Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/308

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


292 ŒUVRES

ut dexter ad perpendiculum inferiore extremo vicinus sit la- gunculse fundo : superiore transcendât basimpollicibus viginti septem ; sinister vero transcendens lagunculam uno, aut al- tero, poUice déclinât a perpendiculari : per médium autem lagunculae conum sic transeat ; ut inferiore extremo fiât per- pendicularis, et aliquantùm ex ipsa laguncula prodeat : Inter basim autem, et conum ipsius lagunculae medio foramine pateat. Ista demum laguncula tubo primum descripto sic inseratur ; ut per extremum, quô unitur, nuUus in ipsum alius, quàm per tubumi sinistrum, pateat aditus.

a His ita constitutis, Primùm tubi longioris alterum extre- mum vesiculà obturetur : Deinde per tubum inflexum, ac sinistrum infundatur hydrargyrus, quo Tubus, inferior la- gunculae pars, et ipse tubulus, impleantur : Tum vesiculà Tubulus extremo suy^eriore claudatur : Denique Tubulus dexter, et superior lagunculae pars impleantur hydrargyro, et vesiculà tubulus obturetur.

« Ecce tibi vasa illa ; nempe tubus longior, laguncula, tu- bulique ; hydrargyro plena.

ce Tubus major, quâ parte clausus est, vesiculà demergatur in subjecti vasis hydrargyrum, et unâ cum laguncula, et tubulis, erigatur ad perpendiculum : Majoris imum os tubi reseretur ; Descendit hydrargyrus : aetherque successive a summo tubulo, qui est ad dexteram, trahitur in descendentis hydrargyri locum, dum perveniatur ad vigesimum-sepLimum pollicem suprâ longiori tubo subjecti vasis hydrargyri super- ficiem : quantùmque laguncula vacuatur hydrargyro ; tan- tùm repletur aethere.

« Si Tubuli sinistri, et inflexi pelliculam sic perfores, ut angustus aëri pateat aditus ; yEther e dextrô tubulô retrahi- tur ab aëre circumfuso : in locum aetheris hydrargyrus e la- guncula : In hydrargyri locum Aër.

« Hoc nuperum experimentum vir clarissimus Dominus Roberval mathematicarum disciplinarum Regius professor, pro sua benignitae, et induslria singulari, nobis exhibuit. a (p. 77-80).

�� �