Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/328

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

312 ŒUVRES

rem supra hydrargyrum, more solito ; supra aquam au- tem, spatium veluti vacuum apparuit ; sed ex hydrargyro ascendebant continue per mediam aquam innumerae ve- luti bullse seu guttulse majores, et minores, ut quis facile judicaret post aliquod* tempus omnes illas simul sumptas non mediocrem spatii illius partem replere ; tamen incli- nato tubo, donec nullum jam spatium vacuum appareret, omnes illae bullae seu guttulse in unicam minimam quam- dam bullam seu guttulam coalescebant, quse multo etiam minor videbatur unica ex iis majoribus plurimis quae prius ascenderant ; cum tamen nuUae inter inclinandum tubum, visae essent per aquam descendere, sed omnes su- pra ipsam remansisse. Hic vero tandem cœpi de aëre ali- quid suspicari, quem certum est in hac infima regione elementari tantum premi quantum est pondus superio- rum corporum ipsi incumbentium, atque mutua attrac- tione in unam sphœram elementarem concurrentium. Forsan, aiebam, aër hic noster infime sic pressus valde condensatur, multo rarior suopte ingenio ac sponte eva- surus, si in spatio libero relinquatur, et sibi ipsi totus permittatur. Quod sane buUis seu guttulis illius in tubo existentibus accidit ; ac quo quidem tubo ipsae bullae seu guttulae vallantur undique, ne premantur ab aëre exteriore ; nam supra, etadlatera, resistitvitrum, propriâ duritie; infra autem hydrargyrum, insito pondère ; sicque nihil obstare videtur quo minus bullae seu guttulae illae raréfiant ad libi- tum, ac totum, forsan, repleant spatium illud quod ap- paret veluti vacuum. Confirmabatur autem haec suspicio expérimente ejusdem aëris tubo aeneo inclusi, ac ibidem vi magna pressi et condensati : quo pacto ille glandes plumbeas sibi impositas, magno impetu, longissime ex-

I. Ms. : aliquot.

�� �