Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/40

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
24
ŒUVRES

astruebant, deficientibus rationibus quibus nullum corpus, neque etiam subtilissimum, in tale spatium subingredi convincerent. Quidam præcipue Peripatetici, qui magistri sui Aristotelis non rationibus quæ nullæ sunt, sed verbis mordicus adhærent ; contendebant parvulam quandam eamque forsan sensu imperceptibilem aeris guttulam remansisse quæ postea eousque rarefieret, ut sic naturæ laboranti opitularetur[1]. At illi parum proficiebant, quia in diversis tubis latioribus et altioribus eadem semper altitudo hydrargiri relinquebatur : ideoque illa altitudo ad rarefactionem inducendam et conservandam, æquales vires semper obtinebat ; cum tamen nunc minor, nunc major foret rarefactio ; ad quam proinde, nunc minorem nunc majorem vim requiri consentaneum videbatur. Adde quod adhibito tubo stricto quidem, sed qui in parte superiori dilataretur, instar lagenæ quæ 18 libras hydrargiri contineret, eoque debito modo impleto atque disposito ut fit in aliis tubis, relinquebatur tota illa lagena ab hydrargyro vacuo, cum parte superiore tubi, donec illud in inferiori parte, sub altitudine praedicta pedum 27/24 quiesceret. Nec quisquam in animum inducere poterat, posse insensibilem aeris guttulam a pondere 2 unciarum hydrargiri in tubo remanentis, eam trahente, eo adduci ut in tantum lagenæ spatium rarefieret ; videbaturque secundum illam Philosophiam, hydrargyrum debuisse potius altius[2] ascendere, ad spatium illud occupandum præcipue

  1. C’est à cette thèse que Roberval sera amené à se rallier, à sa grande stupéfaction, vers le printemps ; c’est pour rendre compte de ce changement dans ses idées qu’il rédigera une nouvelle narration sur le vide (infra, p. 310 sqq.)
  2. Altius, en surcharge dans le manuscrit.