La Femme pauvre/Partie 2/25

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche



Deinde sponsæ videbatur, quod quasi locus quidam terribilis et tenebrosus aperiebatur, in quo apparuit fornax ardens intus. Et ignis ille nihil aliud habebat ad comburendum nisi dæemones, et viventes animas.

« Supra vero fornacem istum apparuit anima illa, cujus judicium jam in superioribus auditum est. Pedes vero animæ affixi fuerunt fornaci, et anima stabat erecta quasi persona una. Non autem stabat in altissimo loco, nec in infimo, sed quasi in latere fornacis. Cujus forma erat terribilis, et mirabilis.

« Ignis vero fornacis videbatur se trahere sursum infra pedes animæ, sicut quando aqua trahit se sursum per fistulas, et violenter comprimendo se ascendebat super caput, in tantum, quod pori stabant sicut venæ currentes, cum ardenti igne.

« Aures autem videbantur quasi sufflatoria fusorum, quæ cerebrum totum cum continuo flatu commovebant.

« Oculi vero eversi apparebant et immersi, et videbantur ad occiput intus esse affixi.

« Os quoque erat apertum et lingua extracta per aperturas narium, et dependebat ad labia.

« Dentes autem erant quasi clavi ferrei affixi per palatium.

« Bracchia vero ita longa erant, quod tendebant ad pedes.

« Manus quoque ambæ videbantur habere et comprimere quamdam pinguedinem cum ardenti pice.

« Cutis vero quæ apparebat supra animam videbatur habere formam pellis supra corpus, et erat quasi lintea vestis circumfusa spermate. Quæ quidem vestis sic erat frigida, quod omnis qui videbat eam contremuit.

« Et de illa procedebat sicut sanies de ulcere corrupto sanguine, et fœtor ita malus, quod nulli pessimo fœtori in mundo posset assimilari.

« Visa itaque ista tribulatione, audiebatur vox de illa anima, quæ dixit quinque vicibus : Væ ! clamans cum lacrymis totis viribus suis… »

Revelationum cœlestium Sanctæ Brigittæ,

Liber quartus, cap. VII.

L’Esprit du Seigneur ne Se promène pas seulement dans les cimetières. Ceux qui Le connaissent peuvent Le rencontrer partout, fût-ce en enfer, et Il dit Lui-même que « le feu marche devant Sa Face ».