SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 337
SUS manet immobile, ac me et te et reliqua corpora in se libère moventia recipit ; ita ut nunc eam illius partem occupemus in qua eiistimus, dum coUoquimur ; mox aliam occupaturi, postquam ab invicem abierimus; ac tandem eandem recuperaturi, si alias aliquando hune eundem in locum, in quo nunc stamus, reducamur ; dum intérim per innumeras ejusdem spatii partes transierimus : hoc ergo extensum quod sic movetur, et materiale est, non Deus aut spiritus creatus : ego cum omni schola, corpus voco : illudautem aliud extensum immobile in quo fit motus ; nomine ab omnibus recepto, voco spatium, sive extensionem, sive, ut geometrae, solidum. Et in hoc sane utrunque convenit quod sit reale extensum, di- visibile, et mensurabile: differt autem maxime, quod spatium sit immobile, idemque mobilia se penetrantia recipiat ac per suas partes moveri patiatur : corpus au- tem fit mobile, nec se ab alio corpore penetrari intime ac secundum suas dimensiones sinat. Non quidem me la- tet taie spatium, sive solidum mathematicum, vocari a quibusdam corpus : verum illi ipsi nomine corporis abu- tuntur, faciuntque illud, aequivocum, eo quod uno eo- demque corporis nomine, illi duo entia naturâ plane diversa, nempe spatium, et corpus Physicum seu ma- teriale, signifîcent. Quanquam autem utrunque, et a ma- thematico, et a physicoconsideretur; longe tamen diversa est utriusque considerationis ratio. Mathematicus enim spatium primo ac per se considérât prout extensum est, mensurabile ac divisibile ; sic ut partes illius, pro diversis terminorum positionibus diversas figuras. Induant, diver-
��I, Voir la lettre de Roberval sur les Essa/s de 1687 (vers avril i638), apud Glerselier, Lettres de Descartes, t. III, 1667, p. Sai, et Adam Tannery, Œuvres de Descartes, t. II, p. ii3.
Il - 22
�� �