75%.png

Histoire naturelle/Latin/XVII

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Traduction par Émile Littré.
Dubochet, Le Chevalier et Cie (p. 608-652).
◄  XVI
XVIII  ►

LIBER XVII

I. (i.)

1 Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est ; restat earum, quæ arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. Sed prius mirari succurrit, quæ retulimus pænuria pro indiviso possessa feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo (ut equidem arbitror) exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. 2 Crassus orator fuit in primis nominis Romani : domus ei magnifica, sed aliquanto præstantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium ætate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. 3 Nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditæ urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. Tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, præterea accensus odio, quod ex æmulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, pro domo eius identidem promittens, 4 Et Crassus, ut præsens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. Ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus : Utrumne igitur ego sum, inquit, quæso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quæ mihi hereditate obvenit, comiter habentem, an tu, qui H. S. sexagies sex arbores æstimes ? 5 [Hæc] fuere loti, patula ramorum opacitate lascivæ, Cæcina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque — quoniam et de longissimo ævo arborum diximus — ad Neronis principis incendia, quibus cremavit Urbem, annis clxxx. Postea cultu virides iuvenesque, ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. 6 Ac ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti Domitio fuisse licendum præter arbores iudicet, iam columnas VI Hymetti marmoris, ædilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, quum in publico nondum essent ullæ marmoreæ. Tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius. 5 Fuere ab his et cognomina antiquis : Frondicio militi illi, qui præclara facinora Volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniæ genti. Ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. Fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est xii tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas æris xxv. Quid existimamus ? venturasne eas credidisse ad supra dictam æstimationem illos, qui vel frugiferas tanti taxaverant ? 6 Nec minus miraculum in pomo est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos prædiorum. Ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur. 7 Nunc ergo dicemus, quo[nam] maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri. Et ideo non volgata tractabimus nec quæ constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. Nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. Ante omnia autem [in universum et] quæ ad cuncta arborum genera pertinent in commune de cælo terraque dicemus.

II. (ii.)

1 Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius lætioresque et materie firmiores. Qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda et id tantum a septentrione servandum. Quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore. 2 Nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt, adeo ut amygdalæ et piri, etiam si omnino nubilum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. Circa vergilias quidem pluvere inimicissimum viti et oleæ, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. Fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, sed celerius. 3 Illa sunt noxia frigora, quæ septentrionibus aut præposteris fiunt horis. Hiemem quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. Imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber. Quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. Quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsæ moriuntur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. Ergo qui dixit hiemes serenas optandas, non pro arboribus vota fecit : 4 nec per solstitia imbres vitibus conducunt ; hiberno quidem pulvere lætiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. Alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. Causa non solum quia animam terræ evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim præbent, purum præterea levissimumque, quando nix aquarum cælestium spuma est. 5 Ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non inundat. Tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. Ita maxime frumenta pinguescunt, præterquam ubi calidus semper aër est, ut in Ægypto. Continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat. 6 In maiore parte orbis, cum præcoces excurrere germinationes evocatæ indulgentia cæli, secutis frigoribus exuruntur. Qua de causa serotinæ hiemes noxiæ, silvestribus quoque, quæ magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est. 7 Ergo tempestivæ aquæ hibernis primum imbribus, dein germinationem antecedentibus ; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. Quæ fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinæ aquæ utiles, ut viti, oleæ, punicis. Hæ tamen pluviæ generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur, aliis alio tempore maturantibus. Quapropter eisdem imbribus aliqua lædi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quærunt pluvias, alio vero præcocia, ut pariter quidem omnia desiderent hibernum tempus, set ante germinationem, 8 quæ Aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis præfert : sunt enim plerumque frigidiora : et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. Magis fruuntur aquis sata non statim auferente eas sole. 8 Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus. A pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc præcipi posse. Ad soli naturam, ad loci ingenium, ad cæli cuiusque mores dirigenda sollertia est. In Africa meridiem vineas spectare et viti inutile et colono insalubre est, quoniam ipsa meridianæ subiacet plagæ, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime miscebit solum cælo. Cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur. Atqui in cisalpina Italia magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas esse fertiliores. 10 Multum rationis optinent et venti. In Narbonensi provincia atque Liguria et parte Etruriæ contra circium serere imperitia existimatur, eundemque oblicum accipere providentia. Is namque æstates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta. (iii.) Quidam cælum terræ parere cogunt, ut, quæ in siccis serantur, orientem ac septentriones spectent, quæ in umidis, meridiem. Nec non ex ipsis vitibus causas mutuantur, in frigidis præcoces serendo, ut maturitas antecedat algorem. 11 Quæ poma vitesque rorem oderint, contra ortus, ut statim auferat sol, quæ ament, ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo fruantur. Cæteri fere rationem naturæ secuti in aquilonem obversas vites et arbores poni suasere. Odoratiorem etiam fieri talem fructum Democritus putat. (iv.) Aquilonis situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine dicemusque proximo plura cælestia. Interim manifestum videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem etiam spectantium semper ante decidunt folia. Similis et in maritimis causa. 12 Quibusdam locis adflatus maris noxii, in plurimis iidem alunt. Quibusdam satis e longinquo aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum inutile. Similis et fluminum stagnorumque ratio. Nebulis adurunt aut æstuantia refrigerant. Opacitate atque etiam rigore gaudent quæ diximus. Quare experimentis optime creditur.

