverendum patrem et presidentem ubi et a quanto tempore inchoavit sodomitica crimina hujusmodi perpetrare, respondit quod apud predictum fortalicium de Champtocé, sed ignorat quot anni seu quantum temporis postea sint elapsi ; dicit tamen quod incepit hoc facere illo anno quo deffunctus avunculus suus dominus de la Suze decessit.

Item, interrogatus per ipsum dominum presidentem quis eundem reum advisavit, consuluit vel instruxit ad predicta facinora facienda, respondit quod hec de se ipso imaginatus fuit, cogitavit, fecit et perpetravit, nemine consulente seu advertente aut ipsum ad hoc introducente, sed ex proprio suo sensu et capite ac pro complicencia et delectacione suis libidinosis explendis, et non pro quacumque alia intencione seu fine, predicta peccata, scelera et delicta fecerat et commiserat. Et, cum dictus dominus presidens, admirans, ut dicebat, qualiter ipse reus hec premissa scelera et delicta de se ipso et nemine instigante fecisset, ipsum reum iterum summasset ut ex quo motivo seu intencione et ad quem finem dictorum puerorum occisionem, cum eis commixtionem seu pollucionem, et ipsorum cadaverum combustionem, et reliqua scelera et peccata predicta fecisset, vellet ipse reus, ad sue consciencie, ipsum verissimiliter accusantis, exonerationem, et pro venia clementissimi Redemptoris inde super commissis facilius obtinenda, plenius declarare : tunc idem reus, quasi quodammodo indignatus super tam sollicita et exacta inquisicione dicti domini presidentis, dixit eidem verba que secuntur gallice : « Helas, Monseigneur, vous vous tourmentez et moy avecques » : cui reo sic dicenti dictus dominus presidens ita dixit gallice : « Je ne me tourmente point, mais je suis moult esmerveillé de ce que vous me dites et ne m’en puis bonnement contenter. Ainczois, je desire et vouldroye par vous en savoir la pure verité pour les causes que je vous ay ja souventes foiz dictes. » Cui domino presidenti ipse reus tunc respondit, hec dicens gallice : « Vrayement, il n’y avait autre cause, fin, ne intencion que ce que je vous ay dit : je vous ay dit de plus grans choses que n’est cest cy, et assez pour faire mourir dix mille hommes. » Qui quidem dominus presidens tunc omisit ipsum reum super hoc ulterius inquirere seu interrogare : sed, jubens et faciens supradictum Franciscum Prelati ibidem accersire, eoque in dicta camera, in presencia dicti rei et aliorum astancium predictorum, personaliter constituto, ipsos Egidium, reum, et Franciscum super invocacione demonum et oblacione sanguinis et membrorum cujusdem parvuli pueri (de quibus ipsos Egidium, reum, et Franciscum nuper confessos fuisse dicebat predictus dominus episcopus Briocensis) ipsos insimul interrogavit, an fecerant hujusmodi invocaciones et oblaciones per eos alias confessatas. Qui, reus et Franciscus super hec respondendo, dixerunt quod ipse Franciscus plures demonum invocaciones, et signanter cujusdem vocati Barron, de mandato dicti rei fecerat, tam in ipsius rei absencia quam etiam presencia : et ulterius dicebat ipse reus quod duabus vel tribus invocacionibus hujusmodi presens fuerat, et signanter apud loca de Tiffauges et de Burgo novo in Radesiis, sed dicebat ipse reus quod nunquam aliquem demonem videre potuerat vel audire, licet ipse reus, ut ambo dicebant, quamdam cedulam obligatoriam dicto Barron per eundem Franciscum transmississet manu ipsius rei scriptam pariter et signatam, per quam ipse reus se reddebat obnoxium dicto Barron ad sua mandata per ipsum reum peragenda, demptis tamen ipsius rei anima et vite sue detrimento ; quodque ipse reus manum, oculos et cor cujusdam pueri dicto Barron promiserat et per dictum Franciscum transmiserat, ut dicebant, sed quod ipse Franciscus manum, occulos et cor hujusmodi eidem Barron non tradiderat, prout hoc et alia ipsi reus et Franciscus sese nuper plenius in suis confessionibus declarasse dicebant ; ad quas dictus Franciscus, respectu sui, se refferre dicebat.

Quibus sic per eosdem reum et Franciscum ibidem dictis et ultro confessis, cum dictus dominus presidens tunc jussisset eundem Franciscum abinde recedere et ad locum seu cameram sue custodie et carceris per clientem adduci, tunc ipse reus, vultum suum verbaque dirigens ad eundem Franciscum, ipsum allocutus est per hec verba galice, que protulit cum lacrimis et singultu : « Adieu, Françoys, mon amy ! jamais plus nous ne nous entreverrons en cest monde : je pri a Dieu qu’il vous doint bonne patience et cognoissance, et soyez certain, mais que vous ayez bonne pacience et esperance en Dieu, que nous nous entreverrons en la grant joye de Paradis ! Priez Dieu pour moy et je prieray pour vous. » Et, hec dicens, deosculatus est eundem Franciscum abinde protinus recessurum.

De quibus premissis prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Bloyn, vicarius inquisitoris predicti, ac promotor petierunt et quilibet eorum peciit unum vel plura publica instrumenta per nos, notarios et scribas prenominatos, sibi fieri et confici. Presentibus ad hec prefatis nobilibus viris, domino Roberto d’Espinay, milite, Yvone de Rocerff, magistro Roberto de Ripparia, Petro Juete et Johanne de Vennes, cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Jo. Parvi.


16.
Samedi, 22 octobre 1440.
Confession de Gilles de Rais.

Die sabbati, vicesima secunda mensis octobris predicti, comparuerunt personaliter in judicio coram prefatis dominis, reverendo patre, domino episcopo Nannetense et fratre Johanne Blouyn, vicario dicti inquisitoris, ibidem loco pretacto, hora vesperorum, ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, prefatus magister Guillermus Chapeillon, promotor, agens, ex parte una, et predictus Egidius de Rays, reus, parte ex altera.

Et, satifaciendo assignacioni termini hujusmodi, dicto promotore instante, predicti domini, episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris prelibati, predictum Egidium, reum, interrogarunt an ips[e] volebat aliquid dicere vel opponere seu obicere contra producta et habita in causa et causis hujusmodi. Qui quidem reus dixit et respondit se nichil dicere velle, ac sponte et libere, et cum magna cordis contrictione et amaritudine, ut prima facie apparebat, cum magnaque lacrimarum effusione, confessus fuit premissa, alias, extrajudicialiter, prout sup[ra], in camera sua in presencia prefati reverendi patris, domini episcopi Briocensis, magistri Petri de Hospitali, presidentis, Johannis de Toucheronde et Johannis Parvi confessata, necnon omnia et singula in preinsertis articulis contenta et descripta, fore et esse vera. Et, addendo dicte alteri et extrajudiciali sue preinserte confessioni et ab ea non discedendo, quam hic pro repetita et recitata habere voluit eidem rens, ac deffectus, si quos forsan in ea omisit, supplendo, ut asseruit, ac etiam lacius declarando et ampliando, aliqua summarie contenta in quibusdam articulis preinsertorum articulorum sponte confessus fuit, et dixit se videlicet quamplurima alia majora et enormia crimina et delicta, contra Deum et ejus mandata, que in preinsertis articulis continentur, a principio juventutis sue inique, contra Deum et ejus scripta, commisisse et perpetrasse, ac ipsum Salvatorem nostrum offendisse propter malum regimen quod in puericia sua habuerat, in qua, laxato freno, totum quod sibi complacebat peragere conabatur et omnibus illicitis operam dederat, rogando ibidem astantes, liberos habentes, quatinus suos filios in juventute et puericia in bonis doctrinis et virtutibus instruere ac regere haberent.

Post quam quidem confessionem, sicut predicitur, per prefatum Egidium de Rays, reum, super contentis in prescriptis articulis judicialiter habitam et factam, et illam extrajudicialem repetitam et recitatam, eo quia idem reus asseruit quandam aliam et continencie subsequentis, seorsum et ad partem, coram reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, nobilibusque viris, Petro de Hospitali, presidente Britanie supradicto, et Johanne Abbatis, scutifero, ac me, Johanne Parvi, notario publico et curie ecclesiastice Nannetensis testium generali examinatore, altero scribarum cause et causarum hujusmodi, ac Johanne de Toucheronde, curie secularis ejusdem loci eciam scriba, confessionem, de forefactis, criminibus et delictis, infrascripta vicia et peccata et, inter ipsa vida enormia, vicium seu peccatum contra naturam continentibus, per eum inique perpetratis, non tantam quantam in preinscriptis articulis jam per ipsum Egidium, reum, sponte confessatis forsan continetur, alias in secreto commisisse et eructasse ; et, ut melius dicta confessio secreta memorie hominis commendaretur, placuit eidem Egidio, reo, non discedendo a dicta confessione extrajudiciali super dictis articulis per eum facta, sed pocius, illam fortifficando et corroborando, quod ipsa confessio populo et cunctis tunc ibidem assistentibus, quorum major pars latinam linguam ignorabat, in vulgari publicaretur, premittendo et eisdem presentibus exponendo ut, per erubescenciam publicacionis et confessionis hujusmodi delictorum per eum perpetratorum, veniam et remissionem suorum peccaminum a Deo facilius obtineret, peccataque sua per eum commissa abolerentur ; quod, tempore juventutis sue, semper et continue delicate enutritus fuerat et, ad libitum voluntatis sue, omnia mala que potuerat, posse tenus, peregerat, omnemque spem, intencionem et operam rebus illicitis et inhonestis apposuerat et operibus indebitis, dicta mala perficiendo, adhibuerat : rogans et exortans affectuosissime patres et matres ac amicos et propinquos quorumcumque juvenum quatinus liberos et affines suos bonis moribus, exemplis et doctrinis regere ipsosque in eisdem instruere ac castigare vellent, ne forsan in laqueum, sicut ipse, incidere possent. Per quam quidem confessionem secretam, que in judicio in presencia dicti Egidii, rei, recensita et publice perlecta ac per ipsum Egidium, reum, approbata fuit, dictus Egidius de Rays, reus, sponte dixit, palam omnibus, et confessus fuit se, propter ardorem et delectationem explende libidinis et luxurie carnalis, de quibus infra dicetur, quamplures pueros in magno numero, cujus amplius non est certus, cepisse et capi fecisse, ipsosque pueros occidisse et occidi fecisse, seque cum ipsis vicium et peccatum sodomicum commisisse,…… tam ante quam post mortem ipsorum, et in ipsa morte dampnabiliter,…… ipsosque pueros, aliquandiu per se ipsum in propria, et quandoque per alios et signanter per superius nominatos Egidium de Sillé, dominum Rogerium de Briqueville, militem, Henrietum et Poytou, Roussignoul, et parvum Robinum, diversis generibus et modis tormentorum, quosdem per amputacionem et separacionem capitum a corporibus, cum pugionibus sive daguis et cutellis, nonnullos vero cum baculis vel aliis percutivis supra capita ictibus violentis percutiendo, et alios ad aliquam porticam sive crochetum ferreum vel cavillam in camera sua cum cordis ligando et suspendendo ut strangularentur ibidem vel languerent : cum quibus etiam languentibus vicium sodomiticum committebat et excercebat modo supradicto ; ipsosque pueros, jam mortuos, osculari et, qui eorum pulcriora haberent capita, intueri, ac eorum corpora crudeliter aperire seu aperiri facere, ut ipsorum intranea respiceret, delectabatur ; et quod sepius, dum ipsi pueri moriebantur, super ventres ipsorum sedebat et plurimum delectabatur eos videndo sic mori, et de hoc risus emittebat plurimos cum dictis Corrillaud et Henrieto : quorum cadavera per eosdem Corrillaud et Henrietum et alios postmodum concremari et in pulverem redigi faciebat.

Interrogatus de locis quibus premissa scelera perpetravit, et a quanto tempore hoc facere inchoavit, et de numero hujusmodi occisorum, respondit et dixit quod, primitus, in fortalicio de Champtocé et ab anno quo deffunctus dominus de la Suze, avunculus dicti rei, decessit ; in quo loco plures pueros et in magno numero, de quo non est certus, occidit et occidi fecit, cum quibus prodictum peccatum sodomiticum et contra naturam commisit, Egidio de Sillé predicto solummodo de tunc temporis hoc sciente ; sed, post hec, Rogerius de Briqueville et deinde Henrietus, Stephanus Corrillaud, alias Poyctou, Roussignoul, et Robinus supradicti scelerum hujusmodi complices et fautores extiterunt successive. Et dixit quod dictorum puerorum apud dictum locum de Chantocé, ut premittitur, occisorum ossa, tam capitum quam corporum, que ad inferiorem locum cujusdem turris illius castri projecta fuerant, ipse reus abinde extrahi, et in coffris seu archis reponi, et per aquam apud locum et fortalicium de Machecolio supradicto transvehi, et inibi comburi, ac in pulverem redigi fecit : quodque, in eodem loco de Machicolio, ipse reus cepit, occidit, capique et occidi fecit plures alios pueros in magno numero, quotum ignorat ; et eciam in domo nuncupata la Suze, Nannetis, quam ipse Egidius, reus, tunc temporis possidebat, plures alios pueros, quo numero non recolit, similiter occidit et occidi, comburi et in pulverem redigi fecit : cum quibus pueris etiam commiscuit et eos maculavit, vicium sodomiticum et contra naturam cum eis, ut premittitur, committendo : quos, ut supra, comburi et in pulverem redigi fecit. Que quidem scelera, crimina et delicta superius enarrata dixit et confessus fuit ipse Egidius, reus, de suo solo sensu et capite, pro suis malis et iniquis complacenciis et delectacionibus adimplendis, et non pro quocumquam alio fine seu intencione, nemineque instruente aut consulente seu etiam advertente ipsum reum ad hoc ymaginatum commisisse et nequiter perpetrasse.

Insuper, dixit et confessus fuit quod, uno anno cum dimidio jam decurso, dominus Eustachius Blanchet predictus fecit prelibatum Franciscum Prelati de partibus Florencie in Lombardia[55] venire et ad eundem Egidium, reum, accersire pro invocacionibus demonum ad intencionem rei faciendis, quodque ipse Franciscus ad eundem reum accersitus sibi dixit quod ipse Franciscus, in partibus illis unde venerat, reperierat modum faciendi quemdam spiritum, mediante conjuracione, ad se venire, qui promiserat eidem Francisco quod ipse spiritus faceret quemdam demonem, vocatum Barron, ad ipsum Franciscum venire quociens idem Franciscus hoc vellet.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays, reus, quod dictus Franciscus fecerat plures demonum invocaciones, de mandato ipsius rei, tam in ejus absencia quam aliquando presencia, et quod idem reus, in propria, interfuit tribus invocacionibus hujusmodi cum eodem Francisco eas faciente : unam videlicet in fortalicio de Thiffauges, et alteram apud Burgum novum in Radesiis supradictum, et, de tercia invocatione predicta, quo loco facta fuit dixit non recolere. Et addidit quod dictus dominus Eustachius sciebat quod dictus Franciscus hujusmodi invocaciones faciebat, sed quod ipse dominus Eustachius non interfuit eisdem invocacionibus, cum etiam ipse reus et Franciscus non tollerassent ipsum eisdem invocacionibus interesse, cum haberet ipse dominus Eustachius linguam fragilem et malam ac volatilem.

Item, dixit et confessus fuit ipse reus quod, in faciendo invocaciones hujusmodi, fiebant signa cujusdem circuli atque crucis et quidem caracteres in terra, habebatque idem Franciscus unum librum, quem secum detulerat, ut dicebat, et in quo erant plura nomina demonum et vocabula pro conjuracionibus et invocacionibus hujusmodi demonum faciendis, de quibus nominibus et vocabulis ipse reus non recolit : quem librum dictus Franciscus tenebat et legebat durantibus ipsis conjuracionibus et invocacionibus, et quasi per duas horas in et pro qualibet invocacione hujusmodi ; et quod, in nulla ipsius conjuracionum seu invocacionum, ipse reus vidit nec comperit aliquem dyabolum, nec cum eo locutus est, unde ipse reus fuit multum displicens et iratus.

Consequenter, dixit et confessus fuit ipse reus quod, post quandam invocacionem per dictum Franciscum in absencia dicti rei factam, idem Franciscus, in suo regressu ab ipsa invocacione, retulit dicto reo quod ipse Franciscus viderat et allocutus fuerat dictum Barron, et quod dixerat eidem Francisco quod ipse Barron ad dictum reum non veniret, eo quod ipse reus dictum Barron fefellerat de promissis per eumdem reum dicto Barron factis, nec ea, ut promiserat, adimplerat : quo audito per dictum reum, ipse reus tunc indixit eidem Francisco quatinus peteret eidem dyabolo quid ab eodem reo habere volebat et quod, id quod idem Barron habere vellet et peteret dicto reo, ipse reus sibi daret, dempta anima vitaque ipsius rei, et dummodo ille dyabolus concederet et donaret eidem reo id quod peteret ab eodem ; subjungens tunc ipse reus quod intencionis sue fuerat et erat scienciam, divicias et potenciam ab eodem dyabolo petere et habere, quibus habitis et mediantibus posset ipse reus ad pristinum suum dominii potencieque suorum statum redire : quodque, postmodum, idem Franciscus dixit dicto reo quod fuerat locutus cum dyabolo et quod ipse dyabolus, inter alia, requirebat et volebat quatinus ipse reus donaret eidem dyabolo aliquod menbrum alicujus infantis : quodquidem reus, postmodum, tradidit dicto Francisco manum, cor et occulos cujusdem infantis, eidem dyabolo per dictum Franciscum, ex parte dicti rei, offerendos et etiam porrigendos.

Item, dixit et confessus fuit dictus Egidius de Rays, reus, quod, antequam ipse reus accessisset ad alteram predictarum trium invocacionum quibus interfuit personaliter, ut prefertur, idem reus scripsit et signavit manu propria unam cedulam in cujus fine scripsit nomen suum in vulgari, videlicet « Gilles[56], » et de cujus continencia non est memor : quam cedulam composuit et signavit sub intencione ipsam eidem dyabolo, si et dum, conjuratus sive convocatus per dictum Franciscum, veniret, tradendi ; et hoc de consilio dicti Francisci qui per prius dixerat eideim reo quod oportebat ipsum reum illam cedulam porrigere dyabolo, immediate quod veniret seu accederet invocatus : quodque, pendente invocacione hujusmodi, ipse reus tenebat semper illam cedulam in manu sua, expectando promissionem et pactionem audire, de quibus ipse Franciscus et dyabolus appuntuarent et convenirent insimul super hiis que dictus reus promissurus et facturus esset eidem dyabolo ; qui minime comparuit aut locutus fuit cum eisdem, unde nec ipse reus cedulam tradidit memoratam.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod ipse transmisit predictum Stephanum Corrillaut, alias Poyctou, cum dicto Francisco eunte quadam nocte ad faciendum unam predictarum invocacionum ; qui redeuntes, multa pluvia madefacti, retulerunt eidem reo quod is invocacione ipsa nichil venerat ad eosdem.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, cum ipse reus vellet cuidam invocacioni, quam idem Franciscus facturus erat, interesse, et ipse Franciscus nollet eundem reum invocacioni hujusmodi tunc adesse, dictus Franciscus, in suo regressu ab ipsa invocacione, dixit eidem reo quod, si ipse reus eidem invocacioni interfuisset, magnum inde periculum incurrisset, nam in illa invocacione venit et apparuit unus serpens eidem Francisco, qui magnum sibi incussit timorem : quo audito per dictum reum, ipse reus, postquam cepisset ferrique fecisset secum partem quam habebat Vere Crucis, locum dicte invocacionis, ubi dictus Franciscus serpentem hujusmodi se vidisse dicebat, adire putavit : quod non fecit, eodem Francisco vetante.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays, reus, quod, in una ex predictis tribus invocacionibus quibus dictus reus interfuit, ut prefertur, retulit dictus Franciscus eidem reo quod ipse Franciscus viderat dictum Barron, qui sibi magnam auri monstravit quantitatem, et, inter alia, unum auri lingotum ; sed dicebat ipse reus quod non viderat neque dyabolum, neque lingotum jamdictum, sed solummodo quendam maneriem [57] seu modum auripelli [58], in follio seu folii auri forma, quem seu quod non tetigit idem reus.

Item subsequenter dixit et confessus fuit dictus reus quod, dum fuit ultimate apud illustrissimum principem et dominum, dominum ducem Britanie, in pago de Jocelin, Macloviensis diocesis, idem reus plures pueros per predictum Henrietum sibi ministratos occidi fecit, cum quibus vicium et peccatum sodomiticum et contra naturam exercum et commisit et modo supradicto.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod dictus Franciscus, de mandato et in absencia ipsius rei, invocacionem demonum ibidem, videlicet a Jocelin, exercuit, in qua nichil comperiit advenisse.

Item, et quod dictus reus, Bituris profecturus, dimisit dictum Franciscum apud dictum locum de Tiffauges, rogans ipsum ut, interim et pendenti dicti rei absencia, vellet invocacionibus hujusmodi solicite intendere et vacare, ac eidem reo nunciare quidquid inde sciret, faceret vel sentiret ; et quod ipse Franciscus sibi, reo, ut prefertur, absenti, scripsit per verba seu vocabula cooperta, dicendo galice par paroles couvertes, quod negocia ipsius rei bene ibant, misitque tunc idem Franciscus eidem reo quandam rem, ad modum ungenti, in quodem tuello sive canali argenteo quadamque bursa et piscida etiam argentea repositam, scribens tunc idem Franciscus predicto reo quod hoc erat res admodum preciosa, hortans insuper per suas litteras dictum reum quatinus rem ipsam bene custodiret. Unde ipse reus, assercionibus hujusmodi dicti Francisci fidem adhibens, ipsam rem una cum bursa jamdicta suo colo suspendit, ipsoque suspensam per plures dies portavit ; sed, postmodum, ipse reus rem hujusmodi a colo suo removit penitus et projecit, cum minime comperisset illam rem sibi profuturam.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod dictus Franciscus semel dixit dicto reo qualiter dictus Barron eidem reo mandabat ut daret commedere, nomine dicti Barron, tribus pauperibus per tria magna festa, quodque ipse reus illud fecit in quodam Omnium sanctorum festo, et unica vice dumtaxat.

Interrogatus quare sic predictum Franciscum in domo sua et cum eo tenebat, respondit quia ipse Franciscus habilis erat et eidem Egidio gratus, eo quod pulcre et ornate verbis latinis loquebatur, ac etiam circa negocia ejusdem Egidii diligentem se exhibebat.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, post festum beati Johannis Baptiste ultime preteritum, quidem pulcher juvenis, qui morabatur cum quodam cognominato Rodigo in predicto loco de Burgo novo in Radesiis commorante, sibi, reo, in eodem loco existenti, per dictos Henrietum et Stephanum Corillaut, alias Poyctou, quodam sero adductus fuit, cum quo illa nocte ipse reus predictum vicium sodomiticum et contra naturam modo supradicto exercuit et complevit, ipsumque illa nocte interfici et apud Machecolium comburendum transvehi fecit.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, sibi nunciato qualiter gentes municionis fortalicii de Paluau moliebantur capitaneum fortalicii sancti Stephani de Mala morte capere, et cum ob hoc, indignatus super hec, ipse reus, una cum gentibus suis, proficisceretur et equitaret quadam die de mane, de qua non recolit, sub intencione illas gentes fortalicii de Paluau insilire, capere et punire, si eis obviare posset, tunc dictus Franciscus, in comitiva dicti rei, inter alias, equitans, dixit, a principio viagii hujusmodi, dicto reo quod ipse reus dictas gentes fortalicii de Paluau illo tunc minime reperiret, prout nec reperit ; unde fuit ipse reus intencione sua tunc frustratus.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays se habuisse et occidi fecisse duos mangones[59], unum Guillermi Sauxaye et alterum Petri Jaquet, dicti Princzay[60], in quos et cum quibus dictus reus vicium sepedictum libidinosum et contra naturam, modo quo supra, commisit, exercuit et explevit.

