SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 321
dilatari posse per amplissimum spatium : sed praeterea re- quirebatur ut ostenderemus aliquid ipsius aëris in tubo re- mansisse, quod, depresso ad altitudinem communem hydrargyro, repleret superiorem tubi partem ab ipso hydrargyro relictam (aliàs enim [nihilo] * aëris réma- nente, aut vacuum aut corpus ignotum accusandum erat), idcirco cœpimus inspicere diligentius quid fieret, et dum hydrargyrum in tubum infunderemus, et dum eo infuso tubum more solito tractaremus. Ac primum quidem animadvertimus interinfundendum hydrargyrum, permultas, imo prope innumeras aëris guttas (guttas dico non bullas : quia solidae illae sunt) remanere intra tubum, ipsius tubi lateribus adhaerescentes undique in ter vitrum et hydrargyrum secundum totam ipsius tubi lon- gitudinem ; alias quidem majusculas, alias au tem minores per gradus, donec, prae exilitate, permultae ex ilHs aciem oculorum effugerent, quae tamen adhibitis perspiciUis, facile cernebantur. Hse guttae, donec os tubi hydrargyro pleni digito occluderetur, magnitudinem suam nullatenus mutabant, quocumque tandem modo tubus inverteretur. Verum, deposito intra scutellae hydrargyrum orificiouna cum digito occludente, tum inclinato tubo, ita ut vertex
ipsius paulo infra altitudinem communem pedum 2 -^ sta-
24
tueretur, atque in eo statu, sublato ex ore tubi digito ;
tune hydrargyrum tubi non adhuc descendebat, videba-
turque ipse tubus totus eodem hydrargyro plenus : sed
mirum ! eodem puncto temporis quo removebatur ab ore
tubi digitus, omnes praedictae guttae aëris sensibiliter di-
latabantur, et multo majores apparebant, praecipue illae
quae ad verticem tubi magis accedebant, ex quibus etiam
I . Ms. : inhilo.
II — 21
�� �