Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/335

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 319

cundum altitudinem pedum 2 J- sumpti : huic pressioni

nihil resistit ex interiore tubo ; prœter hydrargyrum in eodem lubo contentum ; quia vitri durities pressioni cor- porum exteriorum circunstantium resistit : unde, ut resistentia hydrargyri tubo contenti,œqualis si t pressioni aëris externi hydrargyro scutellae incumbentis, requiritur

altitudo iila pedum 2-2 At, inquiet aliquis, si aër ille

24

exterior hydrargyro scutellœ incumbens, aliquo artificio,

aut magis raréfiât, aut magis comprimatur, nunquid ideo

minus servabitur altitudo illa pedum 2-2-? — Hœc sane

non spernenda fuit multorum instantia, cui etiam ante experimenlum respondi fore ut rarefacto magis illo aëre exteriore, ut sic minus premeret scutellae liquorem, tum tubi liquor infra praedictam altitudinem deprimeretur : contra autem ipso aëre exteriore condensato, ut sic magis scutellae liquorem premeret, fore ut tubi liquor altius in— tra ipsum tubum ascenderet. Et haec nostra assertio, fren- dentibus nostris adversariis, qui hujusce suspensionis li- quoris intra tubum causam internam esse asserebant, experimento plane confirmata est : nos enim magno arti- ficio, nec minoribus sumplibus, aërem illum exteriorem scutellae incumbentem rarefacimus magis aut minus ad arbitrium, nullo calore adhibito ; et tune tubi liquor ma- gis, aut minus, in ipso tubo descendit, imo, eousque ra- refaciendo devenimus, ut in tubo nullus liquor supra scutellam extaret ; sed tubus ipse totus veluti vacuus ap- pareret: tum aërem condensando, sensim ascendebal liquor, donec ad communem altitudinem deveniret. Rur- sus nos eundem aërem scutellae incumbentem supra com- munem modum condensavimus : ac tune tubi liquor

�� �