Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/204

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

188 ŒUVRES

orationem, tantùm pcr verba externa, sed simul, cùm restrictione mentali, liberum est enim homini exprimere mentem suam totaliter, vel partialiter.

Pro rudibus autem, qui nesciunt in particulari concipere amphibologiam, satis est si habeant intentionem affîrmandi, vel negandi in sensu, qui contineat re ipsa veritatem, ad quod necesse est ut saltem in universali sciant se posse negare in aliquo vero sensu, alioqui non posset loqui in sensu vero [p. 205 sq.].

330. Quinto quæro, Quale peccatum sit uti amphibologia, absque rationabili causa. Respondeo et dico primo. Probabile esse, quòd sit mendacium, atque adeò perjurium, si confirmetur juramento....

331. Dico secundo. Probabilius videri, in rigore non esse mendacium, neque perjurium. Ratio præcipua, quia qui sic loquitur, et jurat, non habet intentionem dicendi falsum, vel jurandi falsitatem, ut supponimus, et quod profertur in rigore, habet aliquem sensum verum, quem talis intendit, non ergo mentitur.... Intentio enim discernit actionem. Confirmatur ex S. Thom. 2. 2.q. 55. a. 3. ubi astutiam dicit esse vitium contrarium prudentiæ, at qui utitur amphibologia, ad summum astutus est, ergo. Non repugnat autem veritati, et fidelitati humanæ, quia non opponitur illi per defectum veritatis, sed per nimiam veritatis occultationem... [p. 205].


THOMAS SANCHEZ. — Opus morale in præcepta Decalogi .

Pars. II. De Juramento, Lib. IV. Cap. VI. p. 30. De malitia juramenti dolosi, quod absque animo jurandi, aut se obligandi, aut verbis æquivocis, sit præstitum.

n. 13. [Juramenti verba dicta amphibologice] possunt absque mendacio usurpari, quando ea verba ambigua sunt ex sua significatione. At rem banc quibusdam propositis reguiis, atque ex eis deductis corollariis explicabo. Prima régula sit. Quoties verba sunt significatione sua ambigua, pluresque sensus admittentia, nullum est mendacium ca proferre in sensu quem proferens ex illis vult, et concipit, etsi audientes, ac