Item, dixit et confessus fuit judicialiter dictus reus quod, illa vice qua fuit ultimate Veneti, et de mense julii ultime preteriti, Andreas Buschet tradidit et livravit dicto Egidio, reo, in domo habitacionis cujusdem Johannis Lemoyne, in qua tunc dictus Egidius, reus, hospitabatur, quemdam puerum cum quo ipse reus luxuriavit contra naturam, quemadmodum cum aliis supradictis, ipseque post hec occisum in cloacam hospicii cujusdem, Boetdan cognominati, prope hospicium dicti Lemoyne, in cujus Boetdan hospicio seu domo equi dicti rei hospitati erant, apud marchilium dicti loci Venetensis, per dictum Poictou proici fecit : qui Poictou ob hoc descendit in ipsam cloacam ad finem submergendi et cooperiendi cadaver ejusdem pueri, ne exinde repperiretur.

Item, dixit et confessus fuit similiter dictus Egidius, reus, quod ipse, ante predicti Francisti adventum, alios habuerat demonum invocatores, scilicet quendem trompete seu tube sonitorem vocatum du Mesnill, magistrum Johannem de Ripparia, quemdamque vocatum Ludovicum, magistrum Anthonium de Palerna et quemdam alium cujus nominis non est memor. Qui quidem invocatores, de mandato dicti Egidii, rei, plures fecerunt demonum invocaciones ; quarum aliquibus idem Egidius, reus, interfuit in propria, tam apud dictum locum de Machecolio quam alibi, et specialiter ad videndum fieri circulum seu circuli signum in terra pro invocacione hujusmodi facienda, sub intencione videndi dyabolum et loquendi cum ipso ac pactiones cum eo faciendi. Sed dixit idem reus quod nunquam ipsum dyabolum videre neque cum eo loqui potuit, quamquam ad hoc quantam posset penam adhibuisset, adeo quod per ipsum reum non stetit aut tardavit quin dyabolum viderit et locutus fuerit cum eodem.

Item, dixit et confessus fuit sepedictus Egidius, reus, quod dictus de Mesnill, invocator, dixit, una vice, reo qualiter dyabolus, ad finem faciendi et adimplendi per ipsum ea que dictus reus intendebat petere et habere ab ipso dyabolo, volebat fieri et habere a dicto reo unam cedulam manu propria et cum sanguine digiti dicti rei signatam, per quam cedulam dictus reus promitteret seu donaret ipsi dyabolo, quociens ad ipsius rei invocacionem veniret, certas res, de quibus ipse reus non recolit : quodque idem reus, ob hujusmodi causam et finem, signavit dictam cedulam propria manu, cum sanguine sui parvi digiti, et scripsit in fine dicte cedule nomen suum proprium, id est « Gilles ». Et de aliis vocabulis in eadem cedula contentis formaliter non recolit, nisi quod promittebat, per tenorem ejusdem cedule, dicto dyabolo res in ipsa cedula declaratas, dummodo ipse dyabolus daret seu preberet eidem Egidio scienciam, potenciam et divicias. Sed est bene certus, ut asserit, ipse reus quod, quicquid idem reus promiserit per illam cedulam vel alias ipsi dyabolo, semper animam vitamque suas excepit et penitus reservavit : dicitque quod cedula hujusmodi non fuit tunc tradita dyabolo, cum non venisset ad ipsum Egidium, reum, in et per ipsam invocacionem.

Insuper, dixit et confessus fuit similiter dictus reus quod, in una invocacionum per dictum magistrum Johannem de Ripparia factarum, in quodem bosco seu nemore prope locum seu villam de Posauges[61] consistente, qui de Ripparia, priusquam ad invocacionem hujusmodi faciendam proficisceretur, armis et harnesiis corporalibus se munivit et dictum nemus sic armatus adivit, invocacionem ipsam facturus : et, cum dictus reus, associatus suis servitoribus, et signanter Eustachio, Henrieto, et Stephano Corrillaut, alias Poictou, predictis, pergerent post pusillum versus dictum nemus, obviarentque dicto de Ripparia ab illo nemore redeunti, tunc dictus de Ripparia dixit eidem Egidio, reo, quod ipse de Ripparia viderat dyabolum venientem ad ipsum, in specie lepardi qui transiverat ultra absque eo quod quicquam diceret dicto de Ripparia, unde ipse de Ripparia magno fuerat timore perterritus, ut dicebat. Et addidit dictus reus, in sua narracione hujusmodi, quod dictus de Ripparia, cui ipse reus tradiderat sommam viginti regalium auri, recessit post invocacionem hujusmodi, promittens se postmodum reversurum ad eundem reum, quod non fecit idem reus.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, cum in quadam alia demonum invocacione quam ipse reus et quidem invocatorum supradictorum, cujus nominis non recordatur, tunc associati Gilleto de Sillé, fecerunt in quadam camera supradicti fortalicii de Thiffauges, nec ipse de Sillé ausus esset circulum seu circulare signum in dicta camera pro ipsa invocacione factum intrare, quin ymo se ad quamdam fenestram illius camere retraxisset sub intencione saliendi foras si quid sibi formidandum ibidem venire sentiret, tenendo inter brachia sua ymaginem beate Marie Virginis, dictusque reus, intra signum hujusmodi circulare existens, admodum timuisset et presertim eo quod dictus invocator sibi prohibuerat ne faceret signum crucis et quod, secus ipsi, reus et invocator, in periculo magno forent, nec ipse reus ob hoc signum illud facere ausus esset, sed tunc, recordatus cujusdem oracionis de beata Maria que incipit « Alma[62] », in continenti dictus invocator precepit dicto reo quatinus circulum illum exiret, prout statim exivit, signum faciens sancte crucis : recedensque protinus et exiens illam cameram, remanente ibidem et relicto ipso invocatore, hostioque illius camere per ipsum recedentem supradictum invocatorem tunc clauso, obviavit predicto Gilleto de Sillé, qui sibi, reo, statim dixit quod ipse invocator, in ipsa camera sic relictus, verberabatur et percutiebatur adeo et in tantum ac si percussio hujusmodi fieret supra unam culcitram. Qui quidem reus, hoc audito, ipsam cameram confestim aperuit ; in cujus camere introitu ipse reus vidit dictum invocatorem in facie et aliis sui corporis partibus valde lesum et habentem, inter alios ictus et percussiones per ipsum invocatorem tunc passos, unam bociam sive gilbum in fronte, ac alias verberatum adeo quod ipse invocator se non poterat substinere ; unde dictus reus, timens ne dictus invocator ob percussionem et verberacionem hujusmodi moreretur, voluit et fecit ipsum invocatorem confessionis recipere sacramentum, qui tamen non decessit, sed convaluit post verberacionem eandem.

Item, dixit et confessus fuit dictus Egidius de Rays, reus, quod destinavit prefatum Gilletum de Sillé ad partes superiores pro querendo et adducendo eidem Egidio, reo, invocatores demonum seu spirituum malignorum. Qui quidem Gilletus de Sillé, sic missus et deinde regressus, retulit eidem Egidio, reo, qualiter ipse de Sillé repererat quandam mulierem que se de invocacionibus hujusmodi intromittebat : quodque ipsa dixerat eidem de Sillé quod, nisi ipse Egidius de Rays non removeret cor suum ab ecclesia suaque capella, nunquam posset ad intencionem suam pervenire : quodque ipse de Sillé reperierat in illis partibus aliam mulierem, que dixerat eidem de Sillé quod, nisi dictus reus desisteret seu cessari faceret a quodom opere per eum intentato seu quod prosequi intendebat, nunquam sibi bene eveniret.

Item, quod dictus de Sillé repererat in illis partibus unum invocatorem quem idem de Sillé ad dictum reum adducere, ut dicebat, proposuit et incepit, sed quod, veniendo, ipse invocator, ad dictum reum accedere disponens, per quendem fluvium seu rippariam transeundo, casualiter submersus est.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius, reus, quod ipse de Sillé quemdam alium invocatorem ad dictum reum post adduxit, qui nec mora deffunctus est ; in et ex quorum sic miserabili defunctorum obitibus aliisque premissis difficultatibus, quibus obsistentibus non potuit ad predictas invocaciones et alias intenciones suas dampnabiles pervenire, dicebat se credere divinam clemenciam et ecclesie suffragia, a quibus nunquam cor spesque ipsius dissesserunt, sibi, ne tot discriminibus periculisque periret, misericorditer subvenisse, et, ob hoc, in proposito habuisse a vita sua mala de cetero desistere ac ad partes Jherosolimitas adire atque sepulcrum dominicum et alia loca principalia conversacionis passionisque sui Redemptoris peregre visitare, et alia facere quibus posset suorum veniam peccatorum ab ipso suo Redemptore misericorditer obtinere. Unde, postquam premissa in judicio, ut prefertur, sponte libereque dixisset et confessus esset, hortatus est populum ibidem existentem et potissime viros ecclesiasticos, ibidem in potiori numero assistentes, quatinus semper haberent sanctam matrem ecclesiam revereri et summo opere honorare nec umquam discedere ab eadem, subjungens expresse quod, nisi ipse reus cor et affectum suos ad ipsam ecclesiam direxisset et apposuisset, nunquam dyaboli maliciam et intentum evadere potuisset, quin ymo credebat quod aliter dyabolus ipsum reum, suis exigentibus tam enormibus sceleribus et peccatis, a jamdia strangulasset corpusque et animam ipsius penitus asportasset : hortans insuper quosquam patresfamilias ut caverent ne liberos suos delicate vestiri occioseque vivere tollerarent, innuens et asserens quod ex occiositate et ediis superfluis [63] mala plurima generantur, et declarans expressius de se ipso quod occiositas et nimia curiosaque ciborum delicatorum vinorumque calidorum frequens assumptio sibi incentiva principaliter prebuerunt, unde tot peccata et scelera perpetravit.

Super quibus sceleribus et delictis per eum, ut premittitur, perpetratis, ipse Egidius de Rays, reus, a suo Creatore et piissimo Redemptore misericordiam et veniam, necnon a parentibus et amicis predictorum tam crudeliter occisorum liberorum, et a quibuscumque aliis, in quos deliquit et quibus obnoxius est effectus, ibidem et alibi ubicumque existentibus, remissionem, a cunctisque Christi fidelibus et christicolis, tam presentibus quem absentibus, devotarum oracionum subsidia, humiliter et lacrimabiliter, postulavit.

Et, propterea, predictus magister Guillermus Chapeillon, promotor, in presencia dicti Egidi de Rays, rei, attenta ipsius rei spontanea, sicut prefertur, [confessione] et aliis probacionibus legitime contra eundem reum factis ad concludendum et per alteram partem concludi videndum necnon sentenciam et sentencias diffinitivas per dictum reverendum in Christo patrem, dominum episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium dicti inquisitoris, et per quemlibet ipsorum seu eorum, per ipsosque ad hec committendos seu deputandos, in scriptis ferendis et promulgandis in causa et causis hujusmodi, certam diem et competentem terminum eidem Egidio, reo, prefigi et assignari instanter postulavit, vel dictus Egidius de Rays, reus, diceret causam, si quam haberet et racionabilem, cur hoc fieri non deberet. Tuncque ipsi domini episcopus et vicarius inquisitoris predicti diem martis proximum futuram ipsis promotori et Egidio de Rays, reo, in hoc non contradicenti et ad procedendum ut jus esset, si neccesse videretur, in causa et causis hujusmodi, duxerunt prefigendum, statuendum et assignandum, prout prefixerunt, statuerunt et assignarunt.

Super quibus premissis dictus promotor petiit per nos, notarios et scribas infrascriptos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco quo supra, reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, Roberto de Ripparia et domino Roberto d’Espinay, milite supradicto, ac nobili viro Yvone de Rocerff, necnon honorabilibus viris, magistris Yvone Coyer, decano, Johanne Morelli, cantore, Graciano Ruitz, Guillermo Groygueti, in utroque jure licenciato, Johanne de Castrogironis, Petro Aprilis, Roberto Vigerii, Gauffredo de Chevigneyo, licenciato in legibus, majoribus Nannetensibus, Gauffrido Piperarii, capicerio, Petro Hamonis, Johanne Guerrine, Johanne Vaedie et Johanne Symonis, beate Marie Nannetensis [et Briocensis] ecclesiarum canonicis, Herveo Levy, senechallo Corisopitensi, et magistro Guillermo de la Loherie, licenciato in legibus, curie secularis Nannetensis advocato, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa ibidem congregatis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


17.
Mardi, 25 octobre 1440.
Prononcé des arrêts rendus contre Gilles de Rais.

Die martis post festum beati Luce euvangeliste, vicesima quinta dicti mensis octobris, comparuerunt personaliter in judicio coram dictis reverendo in Christo patre dominis, Johanne de Malestricto, episcopo Nannetensi, et fratre Johanne Blouyn, vicario prefati inquisitoris, in dicta magna aula superiori predicte Turris nove, ibidem, mane, hora terciarum, ad jura reddendum pro tribunali sedentibus, prefatus magister Guillermus Chapeillon, promotor, pro se ipso, ex parte una, et dictus Egidius de Rays, reus, etiam pro se ipso, parte ex altera.

Qui quidem promotor, satisfaciendo assignacioni termini hujusmodi, in causa et causis hujusmodi, concludi et pro concluso haberi per prefatos dominos episcopum et fratrem Johannem Bloyn, vicarium inquisitoris prelibati, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis et non contradicentis, cum instantia debita postulavit et, quantum in eo fuit, conclusit in eisdem. Et tunc dicti domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, cum dicto promotore concludente et secum concludi petente, ut supra, in presencia prefati Egidii de Rays, rei, non contradicentis, sed in hoc consensientis, in causa et causis hujusmodi, concluserunt et habuerunt ac haberi voluerunt pro concluso in eisdem.

Qua siquidem conclusione, sicut premittitur, facta, dictus promotor per eosdem dominos episcopum Nannetensem ac fratrem Johannem Blouyn, vicarium dicti inquisitoris, sentenciam et sentencias in causa et causis hujusmodi ferri et promulgari diffinitivas, ad statim, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis, pro eodem promotore et contra dictum Egidium de Rays, reum, juxta et secundum conclusionem et conclusiones preinsertorum articulorum, ferri et promulgari per eosdem dominos episcopum et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris prelibati, seu per quemlibet ipsorum, aut eorum vel alterius ipsorum ad hoc deputatum, instanter postulavit.

Et tunc idem dominus episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius ipsius inquisitoris, ut supra, ad jura reddendum pro tribunali sedentes, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis et non contradicentis, visis primitus per eos et diligenter inspectis omnibus et singulis actis, actitatis, litteris, scripturis, processibus, confessionibus dicti Egidii, rei, deposicionibus testium et aliis juribus et munimentis in causa et causis hujusmodi habitis et exhibitis atque productis, ipsisque cum diligencia et maturitate debitis recensitis, et habita super ipsis omnibus et singulis cum reverendis patribus, dominis episcopis, jurium doctoribus, jurisperitis et sacre pagine professoribus ac praticis famosis ac aliis probis viris, quibus dictus reverendus pater, dominus episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, de meritis cause et causarum hujusmodi relationem plenariam fecerunt et fidelem, matura deliberacione, de ipsorum dominorum episcoporum, doctorum, jurisperitorum, theologorum, praticorum et aliorum proborum virorum consilio et assensu, ad suas diffinitivam et diffinitivas sentenciam et sentencias in causa et causis hujusmodi promulgandas et ferendas duxerunt procedendum et processerunt, eamque et eas, secundum ea que per hujusmodi acta, actitata, confessionem, testium deposiciones, scripturas et processus aliaque jura et munimenta predicta viderunt et cognoverunt et que nunc vident et cognoscunt, per organum venerande circonspectionis viri, domini Jacobi de Pencoetdic, utriusque juris professoris, officialis Nannetensis, respective et successive tulerunt et promulgarunt, prout et quemadmodum in quibusdam papiri cedulis, quas tunc idem de Pencoetdic in suis tenebat manibus, quasque ibidem, publice, alta et intelligibili voce, predicti domini, episcopus Nannetensis et vicarius dicti inquisitoris per dominum Jacobum, doctorem et officialem supradictum perlegi fecerunt, sub tenorem infrascriptum plenius continetur.

Post quarum quidem sentenciarum promulgacionem, sicut prefertur, factam, prefatus dominus episcopus Nannetensis, vice sua et dicti vicarii predicti inquisitoris, dictum Egidium, reum, interrogavit an ipse volebat ecclesie, matri nostre, propter errores supradictas et malignorum spirituum invocacionem et alias a fide catholica deviaciones, reincorporari et ad eamdem reverti. Qui respondit et dixit se nunquam scivisse quid esset heresis, nec illam sciverat commisisse aut in eam incidisse, sed tamen, quia, tam ex confessione sua quam aliis probacionibus, ecclesia judicabat commissa per eum sapere heresim, idcirco devotissime, genibus flexis, et cum magnis suspiriis et gemitu, peciit per dictos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium dicti inquisitoris, reincorporari. Ad quam reincorporacionem tunc dicti domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, prefatum Egidium, reum, hoc humiliter petentem, receperunt et admiserunt, et ipsum reincorporarunt. Qui, postquam sic reincorporatus fuit, humilime, flexis genibus, suspiria et gemitus hujusmodi continuando, a sentenciis excomunicacionis in dictis pronunciacionibus sentenciarum diffinitivarum hujusmodi, sicut premittitur, contra eum promulgatis et aliis quibuscumque, si quas occasione delictorum predictorum per eum commissorum et inique perpetratorum, ac etiam propter effractionem immunitatis dicte ecclesie parrochialis sancti Stephani de Mala morte supradicte, et quarumlibet aliarum ecclesiarum, et detencionem et captionem dicti Johannis Ferron, clerici, forsan incurrisset, necnon [occasione] conviciorum et injuriarum eisdem dominis episcopo et vicario et viris ecclesiasticis, prout supra, per eum dictorum, et offensarum Deo et ecclesie sue illatarum, per prefatos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium predictum, et eorum quemlibet, absolvi et veniam super hec sibi impartiri peciit. Qui sibi hoc indulserunt, propter Deum, fuitque tunc predictus Egidius de Rays, reus, a dicta excommunicacionis sentencia per prefatum dominum episcopum Nannetensem in scriptis et forma ecclesie assueta absolutus, et participacioni sacramentorum et Christi fidelium et ejusdem ecclesie unitati restitutus. Demum vero, prefato Egidio, reo, instante et petente quoad audiendum confessionem suam secretam, ipsumque de confessis seu confitendis suis peccatis absolvendum, sibique super omnibus, tam judicialiter per ipsum jam confessatis quam in foro consciencie confitendis, et sibi pro modo culpe penitenciam salutarem imponendum sive injungendum, ipsumque Egidium, reum, a quibuscumque excommunicacionis sentenciis in ipsum, auctoritate juris seu prefatorum judicum, tam conjunctim quam divisim, latis, [absolvendum] : prefati domini episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius dicti inquisitoris, religioso viro, fratri Johanni Juvenalis, ordinis carmelistarum de Ploermello, Macloviensis diocesis, vices suas duxerunt committendas et commiserunt.

Super quibus premissis, dictus magister Guillermus Chapeillon, promotor, peciit per nos, notarios et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco quo supra, reverendis patribus, dominis Johanne Prigencii, Briocensi, et Dyonisio de la Loherie, Laodicensi [64] episcopis, et Guillermo de Malestricto, electo ecclesie Cenomanensi, necnon honorabilibus et nobilibus viris, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, Roberto de Ripparia ac domino Roberto d’Espinay, milite, Yvone de Rocerff, supradictis, et magistris Johanne de Castrogironis, Oliverio Solidi, Nannetensis, et domino Roberto Mercerii, Briocensis ecclesiarum canonicis, Guillermo Ausquier, rectore parrochialis ecclesie sancte Crucis de Machecolio, dicte Nannetensis diocesis, Johanne Guyole, Guillermo de la Loherie, in legibus licenciato, Oliverio et Guillermo les Grimaux, curie secularis Nannetensis advocatis, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa tunc ibidem congregatis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

De Alneto. — J. Parvi. — G. Lesné.


8.
ARRÊT
condamnant Gilles de Rais comme hérétique et apostat.

Tenores vero dictarum papiri pronunciacionis cedularum, de quibus supra fit mencio, sequuntur et sunt tales.

Christi nomine invocato.

Nos, Johannes, episcopus Nannetensis, et frater Johannes Blouyn, in sacra pagina baccalarius, ordinis fratrum predicatorum Nannetensis, vicarius inquisitoris heretice pravitatis predicti in civitate et diocesi Nannetensi, pro tribunali sedentes et habentes pre oculis solum Deum, de reverendorum patrum, dominorum episcoporum, jurisperitorum, doctorum et sacre pagine magistrorum concilio et assensu, per hanc veram sentenciam diffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis, attentis deposicionibus testium pro parte una et promotoris nostri, in hac parte per nos deputati, in causa fidei hujusmodi, contra te, Egidium de Rays, subdictum et justiciabilem nostrum, in hac parte productorum et diligenter examinatorum, et eorumdem testium deposicionibus in scriptis fideliter redactis, attenta etiam confessione tua spontanea coram nobis facta, aliisque attentis et consideratis que animos nostros juste moverunt in hac parte, pronunciamus, decernimus et declaramus te, Egidium de Rays, supradictum, coram nobis in judicio presentem, hereticam apostasiam perfidie, ac horridam demonum invocacionem commisisse nequiter et perpetrasse ; ob hocque excomunicacionis sentenciam et alias jurium penas incurrisse, puniendum fore et salubriter corrigendum, punirique, corrigi debere, prout jura volunt et canonice decernunt sanctiones.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


19.
ARRÊT
condamnant Gilles de Rais comme coupable de sacrilèges et d’attentats aux mœurs[65].

Christi nomine invocato.

Nos, Johannes, episcopus Nannetensis, pro tribunali sedens et solum Deum pre oculis habens, visis et cognitis per nos meritis et processibus cause fidei coram nobis vertentis a parte promotoris nostri in hujusmodi causa per nos deputati, agentis contra te, Egidium de Rays, subdictum et justiciabilem nostrum, in hac parte reum, attentis deposicionibus testium pro parte una et dicti promotoris nostri in hac causa productorum juratorum et diligenter examinatorum, ipsorum testium deposicionibus in scriptis fideliter redactis, attenta etiam confessione tua per te judicialiter coram nobis sponte facta et publice emissa, aliisque attentis et consideratis, animum nostrum canonice moventibus in hac parte, de reverendorum patrum et sacre theologie magistrorum ac jurium peritorum consilio, per hanc nostram sentenciam deffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis, pronunciamus, decernimus et declaramus te, Egidium de Rays, supradictum, coram nobis personaliter in judicio comparantem, crimen et vicium contra naturam cum liberis utriusque sexus more sodomitico, necnon sacrilegium et violacionem emunitatis ecclesie commisisse nequiter et perpetrasse, ob hocque in hiis scriptis excomunicamus et alias penas juris incurrisse decernimus, ulteriusque puniendum fore salubriter et corrigendum punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice sanctiones.

De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


II.
16 — 17 octobre 1440.
INFORMATION FAITE PAR LES JUGES ECCLÉSIASTIQUES
sur les faits et articles de la procédure.

Attestationes testium pro parte dicti magistri Guillermi Chapeillon, promotoris, ut prefertur, coram prefatis reverendo in Christo patre, domino Johanne, episcopo Nannetensi, et fratre Johanne Blouyn, inquisitore heretice pravitatis, productorum ac per nos, Johannem de Alneto, Johannem Parvi, Nicolaum Geraudi et Guillermum Lesné, notarios et commissarios supradictos in hujusmodique causa et causis scribas per prefatos dominos judices deputatos, de jussu, mandato et commissione eorumdem dominorum judicum, super articulis dicti promotoris suprainsertis fidelius ac diligencius quam potuimus examinatorum, sequuntur.


1.
16 octobre 1440.
Déposition de Prélati, clerc et alchimiste.

 Et primo :

Franciscus Prélati, examinatus et inquisitus decima sexta die mensis octobris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, indicione et pontificatu et constante concilio generali supradictis, super omnibus contentis in articulis preinscriptis, successive et seriatim, deponit quod ipse fuit et est oriundus loci de Monte catino[66], in Valle nebule, prope Pistorium, Lucane diocesis[67], in Ytalia, clericusque, ut asserit, et quod sibi contulit tonsuram clericalem episcopus Aretinus[68], quodque ipse pridem studuit in poesi et geomancia et aliis scienciis sive artibus, utpote alkemia : et quod etatis vigenti trium annorum vel circa, ut credit.

