Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/523

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


APPENDICE


I

De Inveniione artis exhibendi Vacuum Narratio Apologetica Valeriani Magni Fratris Capuccini ad Nobilem et Clarissimum Virum A E. P. de Roberval.

Quod hoc anno 1647. 12 Julii, Warsaviæ Typo vulgaverim, me esse primum, qui publicavi Vacuum, exhibitum in fistula vitrea, vertis, Vir doctissime, defectui candoris : quippe quod hoc ipsum ab anno 1643. in Italia vulgatum sit, præcipuè vero Romæ, et Florentiæ ; ac ea de re disputatum inter doctissimos viros Evang. Torricellum, et Angelum Ricci, cujus epistolam de ea quæstione A. R. P. Mersennus Ord. Minimorum miserit Parisios : Ego vero illis temporibus, quibus haec agebantur, fuerim Romæ, conscius omnium, et conversatus cum doctis illis. Hiscè adjungis experimenta Vacui, eodem artificio celebrata Rothomagi a Nobilissimo viro D. de Paschal mense Januario, et Februario labentis anni 1647, ac demum Parisiis tua industrià non solùm exhibita, verùm etiam aucta observationibus accuratioribus. Hiscè me agis reum laudis usurpatæ, quæ non mihi, sed aliis debeatur : Ego vero te redarguentem sic interpello.

Veni Romam 28. Aprilis anni 1642. Inde discessi prima Maii 1643 : et eo ipso anno menses Junium, et Juhum exegi Florentiæ : inde concessi in Germaniam primum, deinde in Poloniam ; ac demum redii ad Urbem ineunte anno 1645. unde discessi eodem anno mense Septembri, redux in Poloniam.

Romæ non vidi, neque unquam novi ex nomine Angelum Ricci ; Florentiæ Evang. Torricellum nec vidi, nec nomine tenus unquam cognovi : non quia viris illis desit claritas nominis, sed quod ego sim obscurus illis. Florentiæ habui