288 ŒUVRES
gencralium praxim attexo, jam specialiter Auctorum nomina recensens. Hoc ingenuè profiteor, me nihil toto in libello scripsisse, quod Societatis JESU non acceperim ex Doctore. Quas enim proprias passim resolutiones innuo, ex schola Societatis apertè deductas existimarim 1 [p. 305 sq.].
Theologiæ Moralis generalia principia. Examen III. Circa materiam de Conscientia. Caput III. De conscientia'' probabili.
n° 8. Quænam probabilis conscientia ? Quæ judicium continet alicujus rei ex opinione probabili. Probabilis autem opinio ea dicitur, quæ rationibus innititur alicujus momenti. Unde aliquando unus tantùm Doctor gravis admodum opinionem probabilem potest efficere; quia vir doctrinæ specialiter additus haud adhærebit sententiæ cuilibet nisi præstan- tis, seu sufficientis rationis vi allectus [p. 310].
ibid. Cap. VI. Praxis, seu resolutiones ex Societatis JESU schola circa materiam de conscientia.
n° 24. An confessarius, aut consultor possit contra propriam opinionem minus probabilem considère, ut pœnitentem, aut consulentem ab onere aliquo liberet ? Posse Vasquez affirmat I. 2. d. 62. c. g. n. 47. Becanum scio distinxisse in I. 2. tract. I. c. 4. q. 9. n. 16. sed idem demum asseruisse constat... [p. 313].
______________________________________________________________
1. La préface de l’édition imprimée à Lyon en 1659 ajoute : Licèt autem profiteor totum meum opus ex Societatis Docioribus texuisse, non ideo assero omnes sententias, omnium esse (ut non bene Caramuel intellexit), sed singulas singulis tribuendas. ut apertè ostendo, dam ferè nunquam pro una sententia duos Doctores recenseo. Dum autem corum refero dictorum varietatem, non ideò me idem sentire affirmo. Problemmatum moralium Volumina quæ edidi, quæ digero post unam et alteram contradictoriam relatam senlentiam, quid sentiam, aperiunt. Porrò licet Societati Jesu Summula hæc omnem attribuit sententiam, non ideo indico, propriam esse Societatis, nullam enim propositionem exprimo, quæ non possit gravissimis extra societatem Doctoribus confirmari. Quod si sæpè videar me laxioribus opinionibus adhærescere : id certè non est definire quod sentio, sed exponere, quid sine conscientiæ læsione Docti poterunt cum eis visum fucrit expedire ad sedandos pœnitentium animos, ad praxim adducere.