III.

1 A cælo proximum est terræ dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet Campania, ubique optima vitibus, aut quæ tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. Cretam in Albensium Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas ribus anteponunt, quamquam præpingues, quod excipitur in eo genere. Invicem sabulum album in Ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terræ permixtum, infecundum est. 2 Argumenta quoque iudicantium sæpe fallunt. Non utique lætum solum est, in quo proceræ arbores nitent, præterquam illis arboribus. Quid enim abiete procerius ? at quæ vixisse possit alia in loco eodem ? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. Nam quid laudatius Germaniæ pabulis ? at statim subest harena tenuissimo cæspitum corio. Nec semper aquosa est terra, cui proceritas herbarum, non, Hercules, magis quam pinguis, adhærens digitis, quod in argillis arguitur. 3 Scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. Nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. Quod enim pondus terræ iustum intellegi potest ? neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quædam aqua. Sed neque illa, quæ laudatur, diu præterquam salici utilis sentitur. Inter argumenta stipulæ crassitudo est, tanta alioqui in Leborino Campaniæ nobili campo, ut ligni vice utantur. Sed id solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius pæne, quam vitiis posset, adfligit agricolam. 4 Et carbunculus, quæ terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. Nam tofus naturæ friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et quæ felicem ferat non inprobat vitibus. Salsæque terræ multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium animalium. Nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. Omnium rerum sunt quædam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda. 5 Quid quod mutantur sæpe iudicata quoque et diu comperta ? in Thessalia circa Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleæque desierunt, quæ prius fuerant, item vites aduri, quod non antea, Ænos sensit admoto Hebro, et circa Philippos cultura siccata regio mutavit cæli habitum. At in Syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, donec regessit lapides. In Syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens æstate semina. 6 Jam in quibusdam locis similes æstus inmodici et frigorum effectus. Est fertilis Thracia frugum rigore, æstibus Africa et Ægyptus. In Chalcia Rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. Glareosum oleis solum aptissimum in Venafrano, pinguissimum in Bætica. Pucina vina in saxo cocuntur, Cæcubæ vites in Pomtinis paludibus madent. Tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia ! 7 Cæsar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos Rosiæ dixit Italiæ sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. Non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. Quamobrem primum crimina dicemus.

V

(v.) 8 Terram amaram [probaverim] demonstrant eius atræ degeneresque herbæ, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quæque rastros aut vomeres ingentibus glæbis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam et sabulum album. Nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis. Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas. 9 Quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut pæne vestigiis quoque interdicat ? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quæ in tantum abominatur, vitia aridæ, fistulosæ, scabræ, canescentis, exesæ, pumicosæ. Plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. Est enim interpretatione vitiorum quædam non ætate (quæ nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla. 10 Idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius Italiæ situs, terram vero teneram, quæ vocetur pulla. Erit igitur hæc optima et operi et satis. Intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. Illa temperatæ ubertatis, illa mollis facilisque culturæ, nec madida nec sitiens. Illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo cælatam dixit addiditque miraculum nigrescentis, quamvis fieret ex auro. Illa quam recentem exquirunt inprobæ alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes. 11 Reddatur hoc in loco luxuriæ quoque sententia et aliqua in propositum. Certe Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quæ terram, quem quæ crocum sapiunt. Hoc enim maluit dixisse quam redolent. Ita est profecto, illa erit optima quæ unguenta sapiat. Quod si admonendi sumus, quales sit terræ odor ille qui quæritur, contingit sæpe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus cælestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. Tunc emittit illum suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. Is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. Tales fere est in novalibus cæsa vetere silva, quæ consensu laudatur. 12 Et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui iam Italiæ terram existimavere lassam. Operis quidem facilitas in aliis generibus constat et cælo, nec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. Contra in Byzacio Africæ illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi manu vomerem trahente vidimus scindi. Terram enim terra emendandi, ut aliqui præcipiunt, super tenuem pingui iniecta aut gracili bibulaque super umidam ac præpinguem, dementis operæ est. Quid potest sperare qui talem colit ?

