Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/349

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 333

ostenderint absurdam esse atque impossibilem illam so- lidam aëris rarefactionem. Sic omnino utrosque jure re- dargui, qui id temere affirment, quod nec demonstrant, nec distincte intelligunt ; malintque temerarium ac fal- sum illud : Scio profiter! quam modestum aeque ac ve- rum : Nescio. Cœterum quod ad praesens negotium atti- neret, non quaeri in nostris et aliorum experimentis quomodo aër aut aliud quidvis corpus raréfiât? sitne solida illa rarefactio? an contra, fiât novi corporis ad- missione? an vero, admissis spatiolis vacuis inter ato- mos corporis rarefacti disseminatis. Sed id tantum proponi an spatium illud quod ab hydrargyro aut alio liquore relinquitur in superiori parte tubi tanquam va- cuum, rêvera vacuum censeri debeat, an aliquo corpore repletum. Quod cum ostenderimus totum ab aëre rare- facto occupari, planum esse nos experimenti quidem solutionem attulisse, non autem antiquae illius quaestio- nis, an detur, aut possit dari vacuum ; ostendisse enim me, nihil illos agere, qui taie experimentum adducerent, ut existentiam vacui probarent : neque tamen inde concludere velle vacuum prorsus non posse dari : quod an sit nec ne, quidquid sentirent alii, ego sane faterer me nescire. Sufficere ergo mihi, quod quaestiones illae, sitne vacuum, nec ne? et quomodo fiat rarefactio et con- densatio? ad pristinum statum reductae essent. Eas in scholis hucusque fuisse agitatas, nec solutas : easdem tali experimento frustra tentatas, atque etiam-num inso- lutas, ad scholas remitti, ut ibi, forsan in perpetuum, agitentur.

Et sane haec nostra sententia nonnullis satis arrisit ; quippe quae et tutior videretur ; et in procinctu semper staret, ad falsum depellendum, sub quacumque tandem specie illud intellectum oppugnaret ; atque adeo ad verum

�� �