Item, dicit et deponit quod, nunc sunt duo anni vel circa, cum iste Franciscus moraretur Florencie cum episcopo Montisragalis, vulgariter dicto de Mondini[69], ad eundem Franciscum accessit quidam dominus Eustachius Blanchet, presbiter, qui, per medium cujusdam magistri de Montepoliciano[70], cum isto Francisco primo habuit noticiam ; et, postquam idem Eustachius et iste simul per aliqua tempora frequentassent, invicem cibos et pocula sumpsissent ac se invicem alias sociassent, tandem dictus Eustachius peciit a dicto Francisco, inter cetera, si sciret artem alkemie et invocacionem demonum exercere. Cui dictus Franciscus dixit et respondit quod sic : et tunc idem Eustachius petiit ab eodem Francisco si vellet venire in Franciam. Cui dictus Franciscus respondit quod habebat quemdem sibi notum et consanguineum cognominatum de Martellis, commorantem Nannetis, in Britania, et quod libenter accederet ut illum videret. Tunc vero dictus Eustachius dixit eidem Francisco quod, in ipsis partibus Francie, erat quidam magnas, videlicet dominus Radesiorum, qui valde cupiebat habere apud se aliquem virum scientem artes predictas et expertum in illis, et quod, si predictus Franciscus erat in hujusmodi artibus scientificus et expertus velletque ad dictum dominum accedere, quod ipse posset cum eodem domino grandissima commoda reperire. Tunc dictus Franciscus eidem Eustachio annuit accedere cum illo apud dictum dominum Radesiarum, occasione premissorum ; tractuque temporis, iter arripuerant accessuri ad has partes ; isteque secum attulit a dictis partibus Florencie quemdam librum invocacionum et artis alkemie predicte, et demum applicuerunt apud locum de Sancto Florencio Veteri, nullius diocesis[71], in provincia Turonensi[72], ubi, postquam applicuerunt et per aliquos dies ibidem steterunt, dictas Eustachius ab eodem loco scripsit dicto domino Radesiarum adventum ipsorum ; quo ad ejusdem domini noticiam deducto, ipse dominus confestim misit quosdam Henrietam et Poictou, videlicet Stephanum Corrillaut, familiares suos, cum duobus aliis equitibus, ad querendum istum et Eustachium predictum, qui simul apud Theffauges accesserunt. Post quorum accessum, visis isto et Eustachio, auditoque a dicto Eustachio quod iste erat expertus et scientificus in artibus antedictis, inde multum gavisus est ipse dominus : cum quo siquidem domino, a predicto tempore, iste moram traxit continuam, spacio sexdecim mensium vel circa.

Item, dicit quod, postquam iste Teffaugiis aliquamdiu stetit, ipse habuit noticiam cum quodam britone britonisante, tunc ibidem, videlicet Theffaugiis, Maleacensis diocesis, in domo Gauffiridi Leconte, castellani ejusdem loci, commorante, qui medicabatur occulos uxoris dicti castellani, quibus ipsa infirmitatem paciebatur ; penes quem iste reperit quendem librum incausto nigro, partim in papiro et partim in pargameno, descriptum et rubricatum rubro ; qui quidem liber continebat in se invocaciones demonum et plura alia tangencia medicinam, astrologiam et plures alias res : quos quidem libros iste ostendit postmodum prefato Egidio. Post quorum ostensionem et eorum inspectionem, ipse Egidius dixit quod ipsi probarent sive experirentur illos libros et presertim dictarum invocacionum (sic). Pro quo faciendo, prefatus dominus Egidius et iste tractu temporis, quadam nocte, post cenam, habentes lumen in flambello cere et alius una cum libro pretacto, quem iste secum attulerat, ut prefertur, fecerunt plures circulos cum caratheribus et signis, ad modum armorum cum cuspide ensis, super terram, videlicet in platea cujusdem magne aule inferioris castri dicti loci de Theffauges, ad quorum circulorum composicionem et confectionem interfuerunt Egidius de Sillé, prefatus Henriet et Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, ac dominus Eustachius Blanchet. Post quorum circulorum et caratherum confectionem et ignium accensum, omnes prenominati, preter dictum dominum Egidium de Rays et istum, a dicta aula, de mandato ipsius domini Egidii, recesserunt, inter quos circulos ipse Egidius et iste existebant habentes in medio circulorum predictorum et in quodam angulo prope parietem, in quo siquidem pariete iste confecit alium caratherem carbonibus accensis in poto terreo : super quos siquidem carbones miserunt pulveres magnetis, vulgariter « d’aymant », incensum, mirram et alloes, ex quibus fumus odoriferus procedebat. Et ibidem fuerunt, aliquando stando, aliquando sedendo, et aliqu[ando] flexis genibus pro adorando et sacrificia faciendo dictis demonibus, quasi per spacium duarum horarum, invocando et cum intencione invocandi demones, aliquando prefato Egidio in predicto libro et aliquando isto legentibus et expectantibus si demon invocatus ibidem compareret, ubi, ut asserit, nichil pro tunc comparuit.

Item, dixit quod in illo libro continebatur quod demones habebant potestatem revelandi thesauros absconditos et docendi philosophiam et dirigendi in agendum. Que quidem verba invocacionis predicte, quibus tunc utebantur, sunt hec : « Conjuro vos, Barron, Sathan, Belial, Belzebut, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, per Virginem Mariam et omnes sanctos, ut appareatis hic presencialiter ad loquendum nobiscum et ad faciendum voluntatem nostram. » Interrogatus, si comparuisset demon ibidem, utrum aliquid eidem obtulissent vel dedissent, dicit quod sic : gallum sive columbum sive pipionem aut turturem vivos, ad eum aliciendum ne noceret invocantibus et ut petita facilius eisdem concederet.

Item, dicit quod ipse Egidius et isto alia vice proposuerunt facere, loco supradicto, invocacionem cum aliis rebus, videlicet cum quodam lapide vocato Dyadocus[73], et cum ave crispata sive hupuputa : quam invocacionem non fecerunt ob deffectum dicti lapidis.

Dicit insuper quod, in eodem loco, ipse Egidius et iste pluries consimilem invocacionem fecerunt, modo et forma pretactis.

Item, dicit quod ipse et Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, dicti Egidii servitor predictus, alia vice, dicto Egidio hoc sciente, precipiente et de congedio et nomine ejus, exierunt nocte dictum castrum de Theffauges, dicte diocesis Maleacensis, et secum tulerunt librum predictum cum lumine, videlicet cereo sive flambello, et pulvere dicte lapidis magnetis ac aliis aromatibus quibus supra, ut invocacionem demonum facerent, et accesserunt subtus stangnum dicti loci versus Montemacutum[74], in quodam prato distante ab eodem stangno quasi per unum tractum arcus : in quo prato fecerunt circulum et caratheres similes alios supradictos, ignemque tunc accenderunt ut supra, ditasque invocaciones fecerunt ; et dixit iste testis predicto Poictou, videlicet Stephano Corrillaut, ut non faceret signum crucis dum intraret circulum et quamdiu illuc staret, ne forte dictum signum impediret adventum demonis invocati : dictamque invocacionem fecerunt, modo et forma quibus illam fecerant iste et dictus Egidius in aula supradicta, quibus nil tunc apparuit, ubi steterunt per spacium semihore vel circa : hecque fecerunt prope quamdam domum veterem inhabitatam que distabat a loco dicti circuli quasi per unum tractum arcus vel circa. In quorum inde recessu pluvia cepit vigere et ventus validus, eratque tunc tempus valde atrum.

Item, dicit se dici audivisse a quodam Guillermo d’Auxi[75], familiari et servitore dicti Egidii, quod ipse Egidius multos pueros interfecerat et interfici fecerat in camera sua de Teffauges, et apud Machecolium, etiam in ejus camera, et supra portale ipsius loci de Machicolio, ut offerret illorum sanguinem et membra demonibus, faciendo predictam invocacionem de ipsis demonibus.

Item, quod dici audivit a dicto Guillermo quod dictus Egidius sodomiam committebat cum dictis pueris.

Item, dicit se vidisse, nunc est unus annus vel circa, quemdem infantem, etatis sex mensium vel circa, in aula predictade Teffaugis, occisum et mortuum et in platea prostratum, presente tunc Egidio de Sillé : quem puerum credit iste interfectum fuisse per dictum de Sillé.

Item, quod, cum dictus Egidius et iste simul plures invocaciones fecissent, quibus demon invocatus minime apparuisset, dictus dominus Egidius peciit ab isto quare hoc erat et quod demon invocatas ei non apparebat et sibi non loquebatur, dixitque isti ut iste hec idem peteret a dicto demone invocato ; pro quo sciendo iste invocacionem fecit, et responsum a demone invocato super premissis accepit quod hoc erat ex eo quod dictus dominus Egidius multa demonibus invocatis dare promiserat, at promissioni sue non paruerat, quodque, si ipse dominus Egidius vellet quod demon sibi appareret ut ei loqueretur, quod ipse sibi daret, qualibet vice qua sibi appareret et ei loqueretur, gallum sive pulum aut columbum seu pipionem, dummodo ipse Egidius ab eodem demone invocato magnum quid non peteret, et, si forte magnum quid peteret, tunc in eodem casu oportebat ut sibi daret aliquod membrum pueri, quod et retulit iste prefato domino Egidio.

Item, dicit quod, postmodum hoc ad dicti Egidii noticiam deductam, ipse Egidius, quadam vice, portavit ad cameram istius Francisci manum, cor, occulos et sanguinem cujusdam pueri in quodem vitro, et isti dedit ut[76], dum iste invocacionem primo faceret, iste dicta manum, cor, occulos et sanguinem demoni offerret atque daret, si demon ipse ad dictam invocacionem accederet ; an vero predicta membra essent ex illo puero quem iste dixit se vidisse mortuum in dicta aula de Teffauges, ut supra, vel ex alio, nescit, ut asserit.

Item, et quod, brevi tempore post premissa, iste et dictus Egidius, loco superius tacto, videlicet in aula predicta, cum cerimoniis supradictis, invocacionem fecerunt cum intencione offerendi et dandi demoni manum, cor, occulos et sanguinem antedictos, si tunc apparuisset ; in qua quidem invocacione demon minime apparuit, et ideo postmodum iste dicta manum, cor et occulos, panno lineo involuta, inhumavit prope capellam sancti Vincencii, inter septa dicti castri de Theffauges, in terra benedicta, ut credit.

Item, dicit quod iste plures invocaciones fecit in aula supradicta, supponendo in igne accenso, existente in poto terreo, ut supra, infra circulum, incensum, mirram et alloes. Ad quas quidem invocaciones sepe, etiam usque ad decies vel duodecies, apparuit ei dyabolus vocatus Barron, in forma seu specie hominis juvenis pulcri in etate viginti quinque annorum vel circa.

Item, dicit se, in presencia dicti domini Egidii, fecisse tres invocaciones dumtaxat quibus dyabolus minime apparuit, prout nec umquam in ejusdem Francisci presencia dicto domino Egidio apparuit, nec scit quod umquam apparuerit.

Interrogatus cum quo, seu a quo, et ubi iste didicit artem invocacionum predictarum, respondet quod Florencie, et hoc cum quodam magistro Johanne de Fontenellis, medico, nunc sunt tres anni.

Interrogatus de modo, dicit quod dictus magister Johannes primo eum duxit in quadam alta camera domus habitacionis sue, ubi tunc de luce seu de die circulum similem, ut superius est notatum, signavit : et consequenter fecit invocaciones per modum superius declaratum. Quibus factis, apparuerunt illis aves ad modum corvorum et avatum usquam ad numerum viginti avium hujusmodi ; que quidem aves non fuerunt eisdem locute ; nec quid aliud tunc fuit factum.

Item, et quod, alia vice, idem de Fontenellis, loco supradicto, in presencia istius, tunc fecit dictam invocacionem, et tunc venit dyabolus nuncupatus Barron in forma seu specie juvenis, ut supra, cum quo dictus de Fontenellis dedit isti testi noticiam ; et iste, paciscendo cum illo, promisit sibi dare pulum, aut columbum, vel turturem, seu pipionem, quociens ei appareret.

Item, dicit quod, quando iste et Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, accessivit in prato extra villam Theffauges, ut superius continetur, dictus dominus Egidius tunc isti dedit quamdam litteram jam pridem scriptam manu propria ipsius Egidii et verbis gallicis, ut eam dyabolum daret et offerret, si accederet ad invocacionem tunc fiendam et quam fecerunt iste ac dictus Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, prout supra ; et continebat dicta littera in effectu id quod sequitur : « Veni ad volontatem meam, et faciam tibi quicquid volueris, excepta anima mea et diminucione vite mee. » Quam litteram postea iste restituit dicto Egidio eo quod tunc dyabolus non venit ad invocacionem predictam.

Interrogatus quis dicto Egidio dedit formam dictam litteram taliter conscribendi, respondit quod nescit.

Item, dicit quod audivit dici ab eodem domino Egidio quod ipse usus fuit arte predictarum invocacionum per quatuordecim annos vel circa, sed quod nunquam viderat dyabolum nec ei locutus fuerat

Item, dici audivit a quadam La Picarde, nunc deffuncta, que tunc morabatur in burgo Sancti Martini de Machecolio, quod ipsa receperat in domo sua quemdam hospitem qui dicebatur exercere istam artem invocacionum cum dicto domino Egidio, sed non audivit eum nominari.

Item, dicit quod iste fecit unam invocacionem apud Burgum novum, ad quam predictus dominus Egidius interfuit, et aliam apud Jocelin in quodam prato, ad quam dictus dominus Egidius non interfuit, ymo iste solus ; cui prefatus dyabolus Barron, in forma predicti hominis juvenis, disploide sericea coloris violeti, apud Jocelin apparuit.

Item, dicit quod cum, ab anno citra, dictus dominus Egidius esset absens et in remotis, videlicet in partibus Bituricensis tunc existens, isteque fecisset in predicta aula de Theffauges invocacionem demonum, ibidem apparuit Barron in forma pretacta. Qui attulit et tradidit eidem Francisco pulverem nigrum, super unum lapidem ardesie. Qui quidem Barron indixit tunc eidem Francisco, testi, quatinus ipsum pulverem transmitteret dicto domino Egidio Bituris et quod illum pulverem poneret in vasculo argenteo et secum portaret et quod, hoc faciendo, res sue bene prosperarentur ; quem siquidem pulverem iste testis dedit Egidio de Sillé, qui, per quendam Dyonisium Gascard, de Pousauges, illum pulverem transmisit Bituris dicto domino Egidio.

Interrogatus an ipse dominus Egidius portavit hujusmodi pulverem super se, respondet quod ignorat : sed, in regressu ejusdem domini Egidii apud Theffauges, predictus Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, eidem testi reportavit dictum pulverem in quodam vasculo argenteo, in panno, vulgariter dicto sandal, involutum, quem siquidem pulverem iste recepit in predicto vasculo : quod quidem vasculum iste testis collo suo per aliqua tempora deportavit, et deinde illud a dicto collo amovit et custodivit in quodam parvo coffro, sive scrinio, quod iste habebat in camera sua, in domo cujusdam magistri Petri Rondelli, apud Machicolium, et adhuc ibidem erat tempore captionis istius : quod siquidem vasculum iste Franciscus testis portavit in bursa sua.

Item, in regressu predicti domini Egidii de Bituris, iste invocacionem fecit apud Theffauge, loco superius dicto, ubi apparuit Barron, in forma hominis ; a quo iste, nomine dicti domini Egidii, peciit pecunias. Postmodo vero ipse vidit, in quadam camera, apparenciam magne quantitatis auri in lingotum : quod quidem aurum ibidem fuit per plures dies : quod iste tangere voluit, dum prius vidit, et responsum accepit a spiritu maligno ut non tangeret, quia nondum erat tempus, quod et iste retulit dicto domino Egidio ; a quo idem dominus Egidius peciit, si posset illud videre, et si liceret ei ; cui iste respondit quod sic ; et ambo accesserunt dictam cameram, cumque iste aperuisset hostium camere predicte, apparuit eidem testi magnus serpens, allatus vividus in platea, grossus ad modum unius canis ; et tunc iste dixit dicto Egidio ut caveret ne intraret dictam cameram, quia iste videbat unum serpentem ; ex quo dictus Egidius, perterritus, statim cepit fugere, quem iste secutus est. Postea vero dictus dominus Egidius cepit crucem, in qua erant alique particule vere Sancte Crucis, ut tucius accederet dictam cameram ; cui iste testis dixit quod non erat bonum uti cruce benedicta in istis negociis. Postmodum vero iste testis accessit dictam cameram, et, dum tetigit dictam apparenciam auri, apparuit et quasi pulvis fulvi coloris, et per hoc cognovit fallaciam maligni spiritus supradicti.

Item, dicit quod, dum prefatus dominus Egidius ultimate, videlicet de mense julii, accedere voluit ad dominum ducem[77], iste testis, de mandato et precepto dicti Egidii, interrogavit a dicto Barron quatinus eidem diceret an dictus Egidius secure iret et rediret versus ipsum dominum ducem : qui quidem Barron respondit ad istum testem quod sic ; a quo quidem Barron iste dictas interrogaciones fecit et ab eodem Barron responsum recepit, tam Machecolii quam etiam Nannetis, ac postmodum apud Jocelin.

Item, dicit iste Franciscus quod ipse nunquam habuit nomine dicti Egidii de Rays, rei, responsa vera a Barrone dyabolo, nisi duo, videlicet dum dictus Egidius vellet ire ad recuperacionem capitanei sancti Stephani de Malamorte, cui insidiabantur municiones seu garnisiones de Paluau vel des Essars, et dum, equitando, peteret ille dominus Egidius, qui intendebat facere inbuschiam contra illas municiones sive garnisiones, quid faceret idem Egidius ; tunc Franciscus predictus dixit quod Barron responderat eidem Francisco quod nichil reperiret ex dictis garnisionibus, quod ita contingit : et etiam aliud responsum a dicto Barron habuerat ipse Franciscus, dum ipse vellet quoddam maris brachium pertransire ; quod Barron prohibuit ne faceret, quod si faceret perhiclitaretur idem Franciscus ; et hoc, antequam has partes accederet, responsum ulterius dictum iste dicto Barron suscepit.

Item, dicit quod, cum idem Franciscus pactum fecisset de mandato dicti Egidii cum predicto Barron, nomine ejusdem Egidii, quod idem dominus Egidius, quolibet anno, donaret comedere tribus personis in tribus festis solennibus, et quod ipse dominus Egidius dedit, in festo Omnium Sanctorum ultime preterito, comedere tribus personis : et quia cessaverat idem dominus Egidius facere et continuare, presuposuerunt dicti Franciscus et Egidius quod hoc erat causa propter quam idem Barron comparere recusabat in presencia dicti Egidii.

Et hec sunt que dictus Franciscus, diligenter inquisitus et interrogatus super premissis omnibus articulis, deponit, et nichil aliud scit, demptis de fama quam dicit laborare publicam super depositis per eum[78].

Item, dixit iste testis quod pluries prefatus Egidius de Rays, reus, dixit eidem testi quod omnem malam vitam, quam hactenus duxerat, emendare partesque Jherosolomitanas peregre, ad quas ipsum testem secum ducere proposuerat, adire volebat, suorum veniam peccatorum a nostro Redemptore imploraturus, et hoc, nunc sunt quatuor menses effluxi, tam apud Machecolium quam in insula de Bugnio[79], quam etiam apud Burgum novum, in parrochia sancti Cirici Radesiarum, constituti.

Et fuit sibi injunctum forma solita ne deposicionem suam cuiquam revelaret, etc.

2.
17 octobre 1440.
Déposition d’Eustache Blanchet, prêtre, compagnon de Gilles de Rais.

Dominus Eustachius Blanchet, presbiter, oriundus de parrochia sancti Eligii de Monte Albano[80], Macloviensis diocesis, etatis quadraginta annorum vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus, receptus et juratus perhibere testimonium veritati in hujusmodi negocio, atque, ut supra, ad cautelam absolutus quoad actum deponen[di] in hujusmodi causa, examinatus vero die decima septima dicti mensis octobris, anno, indicione et pontifficatu ac constante concilio generali predicto, inquisitus super contentis in omnibus prescriptis articulis et toto hujusmodi negocio, dicit et attestatur quod, die festi Ascensionis Domini penultime preteriti, iste testis accessit moraturus cum prefato Egidio de Rays, reo, ad rogatum et requestam ejusdem rei, ut infra, et quod, nunc sunt fere duo anni preteriti, cum iste testis existeret Florencie videretque Franciscum, testem precedentem, frequentantem cum quibusdem Nicolas de Medicis, Florentino, et quodem Francisco, Catellanensis[81] diocesis, qui se intromictebant, ut asserebatur, de arte alkemie, isteque cepisset habere noticiam cum eodem teste immediate precedente, ipse testis immediatus, qui scivit hunc fore oriundum de partibus gallicanis, dixit ad eundem testem quod libenter accederet has partes gallicanas et quod in partibus Britanie, videlicet Nannetis, habebat quemdem consanguineum, de Martellis nuncupatum, et quod libenter ipsas partes Nanneticas accederet idem testis immediatus ut ipsum consanguineum suum videret. Ad quem iste testis respondit quod, si ibidem idem testis immediatus accedere vellet, quod ipsum iste associaret. Subjunxit etiam idem testis immediatus quod, si essent aliqui in partibus francigenis qui se vellent intromittere de arte alkemie, quod ipse testis immediatus infra tres menses redderet ipsos ditatos. Ad quem iste testis dixit quod reperiret in partibus istis gentes que ipsum ad hoc reciperent. Tunc ipse Franciscus et iste testis, inter ipsos primitus habita super premissis deliberacione, arripuerunt iter, has partes accessuri : qui a partibus Florentinis usque Sanctum Florencium Veterem, nullius diocesis, in provincia Turonensi, simul accesserunt, ubi iste quendam qui dicebat accedere velle erga predictum reum reperit, per quem iste testis prefato Egidio, videlicet reo, cum quo iste testis perantea noticiam habuerat et sciebat ipsum delectari in arte alkemie predicta, rescripsit quod prefatus testis immediatus accesserat de parte Florencie, qui sciebat bene se intromittere de arte alkemie, quia iste testis alias audiverat quod ipse reus solitus erat se intromittere de arte alkemie predicta. Quo ad noticiam ejusdem Egidii deducto, ipse Egidius quosdem, Poictou cognominatum, videlicet Stephanum Corrillaut, et Henrietum Griart ac duos alios, erga istum et Franciscum destinavit, ut iste et Franciscus prelibatus prefatum Egidium, tunc assistentem apud Thiffauges, Maleacensis diocesis, adirent. Unde, videlicet de Sancto Florencio, iste et Franciscus predictus ipsum reum adierunt, et ibidem iste testis commoratus fuit, videlicet in castro dicti loci, ab illa die festi Ascensionis Domini usque festum Omnium Sanctorum proxime inde sequens, nunc vero ultime preteritum, ipsi Francisco, quodam Johanne Parvi, aurifabro de Parisius, et quadam vetula, Perrota nomine, que nunc commoratur prope ecclesiam sancti Nicolai de Thiffaugiis, simul in eadem camera tunc commorantibus. Quo durante tempore, ipse Franciscus et Egidius de Rays, reus, cum aurifabro predicto laborarunt cothidie in arte alkemie ; unica autem vice testis iste vidit experimentum.

