Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/355

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 339

multis ex nostris amicis summi ingenii viris ; ac senlen- tiis in unum collatis ; tamen eximium illud minime ani- madverterimus ; sed praeter mera cogitata, ac vana so- phismata, nihil quidquam nobis, summo nostro infortunio, falsâ aliquâ specie delusis, apparuerit.

Nonne merum spatium absque corpore, merum nihil est? inquit alius — Nequaquam ego — Quaenam est ergo, ait, meri spatii realitas ? — Mera extensio realis, inquam; cujus hœ sunt proprietates reaies : ut sit immo- bilis, divisibilis, mensurabilis, corporum mobilium re- ceptiva. Verum quidem est merum spatium, formaliter sumptum, nihil esse corporis formaliter sumpti ; nihil Dei formaliter sumpti ; nihil spiritus creati formaliter sumpti. At non ideo illud merum nihil est, sed extensio realis : sicuti spiritus creatus formaliter sumptus nihilum Dei formaH ter sumpti, nihilum spatii formaliter sumpti : at non ideo spiritus creatus merum nihil est, sed substantia spiritualis, quae et spiritualibus proprietatibus abundat, et spirituales exercet operationes. Atque omnino, sicuti esse quodvis formaliter sumptum, cujusvis alterius for- maliter sumpti, nihilum est, et tamen propria suâ reali- tate gaudet; sic merum spatium gaudet tantum spatii realitate, hoc est suâ extensione positiva immobih, at idem a conceptu suo formali excludit omnes aliorum entium formaliter sumptorum entitates.

Praeter alla tas quaestiones, mirum est quot et quam diversae ; quippe a permultis, et ingenio, ut fit, plane di- versis hominibus, propositae sint ; quas recensere nec taedio sum, nec forsan supervacaneum studiosis videre-

��elles venaient d'être traduites en français par le duc de Luynes avec qui Pascal devait plus tard entrer en relation étroite.

�� �