Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/200

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

184 ŒUVRES

quia Ecclesia præcipit, ut Missa audiatur : duæ autem medietates unam Missam constituunt. Colligo posse te brevissimo temporis interstitio Missam audire, si quatuor, v. gr. altaribus variae Missæ proportionata temporis anterioritate sic celebrentur, ut dum una inchoatur, secunda ab Evangelio tunc in consecrationem procedat : tertia à consecratione in consumptionem : quarta denique a consumptione usque ad terminum [p. 212 sq.].

(Le passage a été supprimé dans les éditions de 1654 et de 1656 ; dans celle de 1669, Escobar se rétracte: In prima editione, tr. I. exam. II. num. 98. dixi : Colligo.... celebrentur. Hoc quidem addidi non quia id affirmem esse verum, sed quia ex sententia affirmante posse implere præceptum duabus medietatibus simul auditis, id colligitur apertè : contrarium enim ex bac sequela ab inconvenienti arguens, Problem. moral, meo Vol. 6. affîrmo.)

74. Requiriturne soluni ad implendam præceptum mentalis præsentia, an corporalis sufficit ? Consulenda mentalis, sed asserunt Gaspar Hurtado de sacr. tom. 2. de sacrif. d. 5. diffic. 2. et Coninch q. 83. a. 6. n. 197. sufficere corporalem, dummodo licet mente distrahatur, corpore reverenter assistit, et cum débita externa attentione [p. 211].

107. Audit quis Sacrum animo non satisfaciendi præcepto : satisfacitne ? Ita planè ex Vasquez assertione [p. 211].

Tract. II. Ex. II. De Peccatis Capitalibus. Cap. I. De Superbia. p. 283.

17. Ambitionem evolve. Est appetitus inordinaius dignitatum et bonorum. Ex génère veniale tantùm, ex circunstantia externa mortale delictum, cum appetis dignitatem, seu ad damna Reipublicæ, seu ad profusionem delinquendi licentiam [p. 200].

Ibid. Cap. V. De Gula. p. 288.

56. Quodnam peccatum Gula est ? Ex genere suo veniale, etiam si absque utilitate se quis cibo et potu usque ad vomitum ingurgitet; nisi ex hujusmodi vomitione gravia saluti incommoda exoriantur. Verùm ad consulendum valetudini