Item, attestatur quod, durante tempore pretacto, aliquociens predictam cameram accedebat idem Egidius, reus, aliquociens hora serotina, aliquando de die, et aliquociens in galli cantu ; post cujus accessum iste testis et Perrota predictam cameram exibant et dimittebant predictum Egidium, reum, et Franciscum solos ; super quo faciendo iste et Perrota sic facere fuerunt per eumdem reum introducti, et dicit quod, cum altera dierum ipse Egidius illic accessisset, iste testis vidit quod ipse Egidius et Franciscus intrarent quandam sallam bassam, constitutam immediate prope dictam cameram, in qua iste testis et ceteri supradicti soliti erant pernoctare ; ubi ipsi Egidius, reus, et Franciscus aliquamdiu steterunt, et tunc audivit iste testis quod dictus Franciscus, inter cetera verba, sub media voce proferebat illud verbum : « Sathan, veni vel venite ; » et credit iste testis quod subjunxit idem Franciscus : « In adjutorium nostrum ; » veraciter autem nescit iste testis ; et plura alia verba tunc protulit idem Franciscus [que] iste testis clare tunc intelligere non valuit, nec ea tunc recitare sciret : ubi steterunt ipsi Egidius, reus, et Franciscus quasi per dimidiam horam, habentes candelam igne accensam. Quo tempore durante, et paulo post prolacionem dictorum verborum supervenit atque sufflavit impetuosus turbo venti frigidi, qui pertransit castrum predictum, ex quo iste testis multipliciter perterritus extitit ; nichil autem aliud audivit iste testis, ut asserit. Quibus per eundem testem consideratis, ymaginatus fuit iste testis quod prefati Egidius, reus, et Franciscus demones invocabant : propter quod iste testis, ut asserit, modum comperit habendi debatum cum quodam Robino, altero famulorum dicti Egidii, ut honestius iste testis a domo dicti Egidii, rei, recederet ; unde iste testis recessit, et accessit moraturus penes quendem Bouchardum Menart, hospitem publicum, commorantem apud Mortaigne [82] in Pictavia, ubi iste testis hospitatus fuit per spacium septem ebdomadarum vel circa ; quo pendente tempore, ipse Egidius, reus, huic testi rescripsit pluries quatinus accederet visurus ipsum Egidium, et quod factum ipsius Egidii et dicti Francisci bene se habebat : qui testis nichilominus ipsum Egidium accedere recusavit. Et, interim, penes dictum Bouschardum accessit quidem Johannes Mercerii, castellanus de Rocha super Oyon, Lucionencis diocesis [83], ibidem hospitaturus : cum quo iste testis petiit de novis parcium Nannetensium et de Clicio. Ad quem ipse Mercerii respondit quod fama erat publica in partibus Nannetensibus ac de Clicio predicto et alibi quod prefatus Egidius, reus, occidebat et occidi seu interfici faciebat infantes in habundancia maxima, et quod ex sanguine talium infancium prefatus Egidius de Rays, reus, conscribebat manu propria unum librum, et quod, libro sic conpleto, ipse reus caperet omnia fortalicia que ipsum Egidium aggredi contingeret, et quod eciam, ipso libro sic descripto, nomo posset eidem reo in aliquibus nocere. In crastinum vero ibidem supervenit idem aurifaber, videlicet Johannes Parvi, qui huic testi indixit quod prefati Egidius et Franciscus istum multipliciter desiderabant videre et eidem testi mandabant quatinus ipsos accederet. Ad quem iste testis respondit quod ipse eosdem nullatenus accederet, obstante fama predicta. Et rogavit iste testis predictum aurifabrum quatinus diceret prefatis Egidio et Francisco quatinus desisterent a premissis, si ita esset, et quod non bene erat talia perpetrare facinora, et quod fama publica contra eos vigebat super premissis. Quod ipse aurifaber eisdem retulit, ut credit iste testis ; unde dictus Egidius, valde indignatus contra predictum aurifabrum, ipsum aurifabrum fecit carceribus mancipari, videlicet in castro Sancti Stephani de Malamorte, ubi stetit idem aurifaber per longum tempus. Deinde vero idem Egidius apud Moritaniam, ubi iste testis tunc, ut supra, residebat, misit predictum Stephanum Corrillaut, alias Poictou, Egidium de Sillé et quosdam Johannem Lebreton ac Henrietum Griart, ejusdem Egidii tunc servitores, ut istum caperent : quem ceperunt et inde adduxerunt usque Rocham Serveriam[84], ut duxerent eum apud castrum de Malamorte supradictum, carceribus mancipandum, prout ad ejusdem testis noticiam tunc devenit. Propter quod iste testis adire predictum castrum recusavit. Et tantum fecit iste testis, cum predictis quatuor supranominatis, quod istum duxerunt apud Machecolium : cui siquidem testi ipse Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, dixit quod, si iste testis apud castrum de Malamorte ductus fuisset, quod ipse Egidius istum testem morti tradidisset seu dari procurasset, eo quod iste testis premissa dixerat de ipso Egidio in personam dicti aurifabri. Ubi, videlicet apud Machecolium, iste testis hospitatus fuit penes quendam Stephanum Ferron, pelliparium, et ibidem moratus fuit continue usque duos menses, et inde hospicium accepit iste testis in domo habitacionis deffuncti Guillermi Richart. Quo quidem durante tempore, videlicet quo iste testis hospitatus fuit in domo dicti Ferron, ipse vidit quadem die, de mane, de qua iste minime recolit, a festo Pasche ultime preterito citra, videre suo, prefatum Poictou, videlicet Stephanum Corrillaut, accedens castrum dicti loci, quem insequebatur quidam filius Georgeti Lebarbier, panniscissoris, commorantis ante fores castri predicti loci de Machecolio, et in crastinum proxime iste sequentem iste testis audivit dici quod prefatus dicti Georgeti filius, in etate quindecim vel sexdecim annorum constitutus, erat deperditus et quod, post ingressum in dictum castrum, a nemine in villa de Machecolio fuerat visus.

Item, dixit quod, durante tempore per quod iste testis, sicut supra, Machecolii resedit, iste testis audivit communiter dici et teneri quod deperditi fuerant mangones cujusdem Saussaye et Francisci, videlicet testis immediati, et nepos prioris de Chemereyo, quilibet predictorum puerorum in etate quindecim vel sexdecim annorum constitutus, et credit iste testis presumptive quod ipsi fuerunt in castro de Machecolio interfecti : causam sue credulitatis reddendo, respectu filii de Georget, quia, eo quod ejus pater erat mali regiminis, ipse filius cepit apud se porcionem bonorum mobilium sibi spectancium ex successione matris sue, pro qua porcione habuit idem Georgeti filius, inter cetera, unam marcham argenti seu ejus valorem, sive estimacionem, et hujusmodi portavit idem filius Georgeti in quodem scrinio apud dictum castrum custodiendum, quod quidem scrinium quidam, Johannes nomine, panniscissor, pro domina Radesiarum, una cum aliis bonis suis, restituit patri dicti filii, prout audivit dici, ex quo iste testis presumit et credit ipsum ibidem fuisse occisum.

Item, dicit quod communis fama laborat quod nonulle vetule, que nunc capte sunt et detente in carceribus domini Johannis, ducis Britanie, Nannetis, quarum iste testis nomina ignorat, adducebant infantes apud Machecolium et ipsos livrabant prefatis Stephano Corrillaut, alias Poictou, et Henrieto Griart, qui, ut dicebatur, ipsos interficiebant.

Item, attestatur iste testis pluries audivisse dici a predicto Egidio, videlicet reo, quod non credebat esse possibile homini dyabolum ad se accedere facere, et quod ipse Egidius bene sciebat hominem qui tentaverat hoc facere, quod non valuerat perficere : et credit iste testis quod ipse Egidius, reus, loquebatur de semetipso, attentis premissis per ipsum testem, ut supra, attestatis.

Interrogatus de presentibus ad premissa, respondit quod non recolit.

Item, interrogatus de loco et causa atque proposito quare premissa dicebat idem reus, respondet, respectu loci, quod hoc fuit in castro de Tiffaugiis, et hoc quia, cum iste testis eidem Egidio refferret qualiter, eundo et redeundo per partes Burgondie et Sabaudie ad curiam romanam, quod plures hereses erant in illis partibus pululate, unde iste testis viderat et audierat plures vetulas fuisse suspensas propter hujusmodi hereses, et presertim quia invocaciones demonum faciebant.

Item, attestatur idem testis quod ipse audivit pluries dici, a quodam Alano de Mazeres, quod premissa pluries audiverat dici a dicto Egidio reo.

Item, dicit quod nuper, videlicet a festo Pasche ultime preterito, cum prefatus Egidius istum testem et dominum Egidium de Valoys, presbiterum, duxisset in studium suum, sive scriptorium, videlicet in castro de Machecolio, ipse Egidius ostendit eisdem unum librum quem idem Egidius conscribebat incausto[85], tangentem ceremonias sui collegii de Machecolio, viditque iste testis tunc super tabularium ejusdem rei quinque vel sex folia papiri in magno margine, in quibus, ad extra sive supra, erat scriptura rubea ejusdem Egidii conscripta et erant alique cruces et signa rubea ; quam scripturam iste testis tunc presumpsit et suspicionem habuit esse factam sanguine humano, attento quod iste testis audiverat dici quod idem Egidius, videlicet reus, faciebat interfici infantes ut ex eisdem sanguinem haberet et librum conscriberet ex eodem sanguine.

Item, attestatur iste testis quod, die festi Pasche ultime preterite, vidit quod idem Egidius, videlicet reus, et quidam dominus Oliverius des Ferrieres, presbiter, simul iverunt retro altare beate Marie sanete Trinitatis de Machecolio, et credit quod ipse Oliverius audivit confessionem ejusdem rei, quia, incontinenti, ipse reus, cum parrochianis dicti loci basse condicionis et in eorum societate, recepit eukaristiam ; et, quia ipsi laici et basse condicionis verebantur cum tanto domino assistere, voluerunt inde surgere ; quos ipse reus non permittere voluit ipsos inde surgere, quin ymo ipsos jussit com eodem manere, et manserunt donec eukaristiam recepissent, ut est moris, eisdem quodam domino Symone Loisel, presbitero, tunc deserviente in divinis ecclesie predicte, eukaristiam ministrante.

Item, attestatur idem testis quod filii magistri Johannia Briencii et presertim Perrinetus, junior, ipse et quidem alius, nuncupatus Petrus, de psalleta[86] dicti rei, continue stabant ad cameram dicti rei, eratque idem Perrinetus ejusdem rei mignotus sive predilectus.

Item, inquisitus super…… articulata per eundem reum super infantes, dici[t] nichil scire, nec umquam aliquid, nisi huc usque, dici audivisse.

Item, dicit iste testis quod audivit dici a quodem Matheo Fouquet, cum iste testis ac ipse Fouquet loquerentur super occisione dictorum puerorum sive infancium, super hoc commorantes, quod illud non erat novum, et quod plures super hoc confabulabantur, et quod a longo tempore locuti fuerant, et quod dicebatur quod jampridem reperta fuerant ossamenta infancium mortuorum in castre de Chantoceyo.

Et ulterius, respectu invocacionum demonum et interfectionum infancium seu assistencie ad eadem, videlicet an umquam iste testis ad ipsa interfuit, dicit quod ipse se submisit et submittit relacioni et confessioni, deposicionibus seu attestacionibus prefati rei ac Francisci, marquisii, Poictou et Henrieti ; quibus etiam, quoad hoc, credere et stare voluit et vult, super hoc eorum consciencias onerando, prout oneravit et onerat.

Interrogatus iste testis an suo proprio motu accessit Florenciam pro suis negociis ibidem peragendis, an rogatus ex parte prefati Egidii, rei, accessit illic pro perquirendo demonum invocatorem, respondit quod ipse erat illic accessurus pro suis negociis peragendis, quod iste testis explicavit predicto Egidio ; qui quidem Egidius, hoc audito, ipsum testem rogavit quatinus, si reperiret in partibus illis hominem in alkemie arte scientifficum ac circa invocaciones demonum expertem, quod eum sibi adduceret et quod ipse reus talem hominem bene contentaret : quodque, postquam iste testis illic accessisset, iste testis, recordatus et memoratus eorum que predictus Egidius sibi indixerat et super quibus eum rogaverat, diligenciam magnam apposuit ad reperiendum hominem se de artibus predictis intromittentem, et tandem, per medium cujusdam magistri Guillermi de Monte Policiano, iste testis habuit de ipso magistro Francisco, videlicet teste immediato, et cum ipso, noticiam, eumque associavit ac vinum et epulas in habundancia sibi dedit ut haberet confederacionem cum eodem, multaque ob hoc iste testis exposuit, nec curabat isti quid exponeret dummodo ipsum Franciscum ad dictum Egidium, videlicet reum, ad has partes adducere posset, prout per medium hujus testis, ut supra, has partes et dictum Egidium accessit idem Franciscus.

Item, interrogatus an antequam iste dictum Franciscum, videlicet immediatum testem, adduceret, iste sciret eundem Franciscum scire artem nephandissimam demones invocandi, sive invocaciones faciendi, respondet quod sic, quia illud idem Franciscus eidem testi notificaverat, per istum inquisitus et interrogatus.

Item, interrogatus an iste testis alios invocatores pro eodem Egidio, reo, et de ejus mandato, perquisivit vel adduxit, respondit quod sic, videlicet quemdem magistrum de la Riviere, medicum et scientem invocacionem predictam facere, ut asserebat idem de la Riviere ; quem quidem de la Riviere iste testis, de mandato et ad requestam dicti Egidii, rei, de Pictavis apud Pousauges adduxit ; ubi, postquam applicuit ipse de la Riviere, rogatus pro parte prefati Egidii, rei, de faciendo invocaciones hujusmodi, quadam nocte armatus harnasio albo et ense, cum aliis armis, accessit quoddem nemus constitutum prope dictum locum de Pousauges, quem quidem de la Riviere dictus reus, prefati Stephanus Corrillaut, alias Poictou, Henrietus et iste testis associarunt usque ad dictum nemus ; ipse vero de la Riviere, dimissis supranominatis in introitu sive ora dicti nemoris, intravit ipsum nemus, ut ipsas invocaciones faceret, sicuti asserebat idem de la Riviere ; quem iste testis et alii prenominati, in predicti nemoris ora, expectarunt. Cumque sic eum expectarent, iste testis audivit eundem de la Riviere percucientem, ut credit, cum ense suo, supradictum harnasium, quo armatus erat, vel alibi, magnum impetum et clangorem fhciendo, ac si cum aliquo ipse de la Riviere demicaret sive debellaret. Deinde vero ipse de la Riviere, inde rediens, accessit locum ubi ipse demiserat prefatos Egidium, reum, et alios supradictos ; a quo dictus Egidius, reus, statim peciit an aliquid viderat et, si quid viderat, quod valere : ad quem dictus de la Riviere, tanquam perterritus et turbatus, dixit se vidisse demonem, in forma seu specie leopardi, et quod ipse demon, in specie predicta, pertransierat prope ipsum de la Riviere et, eodem de la Riviere spreto per eundem demonem, quod ipse demon noluerat sibi loqui aut aliquid sibi dicere ; causam autem quare, non assignavit idem de la Riviere eidem reo. Quibus sic peractis, ipse Egidius, reus, de la Riviere et alii superius nominati simul accesserunt dictum locum de Pousauges, ibidem congaudentes, ubi pernoctarunt. In crastinum vero, vel paulo post, ipse de la Riviere, dicens indigere nonnullis rebus sibi neccessariis pro invocacionibus hujusmodi faciendis, inde recessit ; cui dictus Egidius, reus, dedit viginti scutos seu regalia auri, et eumdem rogavit idem reus de perquirendo negocia sive res quibus indigere dicebat idem reus pro suis negociis, et de revertendo versus eundem reum infra breve ; quod et facere promisit idem de la Riviere. Ipse autem de la Riviere inde recessit et ad eundem Egidium nullathenus postmodum fuit reversus, quod perpendere vel audire posset.

Item, interrogatus an iste testis interfuit alicui invocacioni demonum facte per dictum Franciscum aut alios invocatores, respondit quod non. Sed bene fuit presens ad confectionem cujusdem circuli et caratherum in eodem circule, in aula supradicta, in castro de Tiffaugiis, ad deportacionem carbonum, ignis et aliarum rerum, pro dictis invocacionibus flendis, per ipsum Franciscum factam. Quibus actis, antequam dictus Franciscus ad hujusmodi invocacionem procederet, iste testis una cum Egidio de Sillé, Stephano Corrillaut, alias Poictou, et Henrieto, qui etiam confectioni dicti circuli et dictarum rerum deportacioni interfuerunt, illico, de mandato dicti rei, ad ejusdem rei cameram accesserunt, ubi dormitaverunt quidam et dormierunt ; dicti vero reus et Franciscus in dicta aula soli simul remanserunt, ubi suas invocaciones, tales quales voluerunt, fecerunt ; an vero eis aliquid aparuit, nescit, ut asserit.

Item, dicit testis loquens quod audivit pluries jampridem dictum Egidium de Rays, reum, dicentem qualiter proponebat vitam suam malam emendare et apud sepulcrum dominicum et partes Jherosolomitanas peregre proficisci, de peccatis suis remissionem quesiturus : et hoc, tam apud Machecolium quam Burgumnovum in Radesiis.

Item, dicit et deponit quod, quadam alla vice, dicto Egidio de Rays, reo, Andegavis hospitato ad signum Leonis argentei, iste testis, de mandato dicti rei expresso, ut asserit, idem testis sibi perquisivit et duxit unum aurifabrum, qui dicebat se scire artem alkemie, alias exercuisse, et exercere scire. Cui siquidem aurifabro idem Egidius, reus, tradidit unam marcham argenti pro experimentando dictam artem et operando in eadem, ut sibi promittebat ipse aurifaber. Et, ob hoc, in quadam camera se inclusit idem aurifaber, et inebriatus dormivit : quem idem Egidius, reus, dormientem reperit. Quo sic comperto, dixit idem reus, indignatus erga ipsum aurifabrum, quod dictus aurifaber erat unus ebriosus, fatuus, sive ebes, ipsumque remisit, dicendo quod ipse non curabat de eo. Qui quidem aurifaber recessit cum marcha argenti predicta, quam ipse reus sibi tradiderat : et sic predictam marcham argenti perdidit idem reus.

Et hoc est quod deponit et nichil aliud scit, dempto de fama, quam dicit laborare publicam super depositis per eum.

Item deposuit et dixit quod, quadam die, cujus alias non meminit, cum iste esset in villa Thiffaugiarum, extra fortalicium seu castrum ejusdem loci, a tempore pretacto citra, ubi iste erat hospitatus, et sepius, ut asseruit, adibat communicaturus cum viris ecclesiasticis ac alias, prefatus Egidius, reus, misit quendam nuncium ad hunc testem et ei mandavit ut confestim accederet iste testis ad eundem reum. Qui quidem testis statim venit ad mandatum ipsius rei, quem reperit quasi totum dolorosum et mestum, in quadam galeria dicti castri. Statimque ut testis iste accessit ad eundem reum, ipse reus sibi dixit quod credebat dictum Franciscum esse mortuum, et quod audiverat eum clamantem in dicta camera dicti castri ubi existebat et sonum ictuum, ac si verberaretur ibidem una culcitra, sed quod non erat ausus illuc accedere nec dictam cameram intrare ; rogavitque hunc testem ut iste accederet dictam cameram, visurus quidnam esset. Iste vero testis respondit quod dictam cameram accedere non auderet neque accederet. Verumptamen, complacendo dicto Egidio, reo, incessit idem testis versus cameram antedictam, quam non introivit, sed a parte posteriori, existenti in orto quodam, vocavit dictum Franciscum per quamdam fenestram dicte camere : qui sibi non respondit verbum, sed eum audivit iste testis plangentem ac dolentem, ad modum hominis valde lesi, quod retulit iste testis dicto Egidio, reo ; unde fuit ipse reus valde dolens. Deinde siquidem exivit dictus Franciscus cameram antedictam et, quasi totus palidus, acessit ad cameram dicti Egidii, rei ; cui, et huic testi, narravit quod dyabolus atrociter verberaverat ipsum Franciscum in camera primodicta, ex qua quidem verberacione dictus Franciscus effectus fuit febricitans et infirmus per septem vel octo dies ; quem dictus Egidius, reus, in propria rexit et gubernavit, stante infirmitate predicta, non permittens idem reus quod alius ab ipso curaret tunc de dicto Francisco, fecitque idem Egidius, reus, predictum Franciscum confiteri ; et inde convaluit dictus Franciscus ab infirmitate hujusmodi.

Interrogatus si sciverit iste testis vel dici audiverit causam verberacionis predicte, respondet se dici audivisse a dicto Francisco quod hoc fuit ex eo quia, dum ipse Franciscus alias locutus fuisset huic testi super invocacione malignorum spirituum, quam faciebat idem Franciscus, ut dicebat, iste testis dixerat quod dicti maligni spiritus erant villani, et quod nullam potestatem habebant ; ex quo ipsi maligni spiritus, indignati erga dictum Franciscum, etiam pro eo quod dictus Franciscus huic testi sua reserebat secreta, ipsum Franciscum verberarunt, ut dicebat. A quo quidem Francisco dici audivit etiam presens testis quod dicti spiritus maligni erant ex nobiliori materia procreati quam beata Virgo Maria.

Et hec est ejus deposicio.

Et fuit sibi injunctum in forma etc.


3.
Même jour.
Déposition d’Étienne Corillaut, dit Poitou, complice de Gilles de Rais.

Stephanus Corrillaut, alias Poictou, de Pousauges, Lucionensis diocesis, ut asserit, oriundus, etatis vero viginti duorum annorum vel circa, ut credit, testis pridem in hujusmodi causa productus, juratus, receptus et ad cautelam absolutus, ac die, anno, indicione, pontificatu et constante concilio supradictis, super omnibus contentis in preinsertis articulis inquisitus et examinatus, seriatim deposuit et dixit quod, postquam Renatus de Rays, dominus de la Suze, frater germanus dicti Egidii de Rays, rei, cepit fortalicium de Champtocé, Andegavensis diocesis, quod, ante capcionem hujusmodi, tenebat dictus Egidius de Rays, reus, et deinde, post hujusmodi capcionem, accessit idem Renatus, dominus de Suza, apud Machecolium, Nannetensis diocesis, ut fortalicium seu castrum ejusdem loci similiter caperet, prout cepit, nunc sunt duo anni elapsi. Tune testis iste, post captionem dicti fortalicii de Machecolio, dici audivit a domino Karolo du Leone, milite, qui erat cum predicto domino de Suza in ipso fortalicio de Machecolio, quod reperta fuerunt corpora seu ossa duorum puerorum in yma seu bassa parte cujusdem turris ejusdem fortalicii seu castri. Et peciit dictus dominus Karolus ab hoc teste si sciebat idem testis aliquid super hoc : qui sibi dixit quod non, prout re vera nichil tunc inde sciebat, ut asserit, quum dictus Egidius de Rays nondum sibi aliquid ostenderat de secretis suis, respectu captionis, libidinosi abusus et occisionis dictorum puerorum, sicut ei postmodum, ut infra dicetur, ostendit.

Item, deposuit et dixit quod inde, postquam dictus Egidius de Rays recuperavit a dicto domino de Suza predictum fortalicium de Champtocé, et ad ipsum fortalicium accessit ut illius possessionem traderet ac livraret domino duci Britanie, cui jam transtulerat dominium ejusdem loci, tunc idem Egidius de Rays, exacto prius per eum a presente teste juramento de non revelando secreta que sibi erat ostensurus, precepit Egidio de Sillé, Henrieto Griart, Hiqueto de Bremont, Robino Romulart et huic testi, qui omnes tunc erant ipsius Egidii, rei, servitores, quatinus accederent ad quamdam turrim fortalicii de Champtocé predicti, in qua erant corpora seu ossa innocencium quamplurium mortuorum, ipsaque raperent, et in quodam scrinio seu coffro reponerent, ut portarentur apud Machecolium : quod ita factum fuit, secrecius ut fieri potuit ; repertaque fuerant in dicta turri ossamenta triginta sex vel quadraginta sex puerorum, alias non est memor de numero eorumdem, que ossamenta jam erant desiccata ; fuitque dictum scrinium seu coffrum, in quo reposita fuerunt, ligatum funibus seu cordis, ne patefieret, neque scandalizaretur iniquitas tanti sceleris sive mali.

Interrogatus qualiter sibi et aliis supradictis constitit de numero dictorum corporum, respondet quod per compotum testarum capitum, que tunc per eos computate fuerunt : sed non meminit proprie de dicto numero, nisi quia bene scit quod erant triginta sex, vel quadraginta sex, alias non recolit.

Item, deposuit et dixit quod dicta ossamenta deportata fuerunt apud Machecolium et ibidem in camera dicti Egidii, rei, concremata igni, presentibus ad hoc ipso Egidio reo, et Egidio de Sillé, Johanne Rouxigneul, Andrea Buchet, Henrieto Griart, et isto teste.

Interrogatus quid factum fuit de cinere seu pulvere dictorum ossium combustorum, respondet quod projectus fuit in fossatis, galice es doves, dicti fortalicii de Machecolio. Interrogatus per quem seu quos, respondit quod per ipsum testem, Griart, Buchet et Rouxigneul supradictos.

Interrogatus quare incensa non fuerunt apud Champtocé, respondit quia non licuit, ex eo quod, cito postquam Egidius de Rays recuperavit possessionem dicti loci de Champtocé, ipse dictum fortalicium ejusdem loci tradidit prefato domino duci, seu alias ejus nomine, de ipsiusque mandato.

