Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/85

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

invasorem incontinenti actione repercuti, et in eum cursitando tantum verberum vel vulnerum infligi, quantum putatur necessarium ad honorem recuperandum : ut Nav. Pet. Nav. Victor. Henriq... et alii apud Less... n. 79.quorum sententiam multis rationibus ipse confirmat ; Tamen practicè verius est non licere ; tum quia vix esset illicita vindicta ; tum quia aperiretur via caedibus et excessibus ; unde etiam in foro externo talis puniretur, ex Gomes..... etsi mitiùs [p. 101 et 13e Pr.].

52. Neque si tantum detrahat. Dico quarto. Eodem modo si quis detrahat falsis criminationibus apud viros honoratos, licèt ex probabili opinione Pet. Nav. et Bannes possit occidi, quando aliter famæ damnum averti non potest : Attamen practicè contrarium est sequendum ; tum quia si fama sublata est, non recuperatur per mortem detractoris ; si non est sublata, ferè semper aliis modis impediri potest; tum quia aperiretur via caedibus, et majora mala in Republica sequerentur, ut etiam fatetur Less. n. 82. [13e Pr.].


THOMAS SANCHEZ. — Opus morale .

Lib. II cap. 39 1. De divinatione per duellum. Et quando duellum licitum sit ; et quibus pœnis illicitum subdatur.

n. 7. An liceat duellum, atque actorem ipsum prævenire illum necando, quando injuste coram judice auferre molitur vitam, res familiares, aut honorem innocentis ? Ejusdem rationis sunt ad duellum provocare, et illud acceptare, quoties causa necessariæ defensionis utrumque sit. Atque limitât solus Cajetanus, dummodô duellum illud de consensu principis ineatur. Sed meliùs alii dicunt licere huic innocenti duellum, ad vitam, honorem, et res familiares in notabili quantitate, tuenda, quando constat omnino, injuste et per calumniam actorem procedere : et certum omnino est fore ut

_____________________________________________________________

1. Tout ce passage est cité par Hermant, dans sa Réponse de l’Université à l’Apologie pour les Jésuites (I re édition p. 188). Escobar y renvoie aussi.