IV. (vi.)

1 Alia est ratio, quam Britanniæ et Galliæ invenere, alendi eam ipsa, genusque, quod vocant margam. Spissior ubertas in ea intellegitur. Est autem quidam terræ adeps ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitudinis nucleo (vii.). Non omisere et hoc Græci : quid enim intemptatum illis ? Leucargillon vocant candidam argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in umida frigidaque terra. 2 Illam Gallias Britanniasque locupletantem cum cura dici convenit. Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. Est enim alba, rufa, columbina, argillacea, tofacea, harenacea. Natura duplex, aspera aut pinguis ; experimenta utriusque in manu. Usus æque geminus, ut fruges tantum alant aut eædem et pabulum. 3 Fruges alit tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis, verum aspera tractatu ; si nimia iniecta est, exurit solum. Proxima est rufa, quæ vocatur acaunumarga, intermixto lapide terræ minutæ, harenosæ. Lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter cæditur propter lapides ; inpendio tamen minima levitate dimidio minoris, quam ceteræ, invehitur. Inspergitur rara ; sale eam misceri putant. Utrumque hoc genus semel iniectum in l annos valet et frugum et pabuli ubertate. (viii.) 4 Quæ pingues esse sentiuntur, ex his præcipua alba. Plura eius genera : mordacissimum quod supra diximus. Alterum genus albæ creta argentaria est. Petitur ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto, intus, ut in metallis, spatiante vena. Hac maxime Britannia utitur. Durat annis lxxx, neque est exemplum ullius, qui bis in vita hanc eidem iniecerit. Tertium genus candidæ glisomargam vocant. Est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram lætissimum secetur. Dum fruges, nullum aliud gramen emittit. 5 Durat xxx annis : densior iusto Signini modo strangulat solum. Columbinam Galliæ suo nomine eglecopalam appellant : glebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat. Hæc ex æquo fertilis. Harenacea utuntur, si alia non sit ; in uliginosis vero, et si alia sit. Ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta lætificent. Sed ea non diutius annis x prodest. Ædui et Pictones calce uberrimos fecere agros, quæ sane et oleis, et vitibus utilissima reperitur. Omnis autem marga arato inicienda est. Ut medicamentum rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus aspera et quæ in herbas non effunditur ; alioquin novitate quæcumque fuerit solum lædet, ne sic quidem primo anno fertilis. Interest et quali solo quæratur. Sicca enim umido melior, arido pinguis. Temperato alterutra, creta vel columbina, convenit.

V. (ix.)

1 Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod levissimum est, ob id exurant. Utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus. Sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. Quod certum est, Narbonensi provinciæ et vindemias circius sic coquit, plusque pulvis ibi quam sol confert.

VI.

1 Fimi plures differentiæ, ipsa res antiqua. Iam apud Homerum regius senex agrum ita lætificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Græcia excogitasse traditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quæ regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. De nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur. 2 Proximum Columella e columbariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. Ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. Alii ex his præferunt potus hominum in coriariorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. Quippe plus ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo accesserit. Hæc sunt certamina, invicemque ad tellurem quoque alendam aluntur homines. Proxime spurcitias suum laudant, Columella solus damnat. Alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso, aliqui columbaria præferunt. 3 Proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum iumentorum. Hæ fuere apud priscos differentiæ, simulque præcepta (ut invenio) recenti utendi, quando et hic vetustas utilior ; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum, abundante geniali copia pecudum, farinæ vice cribris superinici, fætore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato. Nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus.) 4 Varro præceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. Quidam etiam bubulo iumentorum præferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. E contrario usus adversus utrumque pronuntiat. Inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur, aratro vel bidentibus versa manipulisve desectæ circa radices arborum ac vitium obrutis. Et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur. 5 Cato : Stercus unde facias, stramenta, lupinum, paleas, fabalia ac frondis iligneam querneam. Ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque. Eam substernito ovibus, bubusque frondem putidam. Vinea si macra erit, sarmenta sua comburito et indidem inarato : Itemque ubi saturus eris frumentum, oves ibi delectato.

VII.

Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram dicit : segetem stercorant fruges : lupinum, faba, vicia ; sicut e contrario : cicer, quia vellitur et quia salsum est, hordeum, fenum Græcum, ervum, hæc omnia segetem exurunt, Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/642 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/643 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/644 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/645 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/646 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/647 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/648 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/649 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/650 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/651 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/652 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/653 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/654 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/655 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/656 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/657 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/658 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/659 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/660 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/661 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/662 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/663 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/664 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/665 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/666 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/667 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/668 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/669 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/670 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/671 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/672 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/673 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/674 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/675 Page:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/676