Interrogatus de causa quare dicta ossa jam sic erant dessiccata, respondet quod propter temporis prolixitatem, quum projecta fuerant in dicta turri ante capcionem dicti fortalicii, quodque fortalicium. post dictam capcionem, dictus dominus de Suza tenuerat per triennium vel circa.

Interrogatus quis dictos pueros occidit, et quis predicta ossa in dicta turri posuit, respondet quod nescit, sed quod, ante captionem dicti fortalicii, dominus Rogierus de Briqueville, miles, et Egidius de Sillé supradicti frequentabant cum dicto Egidio de Rays, et sciebant secreta ipsius, ut audivit presens testis, unde credit quod ipsi hoc bene sciunt, alia vero nescit.

Preterea dixit et deposuit idem testis quod dicti de Sillé, Henrietus et ipse testis predicto Egidio de Rays tradiderunt ad ejusque cameram duxerunt quamplures pueros et puellas causa nephande libidinis exercende per ipsum Egidium, reum, cum eisdem, ut lacius infradicetur, et hoc de ipsius Egidii, rei, mandato.

Interrogatus de numero illorum, quod usque ad numerum quadraginta, ut verisimiliter, opinatur.

Interrogatus de loco seu locis, respondet quod aliquando Nannetis, aliquando Machecolii, aliquando Theffaugiis, et alibi.

Interrogatus quot pueri dati fuerunt dicto Egidio, reo, in quolibet dictorum locorum per hunc testem ac dictos de Sillé et Griart, respondet quod, Nannetis, videre suo, usque ad numerum quatuordecim vel quindecim, Machecolii vero major pars dicti numeri quadraginta, aliter nesciret proprie declarare.

Item, deposuit quod dictus Egidius de Rays, more nephando, contra usum nature, ardorem libidinis exercebat cum dictis pueris et puellis : ... namque[87] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Item, deposuit quod dictus Egidius de Rays, reus, antequam ipse dicta nephanda cum predictis pueris et puellis perpetraret, preveniendo et obviando ne ipsi clamarent ac ne clamor eorum audiretur, aliquando manu sua propria ipsos suspendebat, et aliquando per alios suspendi faciebat per colla, cum laqueo seu corda, in ejus camera, per aliquod breve tempus, ad perticam sive crochetum : et deinde ipsos deponebat seu deponi faciebat a suspensione predicta, sibique blandiendo seu blandire fingendo et simulando, asserebat quod nolebat ipsos ledere seu sibi malum aut lesionem inferre, ymo tantum se spaciare cum ipsis, ac taliter impediebat ne clamarent.

Item, et consequenter, premissis peractis, dictus Egidius de Rays, reus, cum dictis pueris et puellis nequiter ac horride et nephande peccatum luxurie, ut premittitur, committebat, subsequenterque illos interficiebat seu interfici faciebat.

Interrogatus per quem seu quos interficiebantur, respondet quod aliquando per ipsum Egidium, reum, manu sua propria, et aliquando per dictos de Sillé vel Henrietum, aut hunc testem, seu eorum aliquem aut aliquos, conjunctim vel divisim.

Interrogatus qualiter interficiebantur, respondet quod aliquando decollabantur seu decapitabantur, aliquando eorum gutura scindebantur, aliquando dimembrabantur, et aliquando rumpebantur colla eorum cum baculo ligneo ; eratque gladius, ad eorum occisionem precise ordinatus, vulgariter appellatus Braquemart.

Interrogatus si dictus Egidius de Rays semel tantum, vel pluries, ita ut premissum est, luxuriabatur cum dictis [pueris] et puellis, respondet quod semel tantum, vel bis ad plus, cum ipsorum quolibet.

Item, ulterius deposuit atque dixit quod dictus Egidius de Rays, quandoque luxuriam committebat cum dictis pueris et puellis, antequam aliqualiter lederentur, sed raro, aliquando et sepius post suspensionem predictam ante aliam lesionem, aliquando postquam eis insciderat seu inscindi fecerat venam colli aut gutur, sanguine effluente, seu alias ipsis letaliter lesis et languentibus in mortem, et postquam abcissa fuerant illis colla, quandiu calor remanebat in ipsis.

Item, deposuit et dixit quod dictus Egidius de Rays eodem modo luxuriabatur nephande cum puellis, sicut cum pueris, spreto et omisso eorum sexu, dicique audivit pluries ab ipso Egidio de Rays quod multo major erat sibi complacencia, ita luxuriando cum dictis puellis seu filiabus ut predictum est, quam ipsam luxuriam cum eis .......... debito exercendo.

Interrogatus quid de dictis pueris et puellis post eorum occisionem seu de eorum cadaveribus agebatur, respondet quod urebantur ac etiam eorum vestes.

Interrogatus quis exponebat ipsos igni, respondet quod iste testis et dictus Henrietus hoc sepius faciebant.

Interrogatus ubi comburebantur, respondet quod in camera dicti Egidii et sepe in portali dicti loci de Machecolio.

Interrogatus de modo combustionum ipsorum, respondet quod supra lignigeria, in camino dicte camere, ligna grossa, et supra ea corpora mortua, deindeque sicci faciculi ponebantur, et fiebat ignis magnus ; vestes vero paulatim supponebantur igni et elevabantur in ipso ut lenius arderent et ne fetor inde sentiretur.

Interrogatus ubi ponebantur cineres seu pulveres ipsorum, respondet quod aliquando in cloacis, aliquando in fossatis, galice es doves, et aliis latibulis, secundum diversitatem locorum.

Interrogatus de locis, respondet ut supra, videlicet quod aliquando Machecolii, et hoc pro majore parte, aliquando Theffauges et alias, ut premissum est.

Item, deposuit et dixit quod major pars seu major numerus dictorum puerorum et puellarum, quos et quas dictus Egidius de Rays, tempore hujus testis in ejus servicio seu obsequio existentis, habuit, quibus luxuriose abusus fuit et qui jugulati fuerunt, capta seu captus fuit ex pauperibus ad elemosinam accedentibus tam penes dictum Egidium quam alias : et quod dictus Egidius aliquando ipsos eligebat secundum suam complacenciam, et aliquando ipsos eligi faciebat per dictos de Sillé, Henrietum et hunc testem, cauteque ad dicti Egidii, rei, cameram ducebantur.

Item, ad aliqua specialia descendendo, deposuit et dixit quod quedam Katherina, uxor cujusdem pictoris cognominati Tierri, qui tunc morabatur Nannetis, tradidit dicto Henrieto, ut dici audivit iste testis ab eodem Henrieto, quemdam ipsius Katerine fratrem, ducendum apud dictum Egidium de Rays, ut esset de sua capella, seu saltim sub illa spe : quem dictus Henrietus ad ipsum Egidium, reum, duxit et eum sibi tradidit ac livravit apud dictum locum de Machecolio. Dictus vero Egidius, reus, puerum antedictum infra brevissimum tempus carnaliter et libidinose polluit, ac subsequenter eum manu propria interemit.

Interrogatus qualiter hoc scit, respondet quia presens interfuit et ista fieri vidit.

Item, deposuit presens testis quod, de mandato dicti Egidii de Rays, eoque hoc ratum et gratum habente, ipsemet testis adduxit de Rocha Bernardi[88], Nannetensis diocesis, quendam puerum pulcrum usque apud dictum locum de Machecolio, ubi tradidit illum eidem Egidio, reo, qui cum ipso puero dictum nephandissimum luxurie crimen, ut supradictum est, commisit, ac tandem fuit dictus puer jugulatus ut ceteri supradicti.

Item, deposuit et dixit quod dictus Egidius de Rays habuit quendam puerum, qui fuit et erat mango magistri Francisci Prelati, eratque eciam valde pulcher, quo dictus Egidius, reus, luxuriose abusus fuit et eum postmodum interfecit seu interfici fecit, more superius declarato.

Item, deposuit et dixit quod ipsemet testis et dictus Henrietus, a festo Penthecostes Domini ultime preterito citra, simul ceperunt apud Burgum novum in parrochia sancti Sirici, Nannetensis diocesis, quemdam puerum seu adolescentem valde pulcrum, etatis quindecim annorum vel circa, et hoc penes quemdem cognominatum Rodigo, ipsumque puerum inde duxerunt ad dictum Egidium, reum, qui tunc erat hospitatus penes cordigeros ejusdem loci[89], ubi dictus Egidius luxuriam, execrabili more predicto, cum eodem puero exercuit et commisit ; quo peracto, iste testis et dictus Henrietus puerum ipsum, de mandato dicti Egidii, rei, jugularunt ac eum apud fortalicium seu castrum de Machecolio deportarunt et in dicta Egidii, rei, camera combusserunt.

Item, deposuit et dixit quod quidam Nannetis commorans, Petrus Jacqueti nomine, Nannetis oriundus, Princzay communiter appellatus, a duobus annis cum dimidio citra, ut huic testi videtur vel circa, qui habebat quemdam mangonem bene decentem commorantem cum ipso, etatis quatuordecim annorum vel circa, illum dedit dicto Egidio, reo, ut esset ejus camerarius et servitor, loco huyus testis, qui tunc proposuerat recedere, sicut dixit, et pluries petierat licenciam ab eodem ; dictus vero Egidius, reus, puerum antedictum usui suo nephando luxuriose applicuit, more aliorum de quibus predictum est, et deinde ipsum manu sua propria interfecit.

Item, deposuit et dixit quod quidam Andreas Buchet, qui pridem de dicti Egidii de Rays et successive de domini ducis capellis extitit, transmisit, per quendam famulum nuncupatum Raouletum, predicto Egidio de Rays, a partibus Venetensibus, quendam filium, etatis novem annorum vel circa, usque ad dictum locum de Machecolio, ubi dictus Egidius, reus, illum recepit, et erat dictus filius in habitu mangonis ; ob hocque dedit idem Egidius, reus, dicto Buchet unum equum quem sibi tradidit Petrus Heaume sub extimacione sexaginta regalium auri. Quo filio per dictum Egidium, reum, habito et recepto, ipse Egidius, reus, dictam suam nephandissimam luxuriam exercuit cum eodem ; et deinde occisus est idem filius, ut ceteri supradicti.

Item, deposuit et dixit quod, ipso teste presente et audiente, dictus Egidius de Rays alias se jactavit quod ipse magis delectabatur occidendo et jugulando ac jugulari et occidi faciendo dictos pueros et puellas, ac videndo ipsos languere et mori, capitaque et alia membra ipsorum ab invicem separari, ac in aspectu sanguinis eorumdem, quam luxuriando cum ipsis.

Item, deposuit et dixit quod, quando dictus Egidius de Rays reperiebat seu videbat aliquos duos pueros vel puellas, fratres aut sorores, seu alias insimul existentes vel se associantes, [quod] sibi non complaceret, nisi tantum in uno ipsorum, nec vellet cum reliquo luxuriari seu libidinem exercere ; nichilominus, ad finem ne is, in quo sibi non erat complacencia, posset alterius capcionem detegere, ipse Egidius, reus, capiebat seu capi faciebat utrumque ipsorum et eorum quemlibet trucidabat seu trucidari faciebat, cum alteroque ipsorum, in quo sibi complacebat, nephandum et abhominabile opus suum veneris exercebat, in modum superius expressatum.

Item, deposuit et dixit quod dictus Egidius de Rays semel explevit predictum opus veneris…… hujusmodi testis, eo modo quo de aliis supradictum est, et hoc ab inicio temporis quo ipse testis accessit cum eodem Egidio, reo, moraturus, dixitque quod ipse valde timuit interfici ab eodem, prout interfectus fuisset cum quadam dagua, ut credit, nisi quia dictus de Sillé hoc impedivit, dicens quod hic erat pulcher garcio et quod melius erat ipsum retinere, ut esset mango, et quia dictus Egidius, reus, eum diligebat et juramentum exegit ab ipso quod ipse hec et alia ipsius Egidii, rei, secreta nullatenus revelaret.

Item, deposuit et dixit se dici audivisse a domino Eustachio Blanchet, presbytero, qui cum dicto Egidio de Rays frequentabat, quod ipse Egidius, reus, perficere non posset ea que perficere intendebat et inceperat, nisi pedem vel manum aut aliud membrum pueri dyabolo daret vel offerret.

Interrogatus si vidit vel scivit aliquod dictorum membrorum ex parte dicti Egidii, rei, dari vel offerri demonibus, respondet quod non. Sed, inter cetera, vidit quod dictus Egidius, reus, unam manum, nescit an dexteram vel sinistram, et cor cujusdem pueri, qui, ex parte dicti Egidii, rei, jugulatus fuerat in fortalicio de Thiffaugiis predicto, cepit, ipsamque manum et cor posuit in quodam vase vitreo supra quamdam falsidomum camini camere sue, galice sur une symayse, et quod panno lineo cooperuit ; dixitque huic testi, ac ei et dicto Henrieto precepit ut dictam cameram clauderent seu firmarent.

Interrogatus quid ex membris hujusmodi fuit actum, respondet quod nescit ; sed credit quod dictus Egidius, reus, ea tradidit postmodum dicto magistro Francisco, pro ipsi demoni offerendo.

Item, dixit et deposuit dictum Egidium de Sillé alias isti et dicto Henrieto retulisse quod, per quindecim dies vel tres ebdomadas antequam domini de Suza et de Loheac fortalicium seu castrum de Machecolio acciperent, ipse de Sillé, ut dicebat, extraxerat et amoverat a quadam turri, existente prope butum aule ipsius fortalicii, ossamenta quadraginta puerorum, vel circa, et ea combusserat : super quo dicebat idem de Sillé bene accidisse dicto Egidio, reo, et ipsi de Sillé ac aliis quos amabat idem Egidius, reus, et qui eum amabant. Unde, super premissis loquendo, dixit predictus de Sillé isti testi et dicto Henrieto per hec verba formalia, in vulgari : N’estoit pas Messire Rogier de Briqueville bien traistre qui nous faisoit regarder, Robin Romulart et moy, a la dame de Jarville et Thomin d’Araguin, par une fante, quant nous oustions lesdits ossemens et savoit bien tout ce fait.

Interrogatus quis pueros ultimo dictos occiderat seu interficerat, quo tempore fuerant occisi, et quis eos seu eorum ossa posuerat in dicta turri, respondet quod dicti pueri occisi fuerant et fuerunt, videre suo et ut credit, per dictos Egidium de Rays, Egidium de Sillé et de Briqueville, antequam iste testis cum dicto Egidio, reo, moraretur, alias vero nescit.

Item, deposuit et dixit quod, quando dictus Egidius, reus, non poterat ad ejus libitum reperire alios pueros vel puellas cum quibus suam execrabilem luxuriam exerceret, tunc ipse illam cum aliquibus ex pueris sue capelle exercebat modo quo de aliis supradictum est, et maxime, ut audivit, cum minore seu juniore duorum filiorum magistri Johannis Briencii, commorantis Nannetis.

Interrogatus si occidebat vel occidi faciebat aliquem vel aliquas ex dictis pueris de capella sua post exercicium seu actum veneris cum eisdem, respondet quod non, quia multum eos diligebat, et ipsi tenebant factum seu negocium hujusmodi secretum.

Item, deposuit et dixit quod dominus Eustachius Blanchet, presbyter superius nominatus, de mandato et ad rogatum dicti Egidii de Rays, adivit partes Ytalie pro querendo magistrum Franciscum Prelati et eum adduxit illinc, ad dictum Egidium, reum, primo apud Theffauges, ut ipse artem alkemie exerceret, ac ea uteretur et demones invocaret. Dicique audivit ab eodem domino Eustachio, loquente de dicto magistro Francisco, in communi et vulgari ydiomate, talia verba : Il fera venir maistre Aliborum, intelligendo dyabolum per illud vocabulum Aliborum ; quodque ipse magister Franciscus, pro uno poto vini, faceret dyabolum accedere et apparere.

Item, deposuit et dixit quod dictus magister Franciscus, apud locum de Thiffauges, in presencia dictorum Egidii de Rays, domini Eustachii, Henrieti et hujus testis, cum cuspide unius ensis composuit et fecit in aula magna fortalicii seu castri de Teffauges, videlicet in platea ipsius aule, quemdam circulum magnum seu modum vel figuram cujusdem circuli magni et in eo fecit cruces ac signa seu caratheres ad modum armorum in quatuor partes ejusdem circuli, ad locumque ubi factus fuit circulus antedictus presens testis, dicti dominus Eustachius et Henrietus portarunt magnam quantitatem carbonum, thus et unum lapidem adamantis seu magnetis, galice de ayment, unumque potum terreum, torchias seu faces, candelas, ignem et alias res, de quibus nunc aliter non recolit, quas dicti Egidius, reus, et Franciscus posuerunt in quadam parte dicti circuli, et fuit ignis magnus accensus in dicto poto, ubi erat copia dictorum carbonum. Deinde siquidem fecit dictus Franciscus alia signa seu caratheres, similiter ad modum armorum, contra murum seu in muro dicte aule, ad angulum porte ipsius, et alium ignem accendit prope signa seu caratheres ultimo dicta. Postmodum vero aperiri jussit, et fecit dictus magister Franciscus quatuor fenestras dicte aule, ad modum seu in modum crocis, et, hiis actis, dictus Egidius de Rays jussit huic testi ac dictis domino Eustachio et Henrieto ut recederent ab aula predicta, et ad cameram ipsius Egidii, rei, accederent, ac eum illic, videlicet ad cameram predictam, expectarent et ipsam cameram custodirent, inhibendo eisdem ne quis ipsorum accederet seu appropinquaret visurus vel auditurus quid in aula predicta ulterius per ipsos Egidium de Rays et magistrum Franciscum eo tunc ageretur, et ne ipsi cuiquam revelarent aliquid de premissis. Qui presens testis, dominus Eustachius et Henrietus tunc, de mandato dicti Egidii, rei, abierunt, et ad predictam cameram accesserunt, prefatis Egidio, reo, et Francisco dimissi ac remanentibus solis in aula sepedicta. Quid vero per dictos Egidium, reum, et Franciscum postea fuit actum in aula predicta, dixit se nescire : sed dici audivit, ex post, a dictis domino Eustachio et Henrieto quod ipsi audiverant dictum magistrum Franciscum alta voce loquentem, sed quid diceret nesciebant, et, successu temporis, etiam audiverunt, ut dicebant, strepitum quemdem, quasi unius animalis supra domum cum quatuor pedibus gradientis, et, quod eis visum extitit, dictum animal accessisse versus lucanar picernarie [90] dicti castri, prope locum ubi tunc erant Egidius, reus, et Franciscus. De quibus premissis iste testis nichil audivit, quum ut asseruit, pre tedio, postquam accessit dictam cameram, dormivit.

Interrogatus de tempore et de hora, respondet quod hoc fuit tempore estivali, hora nocturna, nunc est annus effluxus ; alias non recolit, nisi quod premissa incepta fuerunt fieri ante mediam noctem plusquam per unam horam, eratque una hora post mediam noctem vel circa quum dictus Egidius, reus, et Franciscus ad cameram ipsius Egidii, rei, accesserunt.

Item, dixit et deposuit iste testis quod, in crastinum diem post premissa, de sero, et hora satis tarda, iste testis, de mandato dicti Egidii, rei, compulsus eo quod sibi contradicere non audebat nec recusare mandata ipsius adimplere, et quia etiam dictus magister Franciscus ipsum testem assecuravit ac bona fide sibi promisit quod ipse testis nullum incurreret periculum nec aliquod detrimentum vel lesionem suo corpori pateretur, exivit una cum dicto magistro Francisco dictum fortalicium de Theffaugiis, simulque accesserunt, ipsi duo, ad quoddam parvum pratum, distans a dicto loco de Thiffaugiis quasi per quartam partem unius leuce vulgariter, et hoc versus partes Montisacuti, Lucionensis diocesis ; timebat enim iste testis illuc adire cum dicto magistro Francisco, eo quod sciebat ipsum debere demonem invocare, et ideo, quantum potuit, recusavit incedere cum eodem, nec incessisset, nisi dictus Egidius, reus, sibi hoc inspirasset, et nisi dictus Franciscus eum assecurasset, ut prefertur. Secumque portarunt dictus Franciscus et iste ignem, carbonem, thus seu incensum, unum cereum seu flambellum, lapidem adamantis seu magnetis, et librum invocaciones demonum continentem, quem portabat dictus magister Franciscus. Quibus ad dictum pratum accedentibus et existentibus in eodem, dictus magister Franciscus fecit in ipso prato, cum quodam cutello, unum circulum seu modum vel figuram aut unius circuli signum cum crucibus et caratheribus in terra, sicut prius fecerat in aula supradicta. Et, accenso igne, tam in cereo seu flambello quam etiam in carbonibus antedictis, predictus Franciscus prohibuit huic testi ne faceret signum crucis, sibique precepit ut cum eo dictum circulum introiret, et introivit quilibet ipsorum circulum antedictum. Quibus existentibus in eodem, dictus magister Franciscus invocaciones suas fecit, nescit iste testis quas, nec quid dixit eas faciendo, quoniam nichil inde, ut asserit, intellexit, preter illud vocabulum : Barron, quamvis ipse Franciscus satis alte loqueretur ; verumptamen dixit et asseruit iste testis quod, contra predictam prohibicionem dicti Francisci, ipse secrete fecit signum crucis, quod non percepit dictus Franciscus.

Interrogatus si quid ad dictam invocacionem evenit, et si dictus Franciscus aliquod responsum tunc habuit vel recepit, respondet quod non, saltim quod iste viderit vel audierit.

Item, dixit et deposuit quod, hiis actis, ipsi ambo, videlicet iste testis et Franciscus, reversi fuerunt Theffaugias, non tamen introierunt fortalicium usque mane, quia clausum erat ; sed hospitati fuerunt penes quemdam in villa, ubi dictus dominus Eustachius illos expectabat et fecerat ignem fieri ac lectum parari pro se et ipsis. Preterea, dixit iste quod, eo et dicto Francisco adhuc in dicto circulo existentibus, supervenit pluvia, ipsisque recedentibus fuit dicta pluvia invalescens, cum vento eciam valido et obscuritate maxima, ita quod ipsi cum difficultate magna potuerunt reverti.

Item, dixit et deposuit iste testis quod, mense julli ultime preterito, dictus Egidius de Rays Venetis adivit, locuturus cum domino duce, et hospitatus fuit penes quendem Johannem Lemoyne extra muros civitatis Venetensis, ante et prope manerium episcopale ipsius loci, vulgariter appellatum La Mote ; cui, Egidio de Rays, Andreas Buchet, de quo superius est facta mencio, quemdam puerum, etatis decem annorum vel circa, illic tradidit, cum quo ipse Egidius, reus, abhominabile peccatum luxurie perpetravit et commisit, modo quo superius de aliis pueris dictum est, fuitque consequenter dictus puer ductus penes quemdam cognominatum Boetden, cujus Boetden domus sita est apud marchillium Venetensem, satis prope dictam domum predicti Lemoyne, ubi, videlicet penes dictum Boetden, equi dicti Egidii, rei, erant hospitati. Cujus ductionis causa fuit ex eo quod, ad occisionem ipsius pueri, penes dictum Lemoyne, locus non imminebat secretus ; fuitque idem puer jugulatus in quadam camera domus dicti Boetden : cujus pueri caput abscissum fuit et a corpore separatum, in dictaque camera combustum ; corpus vero, ligatum cingulo seu zona, unde dictus puer per prius erat cinctus, projectum fuit in quibusdam latrinis dicte domus predicti Boetden, ubi testis iste, cum magnis labore et difficultate, descendit ut dictum corpus in profundum demergeret hujusmodi latrinarum : adiciens idem testis quod dictus Buchet scelus hoc totum noverat et sciebat.

Item, deposuit et dixit quod dictus Egidius, reus, post inscissionem venarum colli et guturis puerorum predictorum aut alterius partis corporum suorum, ut [sanguis] eorum effunderetur, necnon post decapitacionem ipsorum de quibus supradictum est, quandoque sedebat supra ventres eorum et delectabatur videndo ipsos mori, eosque, sic sedens, inspiciebat ab obliquo, ut videret modum finis seu mortis illorum.

