Le Salut par les Juifs/In Excelso

La bibliothèque libre.
Joseph Victorion et Cie (p. 161-163).

IN EXCELSO


Ézéchiel, xxxvii.


1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini : et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis : et dices eis : Ossa arida audite Verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos Spiritum et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem : et dabo vobis Spiritum et vivetis, et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt : et extenta est in eis cutis desuper, et Spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad Spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad Spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni Spiritus, et insufla super interfectos istos, et revivescant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea Spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus ISRAEL est : ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscisi sumus.

12 Propterea vaticinare et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus : et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus :

14 Et dedero Spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram : et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.