Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/138

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

122 ŒUVRES

p. 717. 1 Quàm sit utile de Theologia Morali mulios scribere. Res probatur exemplis.

...Scimus repertum aliquando qui summam ingentem pecuniæ Confessarii judicio restituendam deferret, atque ex itinere in amici Bibliopolæ officina consisteret. In qua roganti, num quid novi ? oblatus est recens Theologiæ Moralis scriptor, quem ipse neglectim et alia omnia cogitans dum evolvit, in casum forte suum incidit, et restituendi obligationem solutam didicit. Tum enimverò abjecta scrupuli sarcina, retento auri pondere, leviorem domum repetiisse.

Rara hæc inquis, et admodum extraordinaria. Primùm, illud rarum et extraordinarium omni labore nostro, ipsa vita redimemus alacriter, nos ejus parentis filii, qui perbenè secum agi putabat, si vel uni lethali peccato impediendo totam vitam impenderet. Deinde licet centum, licet mille quotidiana illa verbis, si vis, totidem attulerint : tamen Caius hic et Titius, non in illos omnes, sed in istum novitium incurrunt ; casu quidem, sed qui in Deo providentia, in Angelo custodia, in Caio prædestinationis effectus est. Auream salutis catenam jam inde ab æterno, non ex illis centum et mille, sed ex hoc uno pendere Deus voluit. Nisi scriberet hic, non salvaretur ille, ut ex S. Augustino monuimus. Amabo te Petre Aureli, tu qui dives es et nullius eges, ne, per Christi viscera, pauperibus invide librum unum, quem ipsis æterna Dei electio, sanguis Christi comparavit [p. 157 sg.].


B. — ESCOBAR ET AUTRES CASUISTES

ESCOBAR. — Theologia Moralis .

Tr. I. Ex. VIII. De Luxuria. Cap.III. Praxis circa sextum mandatum ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 142.

n. 59. Accipit uxor lucrum ex adulterio, teneturne marito restituere ? Affirmat Molina de just. tom. I. tract. 2. d. 94.

___________________________________________________________________

1. La Théologie Morale p. 3. n. V. faisait allusion à ce passage. La Lettre d’un Théologien à Polémarque p. 89, le cite en entier, et en donne une traduction fidèle et lourde, que Pascal n’a pas suivie.