Item, quod ipse Egidius, reus, aliquando et sepe post abscissionem capitum dictorum puerorum et occisionem ipsorum sic vel alias factam, prout superius est narratum, delectabatur aspiciendo et huic testi ac aliis de secreto suo existentibus ostendendo, prout aspiciebat et ostendebat capita et alia membra ipsorum puerorum occisorum, petebatque ab isto teste et aliis predictis quis illorum habebat pulcriora membra pulcrioremque vultum et pulcrius caput, vel ille cujus membra tunc presencialiter ostendebantur et inspiciebantur, vel aliquis illorum per prius occisorum et similiter inspectorum, quorum quidem puerorum facies seu vultus qui sibi pulcriores apparebant sepe deosculabatur, in hoc, ut premittitur, delectando. Et hec est deposicio hujus testis.

Et fuit sibi in forma solita injunctum etc.

4.
Même jour.
Déposition d’Henri Griart, complice de Gilles de Rais.

Henrietus Griart, parrochie sancti Jacobi de Macello Parisiensi[91], ut asserit, oriundus, et etatis viginti sex annorum vel circa, testis alius in hujusmodi causa productus, juratus, receptus et ad cautelam absolutus, examinatusque et inquisitus, die et anno, indictione et pontificatu, ac generali concilio constante, proxime dictis, super omnibus et singulis contentis in articulis supradictis seriatim deposuit ut sequitur.

Et primo quod, per quinque vel sex annos proxime preteritos, ipse continue fuit camerarius et servitor dicti Egidii de Rays, rei, quodque, nunc sunt tres anni, videre suo, lapsi, post captionem factam per Renatum de Rays, dominum de Suza, fratrem germanum dicti Egidii de Rays, rei, super castro seu fortalicio de Champtocé, Andegavensis diocesis, cum post hujusmodi captionem dictus Renatus dominus de la Suze accessit Machecolium et cepit fortalicium ejusdem loci, tunc ipse dici audivit a domino Karolo du Leonc, milite, qui una cum dicto domino de Suza ipsum locum de Machecolio accessit, quod, in bassa seu inferiore parte cujusdem turris ejusdem loci de Machecolio, reperta fuerunt duo corpora seu ossamenta puerorum mortuorum, peciitque dictus dominus Karolus ab isto teste si aliquid ex hoc sciret ; qui sibi respondit quod non, asserens quod, re vera, ipse inde tunc temporis nil sciebat, sed dixit quod, postquam dictus Egidius de Rays, reus, recuperavit dictum fortalicium de Champtocé et huc accessit ut illud domino duci Britanie traderet ac livraret, ipse Egidius, reus, ab isto teste exegit juramentum quod non revelaret secreta sibi per eundem Egidium, reum, ostendenda : quo per hunc testem prestito juramento, dictus Egidius, reus, precepit huic testi Stephano Corrillaut, alias Poictou, Egidio de Sillé, Hiqueto de Bremont et Robino Romulart, ipsius Egidii, rei, servitoribus, ut adirent quamdam turrim dicti fortalicii de Champtocé, in qua erant corpora seu ossa corporum quamplurimorum innocencium mortuorum, dictaque corpora seu ossa caperent et ea in quodam scrinio seu coffro reconderent, ut apud Machecolium, secrecius ut fieri posset, portarentur sive ducerentur. Qui testis et alii supradicti accesserunt dictam turrim, et in ea reperierunt ossamenta triginta sex vel quadraginta sex puerorum, alias non recolit ; que ossamenta jam erant desicata, sed ea computarunt seu numerarunt per capita et alias, ita quod bene sciverunt numerum puerorum illic projectorum ; ipsaque ossamenta ceperunt et in quodam scrinio seu coffro reposuerunt, ac illud funibus seu cordis stricte et fortiter ligaverunt, ductaque seu vecta fuerant apud Machecolium et illic combusta in camera dicti Egidii de Rays, presentibus ipso Egidio, reo, Egidio de Sillé, Stephano Corrillaut, alias Poictou, Johanne Rouxigneul, Andrea Buchet, et isto teste. Quorum puerorum, post combustionem ipsorum, pulvis seu cinis projectus fuit in fossatis, galice es doves, fortalicii ejusdem loci de Machecolio. Dixit enim quod combusta non fuerunt apud Champtoceium, eo quod, recuperata possessione ipsius loci per dictum Egidium, reum, a dicto domino de Suza, qui prius ceperat ipsum locum, idem Egidius, reus, infra biduum, possessionem dicti loci de Champtoceio prefato domino duci, seu alias ejus nomine et mandato, tradidit et livravit, cui dominium ejusdem loci jam transtulerat et transtulit cum effectu.

Interrogatus qualiter dicta ossa jam erant, ut premittitur, desicata, respondit quod ex eo quia dicti pueri fuerant interfecti et in dicta turri projecti ante captionem dicti fortalicii de Champtoceyo, factam ex parte dicti domini de Suza qui fortalicium hujusmodi tenuerat et tenuit per triennium vel circa.

Interrogatus quis eos occidit, qualiter et per quos fixerant occisi, respondet, quod nesciebat, quia tunc, videlicet quando fuerunt occisi, nundum iste morabatur cum dicto Egidio, reo, sed cum eo, at dicitur, morabantur quidem dominus Rogerius de Briqueville, miles, Egidius de Sillé prefatus, qui, ut credit iste testis, bene sciebant.

Ulterius deposuit et dixit presens testis quod ipse et predicti de Sillé ac Stephanus Corrillaut, alias Poictou, ad cameram dicti Egidii de Rays duxerunt sibique tradiderunt et livrarunt quamplures pueros masculos et femellas Nannetis, Machecolii et Theffauges, etiam, videre suo, usque ad numerum quadraginta hujusmodi puerorum, cum quibus ipse Egidius, reus, ardorem libidinis contra debitam morem nature exercuit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Item, dixit et deposuit quod dictus Egidius, reus, cum quolibet dictorum puerorum semel aut bis tantum luxuriabatur, hocque peracto, interficiebantur pueri supradicti, aliquando per ipsum Egidium de Rays, reum, manu propria, et aliquando per dictos de Sillé, Corrillaut, alias Poictou, et hunc testem, ac ipsorum quemlibet, aliquando conjunctim, aliquando divisim.

Interrogatus de modo interfectionis puerorum predictorum, respondet quod aliquando amputabantur eorum capita et a corporibus separabantur, aliquando scindebantur eorum gutura, capite cum corpore remanente, aliquando vero rumpebantur eorum colla cum ictibus bacculorum ligneorum, quandoque autem inscindebantur eis vene colli, vel pars guturis, ut, eorum puerorum sanguine effluente, ipsi morirentur languendo, et tunc sedebat aliquando dictus Egidius, reus, super ventres ipsorum languencium, delectando, et eos morientes aspiciens ab obliquo.

Item, dixit et deposuit quod, aliquando, dum dictus Egidius, reus, volebat suam nephandam luxuriam cum dictis pueris exercere, ipse, ad finem ne clamorem emitterent vel vagitum, suspendebat et suspendi faciebat eos per ipsum testem et Corrillaut ac Sillé ad quemdam perticam aliquociens, et aliquando ad unum uncum sive crochetum, in camera ipsius Egidii, rei, cum cordis et funibus, per colla, eis comminando et ipsos terrendo ; deinde siquidem, cum essent per hujusmodi suspensione lesi et perterriti, tunc eis blandiebatur, sibi dicendo ne timerent, asserendo quod non faciebat nec volebat nisi tantum spaciare cum ipsis, consequenterque cum eisdem luxuriabatur, ut supra.

Preterea, deposuit et dixit quod aliquando dictus Egidius, reus, suam libidinem exercebat cum pueris antedictis antequam interficerentur seu antequam ipsos interficere inchoaret seu inchoari faceret, aliquando vero postquam inchoati erant interfici ac eis languentibus et morientibus, aliquandoque postquam jam erant interfecti, calore adhuc in eis existenti in recenti.

Interrogatus quid de illorum sanguine agebatur, respondet quod fluebat et discurrebat in plateam, a quo postmodum ipsa platea mundabatur.

Interrogatus quid fiebat de corporibus et vestibus eorumdem, dixit quod urebantur in camera dicti Egidii, rei.

Interrogatus de modo combustionum hujusmodi, dixit quod dicte vestes comburebantur paulatim in camino dicte camere ne fetor inde perciperetur. Pro combustione vero dictorum corporum, ponebantur in dicto camino, supra linigera, grossi lignorum stipites, supra quos dicta corpora ponebantur, deindeque superponebantur lignorum siccorum faciculi habundanter, et, tali medio, urebantur.

Interrogatus quid fiebat de cineribus sive pulveribus dictorum corporum combustorum, respondet quod proiciebantur in secretis locorum ubi committebantur premissa, videlicet aliquando in latrinis, aliquando in fossatis, et alias ubi expediencius videbatur.

Item, interrogatus de locis ubi acta fuerunt premissa, quibus interfuit, iste testis respondet quod Nannetis, apud domum dicti Egidii, rei, vulgariter nuncupatam la Suze, in fortaliciisque de Machecolio et de Teffauges.

Item, interrogatus de locis locorum, dixit quod in quadam camera dicte domus de la Suze, sita in buto ejusdem domus, a parte ecclesie parrochialis sancti Dyonisii, ejusdem loci Nannetensis, in qua dictus Egidius solitus erat pernoctare, et sepe in portali dicti fortalicii de Machecolio.

Item, interrogatus ubi capti fuerunt dicti pueri, per hunc testem et alios per eum nominatos traditi, respondet quod illi, quos iste tradidit, pro majori parte capti fuerunt per ipsum inter illos qui petebant elemosinam, tam penes dictum Egidium, reum, quam alios.

Interrogatus de numero dictorum puerorum, respondet ut supra, videlicet quod fuerunt numero fere quadraginta per eum et alios prenominatos traditi, ut prefertur ; super quo quidem numero, dati et interfecti fuerunt Nannetis in domo de Suza predicta quatuordecim vel quindecim ; ceteri vero Machecolii pro majori parte ipsorum, ac Theffauges et alibi.

Item, deposuit quod Katherina, uxor cujusdam cognominati Tierry, pictoris, tunc commorantis Nannetis, dedit seu ministravit huic testi quemdam fratrem ipsius Katherine, ducendum penes dictam Egidium, reum, sub spe quod esset de capella ejusdem Egidii, rei ; quem iste duxit Machecolium ad cameram dicti Egidii, rei, et eum sibi dedit, fuitque dictus puer primus quem iste dedit Egidio, reo. Post cujus pueri tradicionem dictus Egidius, reus, fecit hunc testem jurare, ut prius, quod non detegeret ulla secreta sibi ab eo imposterum ostendenda.

Interrogatus ubi fuit prestitum hujusmodi juramentum, respondet quod in ecclesia sancte Trinitatis de Machecolio.

Interrogatus de tempore, respondet quod nunc sunt tres annis vel circa postquam hec facta fuerunt. Dixit insuper quod, post tradicionem dicti pueri per hunc testem, ut promittitur, factam, testis iste Nannetis accessit, ubi fuit per triduum absque revertendo Machecolium, ubi, postquam, lapso triduo, reversus est et perquisivit de dicto puero, quem non reperit, eidemque dictum fuit quod ipse transierat a seculo, more aliorum, ac ei dixit dictus Corrillaut, alias Poictou, quod dictus Egidius, reus, predictum puerum manu propria jugulavit et eo, sicut ceteris, ad opus libidinis usus fuit.

Item, deposuit quod dictus Corrillaut, alias Poictou, quemdam alium puerum pulcrum de Rocha Bernardi adduxit Machecolium et illum dedit dicto Egidio, reo, [qui] de eo fecit ut de ceteris supradictis.

Item, deposuit quod ipse vidit apud Machecolium quendam pulcrum filium, qui erat mango magistri Francisci Prelati, cujus gutur abscissum fuit, nescit per quem, licet fuerit ad hoc presens, abusu[92] ex parte dicti Egidii, rei, interveniente, ut de ceteris est narratum.

Item, deposuit et dixit quod ipse testis et dictus Corrillaut, alias Poictou, simul, a festo Penthecostes Domini ultime preterito citra, ceperunt quendam adolescentem pulcrum valde, etatis quasi quindecim annorum, qui erat penes quemdam cognominatum Rodigo apud Burgum novum, in parrochia sancti Cirici Radesiarum, Nannetensis diocesis, et illum duxerunt ad dictum Egidium, reum, cui tradiderunt illum penes cordigeros dicti loci de Burgo novo, ubi erat hospitatus ; ac, postquam ipse Egidius, reus, eo libidinose abusus fuit, ut dictum est de ceteris, ipsimet Henrietus, testis loquens et Corrillaut eum interfecerunt, de mandato ejusdem Egidii de Rays, rei, consequenterque corpus ipsius pueri occisi portarunt apud Machecolium, ubi, videlicet in camera dicti Egidii, rei, ipsum exarserunt.

Item, deposuit quod, a duobus annis cum dimidio citra, vel eo circa, quidam, communiter dictus Princzay, Nannetis commorans, habebat mangonem formosum, manentem secum, huic testi notum, quem ipse Princzay dedit dicto Egidio, reo, qui sibi promisit quod illum efficeret camerarium suum loco dicti Corrillaut, alias Poictou, quem dicebat velle recedere de penes se. Statimque, seu saltim in brevi postquam dictus Egidius, reus, habuit dictum puerum, ipse illo carnaliter abusus fuit et turpiter contra naturam luxuriavit, et tandem manu propria interfecit ; eratque dictus puer etatis quasi quatuordecim annorum.

Item, deposuit et dixit quod quidam Andreas Buchet, qui alias fuit de capella dicti Egidii de Rays, et, tempore deposicionis hujusmodi, erat de capella domini ducis, misit dicto Egidio de Rays, reo, a partibus Venetensibus, apud Machecolium, quemdam puerum in habitu mangonis, etatis quasi novem annorum, et illum adduxit eidem Egidio, reo, quidam famulus nuncupatus Raouletus. Quiquidem puer, post nephandum abusum carnaliter de eo factum per dictum Egidium de Rays, reum, occisus et combustus fuit, ut ceteri de quibus dictum est supra. Dixitque iste testis quod dictus Buchet, ob hoc, habuit a dicto Egidio, reo, unum equum appreciatum valere sexaginta regalia auri, quem equum sibi tradidit Petrus Heaume.

Item, deposuit se dici audivisse a dicto Egidio, reo, quod ipse plus delectabatur in occisione dictorum puerorum, videndo capita et alia membra ipsorum ab invicem separari ac ipsos languere, et etiam inspiciendo sanguinem eorumdem, quam cum ipsis carnaliter habitando.

Item, dixit quod dictus Egidius, reus, habebat unum gladium, vulgariter dictum Braquemart, pro amputando capita dictorum puerorum et eos trucidando, et sepe delectabatur libidinose aspiciendo, et huic testi et Stephano Corrillaut, alias Poictou, ostendendo abscissa capita puerorum ; petebatque ab eisdem quod dictorum capitum erat pulcrius, vel illud quod tunc ostendebat, aut illud quod heri vel nudiustercius seu aliis preteritis temporibus fuerat amputatum ; dictaque capita seu vultus ipsorum capitum abscissorum, quibus sic erat major complacencia, deosculabatur sepe, in hoc etiam delectando.

Item, deposuit quod, dum dictus Egidius, reus, reperiebat duos pueros vel puellas, fratres aut sorores, seu alios invicem sociatos, et complacenciam accipiebat in altero ipsorum tantum, nec volebat cum reliquo carnaliter habitare, nichilominus ipse accipiebat seu faciebat utrumque ipsorum et habitabat luxuriandi causa cum uno ipsorum ; deindeque, ne alter de alterius perdicione querimoniam faceret seu clamorem deferret, faciebat utrumque ipsorum trucidari et mori.

Item, deposuit quod dictus Egidius, reus, simili modo abutebatur et suam libidinem exercebat cum filiabus seu femellis sicut et cum filiis seu masculis, spreto et omisso sexu eorumdem ; quodque iste testis dici audivit ab eodem Egidio, reo, quod ipse multo plus delectabatur exercendo libidinem cum dictis filiabus, ut premissum est, quam eas in sexu proprio cognoscendo.

Item, deposuit se dici audivisse a dicto Egidio, reo, quod ipse fuit in tali constellacione natus quod, videre suo, nemo scire aut percipere posset ea inconveniencia et illicita que ipse Egidius, reus, committebat.

Item, deposuit quod dictus Egidius, reus, aliquando jugulabat et jugulari faciebat nonnullos dictorum puerorum ac eos laniari membratim. Dicique audivit a quodem domino Eustachio Blanchet, presbytero, frequentante cum dicto Egidio, reo, quod ipse Egidius, reus, non posset perficere ea que inceperat, nisi daret seu offerret dyabolo pedem, vel manum, aut aliud membrum dictorum puerorum : adiciens iste testis quod ipse multos eorumdem puerorum, variis ac diversis modis, trucidaverat et laniaverat, ut prefertur, de quorum numero se dicebat minime, alias quam supra deposuit, recordari.

Item, deposuit quod dictus Egidius, reus, predictos pueros et puellas, dum eos videbat elemosinam querentes, sepiissime eligebat ad sui complacenciam, et ad se duci jubebat ac faciebat, pro sua mala delectacione complenda.

Item, deposuit se dici audivisse a dicto Egidio de Sillé, qui huic testi et dicto Corrillaut, alias Poictou, dixit quod bene acciderat dicto Egidio de Rays et sibi super hoc, quod ipse de Sillé abstulisse et removisse dicebat a quadam turri existente prope butum aule in fortalicio de Machecolio, unde sibi dixit dictus de Sillé se extraxisse et amovisse a dicta turri ossamenta quadraginta puerorum vel circa, et hoc bene per quindecim dies vel tres ebdomadas antequam dictum fortalicium de Machecolio caperetur per dictum dominum de Suza et dominum de Loheac, quod dixit fuisse captum nunc sunt duo anni preteriti : quodque dictus de Sillé idem testi dixit, per hec verba vulgaria, seu consimilia in effectu : N’estoit pas Messire Rogier de Briqueville bien traistre, qui nous fasoit regarder, Robin et moy, à la dame de Jarville et Thomin d’Aragain, par une fante, quant nous oustions lesdiz ossemens, et savoit bien tout ce fait.

Item, quod dictus de Sillé dixit huic testi et dicto Corrillaut, alias Poictou, quod ipse de Sillé combusserat ossamenta predicta, que omnia, ut asserit iste testis, fuerant et erant de tempore dicti de Sillé et de Briqueville, qui regebant secreta dicti Egidii de Rays, rei, et antequam illud secretum detegeretur istis, duobus, videlicet Henrieto, testi loquenti, et Corrillaut, alias Poictou.

Item, deposuit quod, quando dictus Egidius, reus, diligebat aliquos ex pueris de sua capella et alios suo appetitui complacencia non reperiebat, tunc ipse cum eis de dicta capella luxuriabatur, more superius expressato ; non tamen aliquem interficiebat ex ipsis nec interfici faciebat, quia negocium custodiebant secretum.

Interrogatus cum quibus pueris de dicta capella dicebatur commisceri, respondit quod cum Perrineto, filio magistri Johannis Briencii, commorantis Nannetis, et aliis de quorum nominibus minime recordatur, quodque Perrinetus erat dicti Egidii, rei, mignonetus, sibique inter ceteros predilectus.

Item, deposuit et dixit quod dictus dominus Eustachius Blanchet, presbyter, de quo superius est locutum, adivit partes Ytalie, quesiturus magistrum Franciscum Prelati, et eum fecit accedere ad dictum Egidium de Rays, de ipsius mandato, pro utendo arte alkemie et pro demonibus invocando. A quo dici audivit talia verba, galice videlicet qu’il ferait venir maistre Aliborun, id est dyabolum. Preterea dixit se audivisse dici a dicto domino Eustachio quod dictus magister Franciscus Prelati faceret dyabolum accedere et apparere pro uno poto vini.

Item, deposuit quod, in presencia dictorum Egidii de Rays, domini Eustachii Blanchet, Stephani Corrillaut, alias Poictou, et hujus testis, dictus magister Franciscus, in platea cujusdam grandis aule[93] fortalicii seu castri de Theffauges, cum cuspide cujusdam ensis composuit et fecit quemdam magnum circulum, in quo erant cruces et signa seu caratheres ad modum armorum, in quatuor partes ipsius circuli, de mandatoque dicti Egidii, rei, presens testis et dicti dominus Eustachius ac Stephanus Corrillaut, alias Poictou, apportarunt ibidem magnam quantitatem carbonum et thuris, unum lapidem adamantis seu magnetis, galice de aymant, torchias seu faces, candellas, ignem, unum potum terre et alias res quas dicti Egidius de Rays et magister Franciscus in quadam parte dicti circuli posuerunt, atque ignem, in dicto poto, validum incenderunt. Deinde vero, dictus Franciscus unum alium incendit, ad angulum porte seu janue dicte aule, ubi similiter fecit alia signa in modum armorum contra murum seu in muro ipsius aule prope ultimo dictum ignem, ac, postmodum, aperiri fecit dictus magister Franciscus Prelati quatuor fenestras dicte aule in modum crucis, ita videlicet quod apertura sive apercio dictarum fenestrarum videbatur aliqualiter representare signum crucis. Quibus actis, de mandato dicti Egidii, rei, presens testis, Stephanus Corrillaut, alias Poictou, et dominus Eustachius supradictus recesserunt superius ad cameram dicti Egidii[94], rei, dimisso ipso Egidio, reo, et dicto magistro Francisco qui soli remanserunt simul in aula predicta. Quiquidem Egidius, reus, ante et in recessu hujus testis ac dictorum domini Eustachii et Corrillaut, alias Poictou, inhibuit eisdem precise ne ipsi de premissis tunc gratis cuiquam imperpetuum aliquid revelarent, et ne quis ipsorum accederet ad videndum vel audiendum qui[d] tunc per ipsos Egidium, reum, et magistrum Franciscum ageretur.

Item, dixit et deposuit quod, post recessum hujus testis et dictorum domini Eustachii et Corrillaut, alias Poictou, eorumque accessum ad dicti Egidii, rei, cameram antedictam, facto aliquanti temporis intervallo, iste testis et dictus dominus Eustachius andierunt dictum magistrum Franciscum alta voce loquentem in aula predicta ; sed nichil horum que dicebat intelligere potuit, ut asserit iste testis. Audieruntque, postmodum, iste testis et dominus Eustachius quemdam strepitum, quasi unius animalis quadrupedis deambulantis supra tecta, quod animal, ut eis quodem modo videbatur, accessit versus lucanar picernarie[95] dicti loci, prope locum ubi tunc existebant dicti Egidius, reus, et magister Franciscus.

Interrogatus si dictus Corrillaut, alias Poictou, audivit aliquid de premissis sic per hunc testem et dictum dominum Eustachium auditis, ut prefertur, respondet se credere quod non ; ymo credit presens testis quod ipse Corrillaut, alias Poictou, eo[96] tunc dormiebat.

Interrogatus de tempore, respondet quod nunc est annus elapsus, vel circa, postquam hec facta fuerunt.

Interrogatus de hora, respondet quod premissa fuerunt incepta fieri nocte, ante mediam noctem, et quasi per unam horam post ipsam mediam noctem fieri terminata.

Interrogatus de mense et die, respondet quod nescit, sed bene scit quod hoc fuit tempore estivali.

Item, addit idem testis, in causa hujusmodi deponendo, quod dicti Egidius de Rays, reus, et magister Franciscus invicem frequentarunt apud Machecolium soli, per spacium quinque ebdomadarum vel circa, in quadam camera fortalicii ejusdem loci, cujus camere dictus Egidius, reus, clavem continue custodiebat : dicique audivit iste testis, nescit a quibus, quod in dicta camera reperta fuerat figura unius manus, in quadam pecia ferri.

Item, addit insuper et deposuit quod alias dictus Egidius de Rays, reus, portavit ad suam cameram in fortalicio de Theffaugiis, cujus camere iste testis et Corrillaut, alias Poictou, custodes existebant, manum et cor unius pueri, qui fuerat occisus apud dictum locum de Theffaugiis de mandato dicti Egidii, rei, vel per ipsum, et ipsos (sic) in quodam vase vitreo posuit, coopert[a] quodem panno lineo, prope caminum dicte camere, videlicet super partem ipsius camini vulgariter dictam la symayse : dixitque huic testi et dicto Corrillaut, alias Poictou, ut firmarent seu clauderent cameram antedictam.

Interrogatus quid de dictis manu et corde fuit actum, respondet quod non bene scit, sed credit quod dictus magister Franciscus ipsa habuerit, et quod dictus Egidius, reus, ipsa sibi tradiderit pro suis invocacionibus faciendis, et ut ipsa offerret demonibus invocatis.

