Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/343

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBE R VAL SUR LE VIDE 327

deretur, sicque idem circa vesicam condensarelur, eandem- que magis ac magis premeret, delumescebat illa, et sen- sim subsidebat, quousque ad eundem statum rediret, quo in tubum immissa fuerat : alias enim, si appertius esset foramen, tum ictu oculi irrumpente aëre, hœc vesicœ de- tumescentia accidebat\ Quae omnia nostram assertionem de rarefactione et condensatione aëris ita confîrmabant, ut nullus jam de ea dubitaret, sed omnes palam assenti- rentur, praeter pauculos, nobis jam diu adversarios, qui tamen vulgô irridebantur ; cum aperte constaret ipsos ideo rem sic manifestam negare, quod falsam existima- rent, sed tantum quia veritas illa a nobis primum détecta esset. Taie experimentum publiée et privatim, variis mo- dis, exhibitum est plus quam centies, nec unquam fe- fellit. Aliquando etiam omnem industriam adhibui ut ve- sicam omni aëre vacuarem ; quod quamquam perfecte assequi non potui, latente semper intra sinus membranîB aliquâ ipsius aëris guttulâ, tamen inde eveniebat ut ipsa longe minus inflaretur ; pro ratione, scilicet, rarefactionis aëris circa ipsam in spatio veluti vacuo existentis : quippe quia, ex mechanicae regulis, aër ille intra vesicam relic- tus non potest magis rarefieri quam ille qui intra tubum rarefactus, eandem vesicam cingit. Sed et quidnam in ve- sicâ perforata ibidem fieret expertus sum : illa autem simul atque in spatio veluti vacuo relicta est, intumuit quidem, «ed statim detumuit : quippe aër intra illam rarefactus exitum inveniens, expansus est per spatium tubi veluti vacuum, partes autem membranae, nullo jam aëre impe- diente, ad sese redierunt. Expertus sum etiam, eodem

I. Nous reproduisons en italique la fin de la phrase telle que le manuscrit la fournit; la copie nous paraît fautive, et probablement y a-t-il des mots passés ; en tout cas nous ne sommes pas parvemis à 'Une reconstitution satisfaisante.

�� �