182 ŒUVRES
Ce Caractère est une Peinture du Sauvage, qui n’ayant pas les affections honnestes et naturelles, qu’il devroit avoir, est opposé au Temperant, qui les a justes et moderées ; et à l’Intemperant qui les a déreglées et excessives... [p. 198 sq.].
C. — ESCOBAR ET AUTRES CASUISTES
ESCOBAR. — Theologia Moralis .
Tract. I. Ex. I. Cap. XII. Praxis ex Societatis Jesu Schola circa materiam de legibus in communi. p. 58.
116. .... Qui autem oh metum opus præceptum exequitur, satisfacitne legi ? Ita planè, v. g. puer, qui à Pædagogo metu adactus Missam attentè audit, licet expressam habeat intentionem non audiendi, si Pædagogus abesset : nihilominus opus præceptum implet, nec aliam Missam tenetur audire ; quia licet invitus actionem assistendi ab Ecclesia imperatam implevit, peccat tamen secundùm affectum internum peccato commissionis, ex Laymano didici [p.211].
Ibid. Ex. VIII. De Luxuria. Cap. I. De peccatis cordis, oris,auditus, visus et tactus. p. 135.
5. Quid de ornatu corporis aspiciendo à fœminis, seu viris dato sentiendam ? Si fit animo, ut quis aut quæ carnaliter adametur, mortale crimen est : si alio bono fine ut maritus, V. gr., aut uxor alliciatur, non est peccatum ; si fiat non malo fine, sed ob naturalem fastus inclinationem, veniale tantum erit, aut aliquando nullum [p. 208 sq.].
Ibid. Ex. IX. De Furto. Cap III. De filio, et uxore, et aliis furantibus. p. 154.
13. Quid si uxor gravem quantitatem accipiai ex bonis mariti, vel ex bonis quorum maritus habet administrationem et usumfructum ? Peccat mortaliter, cum onere restitutionis, si id præstet sine expresso, aut præsumpto mariti consensu, aut conditione. Potest tamen invito viro capere aut donare bona paraphernalia, illaque pro libito dispendere ; quia sunt illius propria quoad dominium. Potest etiam ludere, et pecuniam accipere ad ludum, dandumque pauperibus intra limitem, et decentiam status ; neque peccat acci-