Et fuit sibi in forma debita injunctum etc.

III.
19-21 octobre 1440.
INFORMATION FAITE PAR LES JUGES ECCLÉSIASTIQUES,
sur la violation des immunités ecclésiastiques reprochée à Gilles de Rais.
Depositiones testium super effractione immunitatis ecclesie, contra dominum Egidium de Rays productorum, sequuntur.
1.
19 octobre 1440.
Déposition de Jean Rousseau.

Et primo :

Johannes Rouxelli, cliens armorum domini ducis Britanie, parrochianus sancti Nicolai Nannetensis, etatis quadraginta annorum vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus, receptus et juratus perhibere testimonium veritati in hujusmodi causis, examinatus vero die decima nona dicti mensis octobris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, indicione et pontificatu, ac stante generali concilio supradictis, inquisitus super contentis in quadragesimo secundo articulo, incipiente : « Item, et quod a dictis duobos annis, etc., » ad mencionem facientem de effractione immunitatis ecclesie, dixit et deposuit quod, die lune, in crastinum festi sancte Penthecostes Domini ultime preteriti, cum iste testis et Johannes Ferron cum quodem Guillermo Hautreys ac nonnullis aliis essent in ecclesia parrochiali sancti Stephani de Malamorte, Nannetensis diocesis, que parrochialis ecclesia fuit et est constituta prope fortalicium ejusdem loci, ad quem locum iste testis adierat ut prohibicionem faceret ex parte domini ducis debitoribus reddituum, censuum et aliarum obvencionum castellanie et pertinentium ejusdem loci ne quid inde solverent aut traderent prefato Egidio, reo, et hoc in exitu magne misse parrochialis ecclesie predicte, ipse vidit tunc prefatum Egidium, reum, tenentem in manu sua unum gesum[97] vulgariter dictum jusarme, qui, associatus nonnullis aliis, impetuose intravit ecclesiam predictam et, comminative loquendo cum predicto Ferron et aliis qui tunc in dicta ecclesia existebant, et presertim cum predicto Ferron, cui terribiliter dixit ac talibus verbis usus fuit, sibi dicendo galice : Dehors, dehors, viditque tunc iste testis quod quidam Lenanus, marquisius de Seva, familiaris et de comitiva dicti Egidii, rei, existens, secum induxit a dicta ecclesia predictum Ferron post dictum Egidium, reum, cum aliis de dicta comitiva : creditque quod dictus Ferron tunc exivit dictam ecclesiam, timore et comminatu dicti rei plus quam alias. Iste vero tunc proposuit dictam ecclesiam exire, et exiisset nisi quod quidem de comitiva dicti Egidii, rei, eidem testi signavit cum suo digito (quem, dictum signum faciendo, approximavit ad nasum et occulos sic signantis), quo medio iste remansit in ecclesia predicta.

Dixit quod tunc audivit, a quampluribus personis, quod erat, eo tempore, in quodam nemore prope dictum locum, quedem comitiva gencium armatorum, in seu pro insidiis ibidem expectancium dictum Egidium, reum, galice en embusche, in numero quasi sexaginta. Dixit insuper et deposuit quod, eo tempore quo iste in dicta ecclesia existebat, ipse vidit tres vel quatuor cum capelinis, seu celatis, vel saladis supra eorum capita, et aliis armis, ante dictam ecclesiam transeuntes. Et dixit quod audivit postmodum dici quod ipse Ferron per eundem Egidium, reum, et suos familiares ductus fuit ad castrum pretactum, et quod illud castrum ipse Ferron prefato Egidio, reo, restituit seu reddidit, et quod idem Egidius prefatum Ferron ibidem detinuit incarceratum.

Interrogatus an, in exitu ejusdem Ferron ab ecclesia predicta, fuit aliqua per eundem Egidium, reum, et suas gentes violencia perpetrata, respondet quod nichil aliud vidit vel scit, quam supra dictum est. Et, ulterius, dixit ipse testis quod novit dictum Johannem Ferron a juventute et quod ipsum, per plures annos ante ipsius capcionem et detencionem, vidit incedentem in habitum et tonsuram clericales, et pro clerico communiter haberi et reputari.

Et fuit sibi in forma injunctum etc.

2.
Même jour.
Déposition du marquis de Ceva, italien.

Lenanus de Seve, marquisius[98], Aubiensis[99] diocesis, etatis quadraginta annorum et ultra, ut credit, testis ut supra productus, examinatus vero die et anno predictis, inquisitus super contentis in articulo pretacto, mencionem faciente de effractione immunitatis ecclesie, dixit et deposuit quod dictus Egidius de Rays, reus, cum isto Egidio de Sillé, Bertrando Poulein accesserunt ecclesiam parrochialem curatam sancti Stephani de Malamorte, stante celebracione magne misse, post elevacionem et sumpcionem corporis Christi ; de die autem non recolit, sed credit hoc fuisse die festi sancte Penthecostes Domini ultime preteriti, vel in crastinum ejusdem festi : habebatque dictus reus unum gladium, vulgariter dictum jusarme ; et dixit prefato Johanni Perron : Ha, ribault, tu as batu mes hommes, et leur as fait extorsion : viens dehors de l’iglise, ou je te tueroy tout mort ! Tunc dictus Ferron, genibus flexis, rogabat eum, annuens quod faceret quid vellet. Timensque idem Ferron de dicto reo, rogavit istum ut eum juvaret intercedendo pro ipso, ne lederetur per eundem Egidium, reum. Cui presens testis annuit quod, si ipse Ferron haberet malum, quod ipse testis consimile pateretur : cum ipsoque teste tunc, post quamplurima verba, ipse Ferron sponte exivit dictam ecclesiam, sequendo dictum Egidium, reum, versus castrum de Malamorte, alias per eundem Egidium, reum, Gaufrido Ferron venditum, quod castrum tunc eidem reo reddidit prefatus Johannes Ferron, et ibidem remansit idem Ferron detentus ex parte dicti Egidii, rei.

Preterea, dixit quod insidie seu ambuschia quinquaginta vel sexaginta hominum erant ibi prope, pro parte dicti rei, congregata, in nemore quodam, habentes disploides seu, vulgari locucione, paletoz, capellinas, celatas, saladas et alia arma, ut insilirent seu invaderent dictum castrum, nisi per dictum Ferron, sicut superius tactum est, eidem reo redditum extitisset. Dixit enim quod nemo, illorum qui accesserunt ecclesiam predictam, habebat capelinam, neque saladam, seu celatam.

Et insuper dixit quod vidit dictum Johannem Ferron in habitum et tonsuram clericales incedentem, ac pro clerico communiter teneri et reputari.

Et hoc [est] quod deponit et nichil aliud scit, dempta de fama quam dixit laborare publicam super depositis per eum.

Et fuit sibi in forma injunctum etc.


3.
Même jour.
Déposition de Bertrand Poulein.

Bertrandus Poulein, Bajocensis diocesis, oriendus de Cantelou[100], prope Cadomum in Normania, etatis quadraginta quinque annorum, vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus et juratus, examinatus vero die et anno predictis, inquisitus super contentis in articulo predicto XLII°, mencionem faciente de effractione immunitatis ecclesie, dixit et deposuit quod iste testis, in comitiva prefati Egidii de Rays, rei, Egidii de Sillé, una cum nonnullis aliis, die festi Penthecostes Domini ultime preteriti, vel in crastinum ejusdem festi, sed credit hoc factum fuisse die festi predicti, accessit parrochialem ecclesiam et curatam sancti Stephani de Malamorte, dicte Nannetensis diocesis, in quaquidem ecclesia prefatum Johannem Ferron, audientem missam, reperierunt : ad quemquidem Johannem Ferron ipse Egidius, reus, habens unum gesum, vulgariter nuncupatum jusarme, dixit furibunde verba sua, prorumpendo ac terribiliter eidem Ferron comminando, per hec verba, vel in effecta consimila vulgaria : Ha, ribault, tu as batu mes hommes, et leur as fait extorsion : vien, vien hors de l’iglise, ou je te tueroy tout mort ! Tunc dictus Ferron, genibus flexis, humiliter, cum eodem reo, loquenti eidem dixit : Faictes ce que il vous plera. Timensque idem Ferron de dicto reo, rogavit testem immediatum ut eum juvaret, pro eo intercedendo erga ipsum reum ne per eundem reum lederetur. Cui testis immediatus dixit quod non timeret de eodem Egidio, reo, et quod, si ipse Ferron aliquod malum pateretur, quod simile idem testis immediatus sufferret et haberet. Deinde vero, post aliqua verba inter ipsum testem immediatum et Johannem Ferron prehabita et prolocuta, ipse Johannes Ferron, ultronea voluntate, post ipsum testem immediate exivit : qui, simul una cum ipso teste, processerunt post dictum reum tendentem versus dictum fortalicium sive castrum de Malamorte. Quodquidem fortalicium ipso die prefatus Ferron eidem reo reddidit sive restituit, ut testis immediatus fuit attestatus. Et inibi remansit idem Johannes Ferron ex parte prefati rei detentus ; quem inibi et alibi per aliqua detinuit tempora incarceratum idem Egidius de Rays, reus. Et dixit quod, ex parte dicti Egidii de Rays, rei, facte erant insidie seu inbuchiata quinquaginta vel sexaginti hominum armatorum nomine dicti rei ibi tunc facta, pro assiliendo sive invadendo dictum fortalicium, quod invasisset idem Egidius, reus, nisi ipse Ferron predicto reo illud restituisset. Nemo autem, ex illis qui existebant cum dicto Egidio, reo, in ecclesia predicta, cum ipse Ferron exiit predictam ecclesiam, armatus erat saladis, celatisve, aut aliis armis invasivis, demptis ensibus et prefato Egidio, reo, qui habebat tunc gesum predictum, ut supra.

Et, ulterius, dixit quod vidit dictum Johannem Ferron, incedentem in habitum et tonsuram clericales, pro clerico haberi communiter et reputari.

Et hoc est quod deponit et nichil aliud scit, dempta de fama quo dicit laborare publicam super depositis per eum.

Et fuit sibi in forma juramentum etc.


4.
21 octobre 1440.
Déposition de divers témoins.

Venerande circunspectionis vir, dominus Jacobus de Pencoetdic, utriusque juris professor, etatis quadraginta ; Andréas Seguin, curie ecclesiastice Nannetensis advocatus, etatis quadraginta ; Johannes Lorient[101], quadraginta, curie secularis advocatus ; Robinus Riou, in curia seculari Nannetensi advocatus ; magister Johannnes Briencii, quinquaginta ; Jacobus Thomici, mercator lucanus[102], civis Nannetensis, quadraginta quinque annorum ; Johannes le Veill, mercator, quadraginta ; Petrus Picart, mercator, quadraginta ; Guillermus Michaelis, appothecarius, quadraginta ; Petrus Drouet, mercator, XL ; Eutropius Chardavoine, appothecarius, quadraginta ; Johannes Le Tournours, appothecarius, quadraginta ; Petrus Viviani, junior, curie ecclesiastice Nannetensis notarius, triginta quinque ; Robinus Guillemet, cirurgicus, sexaginta, et Johannes Andilanrech, barbitonsor, cives Nannetenses, quinquaginta, etatum suarum annorum, testes, ut supra, producti, recepti et jurati perhibere testimonium veritatis ac ad cautelam absoluti, quod actum deponendum (sic) in hujusmodi negocio sive causis, examinati vero die vicesima prima mensis octobris, anno predicto, inquisiti primo segregatim seu separatim et demum simul et in turba ac diligenter interrogati, de et super contentis in quadragesimo et quadragesimo primo articulis, mencionem facientibus de fama, dixerunt et deposuerunt, absque ulla discrepanda sive differencia, quod publica vox et fama communis viguerunt atque vigent in villa, civitate et diocesi Nannetensi ac in partibus de Machecolio et aliis locis circonvicinis, quod ipse Egidius de Rays, reus, quamplurimos pueros, tam masculini quam feminini sexus, fraudulenter et dolose cepit et capere fecit, cum eisdem nephandissimum peccatum sodomie viliter turpiterque et inhoneste excercuit et excercere consuevit, et cum eis contra naturam luxuriavit, et ipsos jugulavit et jugulari fecit et interfici, ac eorum corpora sive cadavera concremari per quosdem Rogerium de Briqueville, militem, Egidium de Sillé, quosdem Poictou cognominatum, videlicet Stephanum Corrillaut, et Henrietum Griart, familiares suos, et nonnullos alios suos complices, fautores et adjutores, ac sibi in ea parte adherentes ; et quod malignos spiritus, horridas demonum invocaciones facien[do], invocavit, et quod homagium demonibus contra fidem nostram et eis membra puerorum occisorum obtulit et offerri fecit, atque quamplurima alia scelera et crimina, perperam et inique, perpetravit ac perpetrare consuevit ; et quod, super hoc, apud bonos et graves erat ac fuit et est idem Egidius de Rays, reus, notorie diffamatus.

Et hoc est quod deponunt, et nichil aliud sciunt, ut asserunt, super hujusmodi articulis ; et fuit eisdem testibus, in forma consueta, injunctum ne deposiciones suas hujusmodi revelarent.

Jo. de Alneto, notarius. — Jo. Parvi. — G. Lesné.


IV.
ARRÊTS CONTRE GILLES DE RAIS.
Mardi, 25 octobre 1440.
(Orig. aux archives de la Loire-Inférieure, E 189, parch., sceaux enlevés.)

Universis et singulis presentibus et posteris litteras hujusmodi inspecturis et etiam audituris, Johannes de Malestricto, miseratione divina et Sancte Sedis apostolice gratia, episcopus Nannetensis, et frater Johannes Blouyn, in sacra pagina bachalarius, conventus ordinis fratrum predicatorum Nannetensis, vicarius a religioso viro, fratre Guillermo Merici, dicti ordinis, in eadem sacra pagina magistro, in regno Francie inquisitore heretice pravitatis auctoritate apostolica ordinato et constituto, [in hac parte] civitateque et diocesi Nannetensi specialiter deputatus, salutem in Domino sempiternam et presentibus fidem indubiam adhibere. Universitati vestre notum facimus per easdem quod, dudum, prefatus frater Guillelmus Merici, inquisitor, quasdam suas patentes litteras nobis, fratri Johanni Blouyn, vicario supradicto, concessit et presentari fecit, hujusmodi sub tenore.

Suit la teneur des pouvoirs de J. Blouyn, dont nous avons donné le texte page xxxi (n° 9).

Deinde, pridem videlicet, fama publica primitus refferente et clamosa insinuacione precedente, ad honorablis viri, magistri Guillelmi Chapeilloni, presbiteri, rectoris ecclesie parrochialis et curate sancti Nicolai Nannetensis, causarum officii curieque ecclesiastice Nannetensis promotoris, in hujusmodi causa et causis fidei etiam promotoris, per nos deputati, agentis, instanciam, quemdam Egidium de Rays, militem, olim dominum et baronem predicti loci de Rays, dicte Nannetensis diocesis, subdictum et justiciablem nostrum, in hac parte reum seu deffensorem, ad certum et condocentem terminum presentem citari mandavimus et fecimus, prefato promotori, pro parte ejusdem promotoris contra eumdem reum ad obiciendum et proponendum, de justicia, responsurum. Quo adveniente termino, et conparentibus personaliter in judicio coram nobis prefato magistro, Guillelmo Chapeillone, promotore, agente, ex parte una, et dicto Egidio de Rays, reo seu deffendente, parte ex altera, contra quem dictus promotor nonnullos articulos, verbo dumtaxat, dedit et proposuit, salvo illos dandi facto, et ipso promotore instante et petente per dictum Egidium, reum, eisdem articulis responderi, quibus idem reus tunc respondere non curavit. Et, propterea, dictus promotor certam aliam diem et conpetentem terminum sibi et prefato Egidio, reo, ad ponendum et articulandum ponique et articulari videndum, in causa et causis hujusmodi, per nos prefigi et assignari instanter postulavit : quem eisdem promotori et Egidio, reo, prefiximus et assignavimus tunc ad idem.

Qua die occurrente, comparuerunt personaliter in judicio, coram nobis, dictus magister Guillelmus Chapeilloni, promotor, ex parte una, et dictus Egidius, reus, parte ex altera. Idem promotor nonnullas posiciones et articulos concludentes contra prefatum Egidium de Rays, reum, tunc facto et in scriptis dedit, obtulit et exhibuit. Post quorumquidem posicionum et articulorum exhibicionem, dictus promotor certum alium terminum competentem dicto Egidio, reo, ad dicendum et proponendum ac obiciendum quicquid verbo vel in scriptis dicere seu obicere vellet, et ad respondendum eisdem, per nos instanter peciit : quem tunc eidem Egidio, reo, prefiximus et assignavimus.

Quo adveniente termino et comparante personaliter in judicio, coram nobis, dicto Chapeilloni, promotore, ex parte una, et prefato Egidio de Rays, reo, parte ex altera, contra quosquidem posiciones et articulos predictus Egidius de Rays, reus, nichil dicere seu excipere voluit ; quin ymo, ipse Egidius, reus, in nos, tanquam suos competentes judices, sponte consensit et juridictionem nostram approbavit, contentaque et narrata in posicionibus et articulis predictis, etiam majora quam sint in articulis hujusmodi declarata, que voluit idem reus contra eum sufficienter habere pro expressatis et confessus fuit fore vera. Quiquidem promotor, ad producendum et per alteram partem produci videndum omnia et singula que in causa et causis hujusmodi producere vellet, certum et condecentem terminum ipsi promotori et prefato Egidio de Rays, reo, per nos prefigi et assignari postulavit, quem eisdem prefiximus tunc ad idem.

Quo adveniente termino, comparuerunt personaliter in judicio, coram nobis, supradictus magister Guillelmus Chapeilloni, promotor, parte ex una, et Egidius de Rays, reus, parte ex altera, qui omnia et singula, in causa et causis hujusmodi producta, verbo dederunt ; et deinde, instantibus et petentibus dictis promotore et Egidio de Rays, reo, certum alium diem et competentem terminum, ad dicendum et opponendum quicquid verbo dicere seu opponere volebant, prefiximus tunc et assignavimus.

Quo termino adveniente, personaliter comparuerunt in judicio, coram nobis, dicti promotor et Egidius de Rays, reus, qui contra dicta sic producta dixerunt se nichil dicere vel obicere velle. Et, certo alio dictis promotori et Egidio, reo, per nos prefixo et assignato termino, instante et petente dicto promotore, ipse et prefatus Egidius de Rays, reus, in causa et causis hujusmodi, in manibus nostris ad sacrosancta Euvangelia Dei calumpnie et veritatis prestiterunt juramentum. Et insuper, certa alia die conpetente eisdem promotori et Egidio, reo, per nos prefixa et assignata, instante dicto promotore in presencia dicti Egidii, intelligentis et audientis et in hoc expresse consentientis, dictos posiciones et articulos duximus admictendos et admisimus ; et, quibus sic per nos admissis, instante dicto promotore, asserente quod, non obstante confessione ipsius Egidii de Rays, rei, ad magis elucidandam et fortifficandam intencionem suam, dixit, ex habundanti, dictos articulos per testes pro parte ejusdem promotoris in causa et causis hujusmodi producendos se probare velle ; qui per nos, etiam de voluntate et consensu dicti Egidii de Rays, rei, ad hoc fuit admissus ; nonnullos fide dignos testes in causa et causis hujusmodi produxit : deposicionibus quorum idem Egidius, ultra jam per eum, ut prefertur, confessum, credere voluit, quorum actestaciones articulata pro parte promotoris contra eumdem Egidium legitime probarent.

Et, deinde, in certo alio termino dictis promotori et Egidio in causa et causis hujusmodi per nos prefixo et assignato, idem promotor peticionem suam facto contra eumdem reum obtulit et dedit hujusmodi sub tenore :

« Quare, petit dictus promotor per vos, reverendum patrem, dominos, episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium dicti inquisitoris heretice pravitatis, et vestrum quemlibet, vestramque deffinitivam sententiam, pronuntiari, decerni et declarari prefatum Egidium de Rays, reum, hereticam, appostasiam perfidie ac horrendam demonum invocacionem commisisse et nequiter perpetrasse, et ob hoc excommunicationis sententiam et alias juris penas incurrisse, ac velut hereticum, appostatum et demonum invocatorem puniendum fore, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice statuunt sanctiones : necnon per vos, reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem, vestramque deffinitivam sententiam pronunciari, decerni et declarari dictum Egidium de Rays, reum, crimen et vicium contra naturam cum liberis et infantibus supradictis, sodomitico more, sacrilegiumque et violenciam immunitatis ecclesiastice commisisse et nequiter perpetrasse, et, ob hoc, eumdem Egidium, reum, excommunicationis sententiam et alias juris penas incurrisse, ulteriusque puniendum fore et salubriter corrigendum, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice sanctiones, dictoque promotori breve justicie complementum in premissis debite ministrari, vestrum benignum officium in premissis omnibus et singulis humiliter implorando. Et premissa omnia et singula dat, dicit et facit dictus promotor, omni meliori modo et forma quibus potest et debet, eaque petit per vos ad probandum admicti, que offert se legitime probaturum citra omnem superfluam probacionem testiumque depositionibus rite publicatis : de quo expresse protestatur idem promotor, salvo jure corrigendi, addendi, mutandi, minuendi, interpretandi et in melius reformandi, ac alia de novo dandi et proponendi, si opus fuerit, suis loco et tempore oportunis. »

Qua sic oblata dicta peticione, testiumque deposicionibus rite publicatis, predictus magister Guillermus Chapeillon, ad concludendum et per alteram partem concludi videndum, necnon in causa et causis hujusmodi per nos ferri et promulgari sententiam et sententias diffinitivas in presentia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis et in hoc consentientis, certam diem et competentem terminum, videlicet ad diem, locum et horam infrascriptos, per nos prefigi et assignari instanter postulavit.

Qua die occurrente, personaliter comparuerunt in judicio, coram nobis, predictus magister Guillelmus Chapeillon, promotor, pro se ipso, ex parte una, et dictus Egidius de Rays, reus, etiam pro se ipso, parte ex altera. Quiquidem promotor, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis, in causa et causis hujusmodi, per nos concludi et deinde et successive sentenciam et sentencias ferri et promulgari, vel idem Egidius de Rays, reus, diceret causam, si quam haberet racionablem, cur hoc fieri non deberet, et, quantum in eodem promotore fuit, in eisdem concludi instanter postulavit.

Tunc idem Egidius de Reys, reus, dixit se nil allegare seu proponere velle quin in causa et causis hujusmodi concluderemus, et ad sentenciam et sentencias diffinitivas, in causa et causis hujusmodi ferendas et promulgandas, procederemus.

Cum quibusquidem promotore et Egidio de Rays, reo, tunc in causa et causis hujusmodi conclusimus, et pro concluso habuimus in eisdem.

Deinde vero, dictus promotor, in presencia dicti Egidii de Rays, rei, audientis et intelligentis, ut prefertur, pro se et contra dictum Egidium, reum, sentenciam et sentencias diffinitivas per nos ferri et in scriptis promulgari instanter petiit.

Nos tunc, Johannes, episcopus Nannetensis, et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris predicti, visis primitus per nos et diligenter inspectis actis, actitatis, litteris, instrumentis, processibus, et dicti Egidii de Rays, rei, spontanea confessione judiciali et alia, seorsum et ad partem facta et per eum dolenter et flebiliter, de predictis delictis et criminibus, per eum, ut asserit, contra Deum et in ipsius Dei offensa commissis et perpetratis, penitendo emissa, testium deposicionibus, et aliis in causa et causis hinc habitis, exhibitis atque productis, ipsisque cum diligencia et maturitate debite recensitis, aliisque merito servatis servandis, prout et quemadmodum hec omnia et similia in registro seu processu cause et causarum hujusmodi seriosius et plenius continentur, habito prius per nos consilio de et super his omnibus et singulis cum reverendis patribus, dominis episcopis, jurium doctoribus et sacre theologie professoribus ac aliis peritis et praticis atque probis viris, quibus de meritis cause et causarum hujusmodi relacionem fecimus fidelem, de ipsorum consilio et assensu, ad nostras diffinitivas proferendum sentencias, seriatim, et successive, prout infra statim dicetur, processimus, easque, per ea que vidimus et cognovimus ac de presenti videmus et cognoscimus, pro dicto promotore, prout pro parte sua petitum fuerat, et contra predictum Egidium de Rays, reum, in scriptis tulimus et promulgavimus, per organum venerande discretionis viri, domini Jacobi de Pencoetdic, utriusque juris famosissimi professoris, officialis Nannetensis, ac presentibus ferimus in hunc modum.

Christi nomine invocato, nos, Johannes, episcopus Nannetensis, et frater Johannes Blouyn, in sacra pagina bachalarius, ordinis fratrum predicatorum Nannetensium, vicarius inquisitoris heretice pravitatis predicti in civitate et diocesi Nannetensibus, pro tribunali sedentes, et habentes pre oculis solum Deum, de reverendorum patrum, dominorum episcoporum, jurisperitorum, doctorum et sacre pagine magistrorum consilio et assensu, per hanc nostram diffinitivam sententiam, quam ferimus in hiis scriptis, actentis deposicionibus testium, pro parte nostra et promotoris nostri in hac parte per nos deputati, in causa fidei hujusmodi, contra te, Egidium de Rays, subdictum et justiciablem nostrum, in hac parte productorum ac diligenter examinatorum, ac eorumdem testium deposicionibus in scriptis fideliter redactis, attenta etiam confessione tua spontanea coram nobis facta aliisque actentis et consideratis que animos nostros juste moverunt in hac parte, pronuntiamus, decernimus et declaramus te, Egidium de Rays, supradictum, coram nobis in judicio presentem, hereticam appostasiam perfidie, ac horridam demonum invocationem commisisse nequiter et perpetrasse, ob hocque excommunicationis sentenciam et alias juris penas incurrisse, ac velat hereticum appostatum et demonum invocatorem puniendum fore et salubriter corrigendum, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice decernunt sanctiones.

Subsequenter vero, nos, Johannes, episcopus Nannetensis, cum ad officium vicariatus inquisitorum supradicti hoc non spectaret, prout etiam nos, frater Johannes Blouyn, vicarius supradictus, in hoc consensimus, ad aliam nostram diffinitivam sentenciam per organum domini Jacobi de Pencoetdic, doctoris, officialis nostri Nannetensis supradicti, proferendam processimus, eamque, per ea que vidimus et cognovimus ac de presente videmus et cognoscimus, visis primitus per nos processibus et aliis supradictis, ac habito et communicato super his omnibus et singulis consilio cum peritis, prout supra, de ipsorum consilio et assensu, pro dicto promotore et contra prefatum Egidium de Rays, reum, in scriptis tulimus et promulgavimus ac presentibus ferimus in hunc modum.

Christi nomine invocato, nos, Johannes, episcopus Nannetensis, pro tribunali sedens et solum Deum pre oculis habens, visis et cognitis per nos meritis et processibus cause fidei coram nobis vertentis a parte promotoris nostri, in hujusmodi causis per nos deputati, agentis, contra Egidium de Rays, subdictum et justiciablem nostrum, in hac parte reum, actentis deposicionibus testium pro parte nostra et dicti promotoris nostri in hac parte productorum, ipsorum testium deposicionibus in scriptis fideliter redactis, actentis etiam confessione tua, per te, judicialiter, coram nobis sponte facta et publice emissa, aliisque actentis et consideratis, animum nostrum canonice moventibus in hac parte, de reverendorum patrum, episcoporum et sacre theologie magistrorum ac jurisperitorum consilio, per hanc nostram sentenciam diffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis, pronunciamus, decernimus et declaramus te, Egidium de Rays, supradictum, coram nobis personaliter in judicio comparentem, crimen et vicium contra naturam cum liberis utriusque sexus, more sodomitico, necnon sacrilegium et violacionem emunitatis ecclesiastice commisisse nequiter et perpetrasse, ob hocque te in hiis scriptis excommunicamus et alias penas juris incurrisse decernimus, ulteriusque per nos puniendum fore salubriter et corrigendum, punirique et corrigi debere, prout jura volunt et canonice sanctiones.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum, presentes nostras litteras seu presens publicum instrumentum, sentencias nostras hujusmodi in se continentes seu continens, per Johannem de Alneto, Johannem Parvi, Nicolaum Geraudi et Guillelmum Lesné, notarios publicos et cause et causarum hujusmodi, coram nobis, scribas infrascriptos, subscribi et publicari mandavimus sigillorumque nostri, Johannis, episcopi Nannetensis supradicti, et conventus ordinis fratrum predicatorum Nannetensis, ad nostri, fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris supradicti, requestam, cum proprio de presenti pro hujusmodi vicariatus officio careamus, jussimus et fecimus appensione communiri.

Lecte, late et in scriptis promulgate fuerunt hujusmodi nostre sententie diffinitive, de mandato nostro, per organum domini Jacobi de Pencoetdic, doctoris et officialis Nannetensis supradicti, in quadam aula magna superiori castri Turris nove Nannetensis, nobis inibi mane, hora terciarum, ad jura reddenda, pro tribunali sedentibus, sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo. indictione tercia, die vero martis post festum beati Luce euvangeliste, vicesima quinta mensis octobris, pontifficatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Eugenii, divina providentia pape quarti, anno decimo, sacrosancto Basiliensi concilio durante, presentibus ibidem reverendis in Christo patribus, dominis Johanne Prigencii, Briocensis diocesis, de la Loherie, Laudicensis episcopis, Guillelmo de Malestricto, electo ecclesie Cenomannensis. necnon honorablibus et nobilibus viris, magistris Petro de Hospitali, presidente Britanie, Guillelmo de la Loherie, in legibus, Roberto de Ripparia, in utroque jure licenciatis, ac domino Roberto d’Espinay, milite, necnon etiam magistris Johanne de Castrogironis, Oliverio Solidi, Nannetensis, et domino Roberto Mercerii, Briocensis ecclesiarum canonicis, Guillelmo Ausquier, rectore ecclesie parrochialis sancte Crucis de Machecolo, Nannetensis diocesis, Johanne Guiole, allocato Nannetensi, Oliverio et Guillelmo les Grimaux, curie secularis Nannetis predicte advocatis, una cum pluribus aliis in multitudine copiosa tunc ibidem congregatis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis[103].

De Alneto, notarius. — G. Lesné, notarius.


Et ego, Johannes de Alneto, clericus Nannetensis, publicus apostolica et imperiali auctoritatibus notarius, reverendique patris, domini Johannis, episcopi Nannetensis, et fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris, supradictorum, et hujusmodi cause et causarum, coram eis, scriba, in societate aliorum notariorum publicorum et conscribarum infrascriptorum, quia premissis omnibus et singulis, dum, sicut premietitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus et notariis publicis et conscribis subscripsis presens vocatus interfui, eaque summarie supra recitata et in registro cause et causarum hujusmodi lacius declarata sic fieri vidi et audivi, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu alterius scriptum de mandato dictorum reverendi patris, domini episcopi Nannetensis, et fratris Johannis Blouyn, vicarii inquisitoris, subscripsi, publicavi et in hanc formam publicam redegi, signoque et nomine meis solitis, una cum dictorum sigillorum appensione, consignavi, in fidem et testimonium eorumdem premissorum, requisitus et rogatus.

De Alneto, notarius.


✝ Et quia ego, Johannes Parvi, clericus Trecorensis[104] diocesis, publicus auctoritate imperiali curieque ecclesiastice Nannetensis notarius tabelliove juratus, ac prefati domini episcopi Nannetensis secretarius atque scriba, ipsiusque et fratris Johannis Blouyn, vicarii supradicti, in causa et causis predictis coram eis, una cum aliis supra et infra scriptis notariis et conscribis scriba, premissis omnibus et singulis, dum, sicut supra narrantur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus et notariis ac conscribis jam dictis presens vocatus interfui, eaque supra summarie recitata et in regestis cause et causarum hujusmodi plenius declarata sic fieri vidi et audivi, idcirco huic publico instrumento, alterius manu scripto, de mandato dictorum domini episcopi et vicarii, signum meum apposui consuetum, meque manu propria hic subscripsi, in fidem et testimonium premissorum, ad hoc etiam requisitus et rogatus.

Jo. Parvi.


✝ Et ego, Nicolaus Geraudi, licenciatus in legibus, clericus, Nannetensis diocesis oriundus, publicus auctoritate imperiali curieque ecclesiastice Nannetensis notarius, reverendique in Christo patris, domini Johannis, episcopi Nannetensis, et fratris Johannis Bloyn, vicarii inquisitorum supradictorum, et hujusmodi cause et causarum, coram eis, scriba, in societate aliorum notariorum supra et infra scriptorum, quia premissis omnibus et singulis, dum, sicut premittitur, agerentur et fierent, una cum testibus predictis et notariis publicis et scribis supra et infra scriptis presens vocatus interfui, eaque summarie supra recitata et in registro cause et causarum hujusmodi lacius declarata, sic fieri vidi et audivi, ideo huic publico instrumento, manu mea propria, demptis duabus primis lineis et usque ibi quasdem suas in tercia linea, etc., scripto, de mandatis prefatorum, reverendi patris, domini episcopi Nannetensis et fratris Johannis Bloyn, vicarii inquisitorum, una cum appensione dictorum sigillorum signum meum hic me subscriben[do] apposui consuerum in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum, requisitus et rogatus.

N. Geraudi, notarius.


✝ Et ego, Guillermus Lesné, clericus, Nannetensis diocesis, publicus imperiali auctoritate curieque ecclesiastice Nannetensis necnon reverendi in Christo patris et domini, domini Johannis, Dei gratia episcopi Nannetensis, ac fratris Johannis Bloyn, vicarii predictorum in hujusmodi causis, et coram ipsis domino episcopo ac vicario in societate aliorum supradictorum notarius et conscriba, quia premissis omnibus et singulis, dum successive dicerentur et fierent, ut superius summarie recitatur et in registro ipsarum causarum seriosius continetur, una cum prenominatis testibus et supradictis notariis publicis ac in hujusmodi causis conscribis presens vocatus interfui eaque ut pretangitur dici atque fieri vidi et audivi.

G. Lesné, notarius.


  1. Le manuscrit original forme un registre, en parchemin, de 143 feuillets in-fo, orig., relié en carton ; le dernier feuillet porte les mentions suivantes, d’une écriture ancienne :
    « Egidi, celebris nuper baro Radesiarum,
    Fine sub octobris luis, heu ! furcis et in igne. »
    « Hic notantur annus, mensis, et dictus cruciatus dicti Egidii Radesiarum. »
  2. Jean de Malestroit, ancien évêque de Saint-Brieuc, transféré à Nantes en 1419, mort en 1443 ; appelé dans la Gallia Christiana Jean de Chateaugiron. Jean de Malestroit était le chancelier et le principal conseiller du duc de Bretagne.
  3. Les noms propres étant souvent conservés en français dans ce texte, ainsi que plusieurs citations, nous indiquons par des caractères italiques tout ce qui n’est pas traduit en latin.
  4. En français, Tifaine ou Téfanie. Ce nom était alors fort usité en Bretagne.
  5. Actuellement intra muros.
  6. On remarquera cette expression qui se réfère encore au plus ancien droit ecclésiastique, auquel cette procédure est conforme. L’évêque de Nantes, au cours d’une visite épiscopale (faite conformément aux capitulaires de Charlemagne et de Carloman), est saisi de dénonciations et de plaintes. — De là l’enquête secrète, inquisitio famæ, établissant l’infamatio de Gilles de Rais et ouvrant contre lui la procédure inquisitoire, selon la règle : Inquisitionem debet clamosa insinuatio prævenire.
  7. Actuellement à Nantes.
  8. Saint-Cyr en Retz, dans le pays de Retz.
  9. Cette clamosa insinuacio est établie par la pièce précédente.
  10. On remarquera que, parmi ces crimes donnant ouverture à une inquisition causa fidei, figurent au premier chef des crimes de droit commun (plures liberos trucidasse, etc.) qui ne relèvent pas de la juridiction ecclésiastique et dont la juridiction ducale aurait dû se saisir la première et exclusivement. La juridiction ducale, au contraire, n’intervint qu’accessoirement et après l’ouverture de la procédure canonique. Nous publions plus loin les enquêtes auxquelles elle fit procéder par un de ses notaires à partir du 18 septembre, jour auquel Gilles de Rais se rendit à la citation de l’évêque. Il semble qu’elle craignit de se mettre en avant. Il est à remarquer aussi que l’évêque lui-même intervient avec l’appui du vicaire de l’inquisiteur général.

    Au cours des débats on releva contre Gilles de Rais un nouveau délit, d’une nature purement ecclésiastique, qui devint un nouveau chef d’accusation sur lequel Gilles subit également une enquête et une condamnation : la violation des immunités ecclésiastiques.

  11. Il semble résulter de cette indication que la citation ne fut officiellement rédigée qu’après que Gilles de Rais s’y fût rendu.
  12. Bouvron, près de Nantes (Loire-Inférieure).
  13. Blain (Loire-Inférieure) : petite ville connue par son château qu’habitaient les vicomtes de Rohan.
  14. Ce procès-verbal, omis dans la copie primitive, a été ajouté en marge et contresigné, à titre de renvoi, par « De Alneto. — Jo. Parvi. — G. Lesné, » les trois notaires rédacteurs.
  15. Cette partie de la procédure a lieu en dehors de la présence de l’accusé, qui ne comparaît qu’à la Tour-Neuve, dans diverses salles.
  16. Jean Briant.
  17. Tailleur de pierres.
  18. Surnommé plus haut la Meffraye.
  19. V. plus haut pages III et IV.
  20. Jean Prégent, évêque de Saint-Brieuc. D’après Du Paz, Histoire généalogique de Bretagne, Jean Prégent, protonotaire apostolique, n’aurait été élu évêque de Saint-Brieuc qu’en 1444, et en 1450 seulement d’après le savant continuateur de la Gallia Christiana. On voit qu’en 1440 il était déjà revêtu de cette dignité. Il mourut en 1462.
  21. De Saint-Pol-de-Léon (Finistère).
  22. De Quimper-Corentin (Finistère).
  23. Châteaugiron (Ille-et-Vilaine).
  24. Machecoul, dans le pays de Retz (Loire-Inférieure).
  25. Actuellement Saint-Étienne de Mer-morte (Loire-Inférieure).
  26. Voir plus loin le texte de cette délégation, produit à la suite des articles.
  27. Alias Romulart.
  28. Nous supprimons, sur ce point et sur d’autres, quelques détails de constatations légales qui n’ajoutent rien à la clarté du texte et de l’accusation.
  29. Philippe de Coëtquen, ancien évêque de Léon, mort en 1441.
  30. Jean V, mort en 1442.
  31. Ps. 39.
  32. Ps. 4.
  33. Tiffauges (Vendée), dans l’ancien diocèse de Maillezais. Les ruines du château de Gilles de Rais existent encore.
  34. Plusieurs historiens ont lu à tort Palerma, qu’ils ont traduit par Palerme. Il s’agit sans doute de Palerna, province de Chieti (ancien royaume de Naples).
  35. Du diocèse de Saint-Malo.
  36. Josselin (Morbihan). Gilles de Rais s’y trouvait auprès du duc de Bretagne.
  37. Bourgneuf-en-Retz (Loire-Inférieure).
  38. À Vannes (Morbihan).
  39. Marchilium, ou marchileium, en français merchell, en breton marchallach (marché). À Nantes, on disait : « Le marchils. » (Voir le glossaire, à la suite de l’Histoire de Bretagne). Dans les Enquêtes françaises que nous publions à la suite de la procédure latine, marchilium est traduit : « La rue du mercheill. »
  40. Hermogène, jurisconsulte romain, auteur du Codex Hermogenianus ; ce jurisconsulte n’occupe pas une très grande place dans l’histoire du droit.
  41. Ducange traduit ainsi ce mot : Gulæ concupiscentia.
  42. Devin.
  43. Premissa.
  44. Développement des paroles de l’Apôtre saint Paul qui, en parlant de l’erreur, dit exactement : « Et sermo eorum ut cancer serpet : ex quibus est Hymençus et Philetus. » (Ép. de saint Paul, 2e ép. à Timothée, ch. ii, vers. 17).
  45. Le mercure était, on le sait, le grand objectif des alchimistes du moyen âge, qui espéraient en tirer de l’or, — ou tout au moins de l’argent, — en le solidifiant. Il ne gèle qu’à près de quarante degrés, et il faut par conséquent des réfrigérants très intenses pour produire sa congélation.
  46. Monte-Catini, province de Lucques.
  47. On peut être surpris de voir produire comme témoins des complices qui auraient dû être des co-accusés et qui, du reste, étaient incarcérés. Il résulte notamment de l’enquête française, que nous publions ci-après, que Perrine Martin fut arrêtée dès le début de la poursuite et qu’elle avoua alors avoir joué dans les crimes de Gilles de Rais le rôle le plus actif, le rôle de racoleuse d’enfants. Cependant elle ne fut pas poursuivie. Cela tient peut-être aux déclarations réitérées de Gilles de Rais qu’il était seul coupable et n’avait pas de complices.
  48. On serait porté à lire Noluit au lieu de Voluit, si la fin de la phrase ne laissait aucun doute sur le sens des déclarations de Gilles de Rais, déclarations qu’un certain trouble cérébral peut seul expliquer. Gilles veut dire que tout cela lui est indifférent. Dans la procédure devant la juridiction ducale, il exprime la même idée.
  49. Erit
  50. Chéméré (Loire-Inférieure).
  51. Bourg-Barré (Ille-et-Vilaine), diocèse de Rennes (Redonensis).
  52. Le ms. porte Promotori.
  53. Appelé ailleurs Lorient.
  54. Robert d’Espinay, IIe du nom, sire de la Rivière, d’Escures, etc., chef d’une des plus importantes familles de Bretagne. Sur ce personnage, on peut consulter l’Histoire généalogique de Du Paz, p. 276.
  55. Il s’agit bien en réalité de la ville de Florence (en Toscane).
  56. Gilles de Rais signait toujours ainsi. Nous reproduisons plus loin le texte d’un reçu revêtu de cette signature.
  57. Manière.
  58. Ducange, reproduisant ce passage, traduit auripelli par oripeau.
  59. Apprentis.
  60. Prinsay (Vienne) ou plutôt Princé, commune de Chéméré, pays de Retz : ce château, entouré d’une forêt, appartenait à Gilles.
  61. Pouzauges (Vendée). On y voit encore les ruines du château de Gilles de Rais.
  62. Alma Redemptoris mater, antienne qui se chante durant l’Avent.
  63. L’excès de table.
  64. Plus loin Laudicensis episcopi, Denis de la Loherie appartenait à une famille bretonne bien connue : mais il y a une erreur dans cette seconde indication du siège épiscopal qui lui est attribué. En 1440, Guillaume de Champeaux était évêque de Laon (Laudunensis). D. de la Loherie était évêque de Laodicée, in partibus infidelium.
  65. Le crime d’assassinat étant réservé par la justice ducale. (V. page cxli.)
  66. Monte-catini di Val di Nievole, diocèse de Pescia (Italie).
  67. Pistoie, au bas des Apennins, évêché suffragant de Florence ; Lucques, archevêché.
  68. D'Arezzo, évêché suffragant de Florence, en Toscane.
  69. Sans doute Mondovi, le diocèse de Mondovi (Montis regalis) en Piémont.
  70. Monte-Pulciano, en Toscane.
  71. Saint-Florent-le-Vieil (Maine-et-Loire). Le territoire de Saint-Florent relevait directement de Rome.
  72. On sait que la province ecclésiastique de Tours comprenait la Bretagne.
  73. En grec traverse, de διά et δοχός (poutre). On appelait ainsi une pierre précieuse semblable au béryl, qui est une variété d’émeraude.
  74. Montaigu (Vendée).
  75. D’Auxy, Dauxy ou Daussy. Un membre de cette famille fut également maître d’hôtel du duc d’Orléans.
  76. Le texte porte : Et.
  77. Au moment où la juridiction ecclésiastique ouvrait contre lui des poursuites et où les crimes de Gilles de Rais étaient de notoriété publique. On voit que le duc de Bretagne le reçut à Josselin même à ce moment.
  78. Malgré cette déposition, François Prélati ne parait pas avoir été condamné, quoiqu’il affirmât avoir vu les démons, tandis que Gilles de Rais, devant lequel les démons n’avaient jamais voulu comparaître, fut condamné du chef d’hérésie et d’apostasie (V. plus haut page lxii). Nous inclinons à croire que cette déposition ne fut pas prise fort au sérieux et que la justice ecclésiastique frappa en Gilles de Rais le soi-disant hérétique pour frapper le criminel.
  79. L’ancienne île de Bouyn, en face de Noirmoutier, au sud du pays de Retz, actuellement réunie au continent (Vendée).
  80. Montauban-de-Bretagne (Ille-et-Vilaine).
  81. Il faut sans doute lire Castellanensis, Castellane (Basses-Alpes) ?
  82. Mortagne-sur-Sèvre, en bas Poitou (Vendée).
  83. La Roche-sur-Yon, au diocèse de Luçon (Vendée).
  84. Roche-Servière (Vendée).
  85. En émail.
  86. Dans l’ouest de la France, on appelle encore psallette la maîtrise des églises et l’endroit où cette maîtrise s’exerce.
  87. Ce passage, placé au bas de la page 105 du ms., est impossible à reproduire. Il dépeint des actes contre nature.
  88. La Roche-Bernard (Morbihan).
  89. Cordeliers de Bourgneuf, fondés par Gérard de Machecoul.
  90. Ducange, reproduisant ce passage, traduit ainsi ces mots : Le soupirail de la cave.
  91. Saint-Jacques de la Boucherie, à Paris.
  92. Mot gratté et rechargé dans le texte original.
  93. D’après le relevé des ruines de Tiffauges, par M. Georges Balleyguier, architecte, il s’agit ici de la grande cour du château.
  94. Chambre au premier étage, de l’autre côté du château. Elle existe encore.
  95. Ducange traduit ce mot par cave (V. p. xc). D’après M. Balleyguier, aucune cave n’a existé. Il s’agit, peut-être, du vivier.
  96. Ex.
  97. Gœsum, sorte de dague.
  98. J’ai fourni plus haut, page 229, une note sur les marquis de Ceva, aventuriers et condottieri italiens dans toute la force du terme. Au xve siècle, ils étaient nombreux et en possession de biens peu importants et indivis. Ils eurent avec le duc d’Orléans, comme comte d’Asti, les relations de voisinage et d’intérêt les plus difficiles. En 1447, Charles d’Orléans transigea avec eux ; mais les difficultés reparurent ensuite plus vives que jamais. Lucrezia de Ceva, femme de Regnauld du Dresnay, gouverneur d’Asti, et héritière de Pierre de Ceva, reconnut le droit de la France sur certains domaines ; mais son cousin germain Carlo, fils d’Antonio, contesta cet abandon (1475) et, sur le refus persistant de la France de faire droit à son injuste réclamation, il assassina, en 1501, le gouverneur d’Asti, Hector de Monteynard (J. d’Auton). Cette réclamation des Ceva fut une des causes qui amenèrent la guerre entre François Ier et Charles-Quint.

    Nani ou Lenano de Ceva, le complice de Gilles de Rais, était fils d’un cadet de cette famille. Il revint en Piémont après la mort de Gilles, et nous le voyons figurer dans un acte de 1456 avec ses deux frères aînés, le chevalier Thomas et Achille, marchiones Ceve. Il mourut dans un âge fort avancé, car le règlement du domaine de la veuve de Nani, Lucha, n’eut lieu qu’en 1491. Dame Lucha, d’Asti, avait reçu en dot 1,000 écus d’or, que le gouverneur d’Asti, le comte de Dunois, s’était engagé à lui payer par petites annuités de 120 ducats sur le trésor d’Asti ; Nani lui avait assigné en douaire quelques biens, des plus modestes, un moulin, un pré…, dans son domaine de Bagnascho. Mais ce petit domaine lui-même revenant au duc d’Orléans par suite de la mort de Nani, Lucha réclamait. Le 7 septembre 1491, Hector de Monteynard, gouverneur d’Asti, transigea avec elle moyennant le paiement comptant de ce qui restait dû encore sur sa dot (Bibl. Nat., Titres originaux, Ceva, nos 4, 6, 11, Monteynard, n° 301). Les Ceva portaient fascé d’or et de sable.

  99. Diocèse d’Alba, en Piémont : mais Ceva dépendait du diocèse de Mondovi.
  100. Cantelou (Calvados).
  101. Appelé plus haut Orient.
  102. De Lucanie.
  103. Suivent des approbations de renvois, reproduites aussi avant les quatre signatures qui suivent.
  104. Tréguier (Côtes-du-Nord).