Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/90

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

74 ŒUVRES

ligioso, ne ipse occidatur, invasorem prius occidere, si fuga non possit, quia nimirum ante se hostem habet, mortem evadere : licitum quoque eidem erit, ad vitandam gravissimam sui, suæque religionis infamiam, si alius modus non suppetat, calumniatorem occidere. Nam quo jure licitum est sæculari, in tali casu calumniatorem occidere, codem jure licitum videtur Clerico, ac religioso, cùm in hoc religiosus et sæcularis sint omnino pares : cùm non minus jus in talem honorem habeat Clericus et religiosus, quàm saecularis in suum ; imô majus, quantò major est professio sapientiæ, et virtutis, ex qua hic honor Clerico et religioso progignitur, quàm sit valor et dexteritas armorum ex qua honor sæculari nascitur. Adde quod, ut sequenti sectione probabitur, licitum est Clericis, ac religiosis in tutelam suarum facultatum, furem occidere, si alius modus eas defendendi non supersit : ergo multô magis id licitum videtur in tutelam famæ; et honoris ex virtute et sapientia consurgentis. Verùm quoniam hæc apud alios scripta non legimus, nolumus ita à nobis sint dicta, ut communi sententiæ adversentur, sed solùm disputandi gratia proposita, maturo judicio relicto penes prudentem lectorem [p. 105 sq. ; 14e Pr.; 18e Pr. et 6e Écrit des Curés.] 1.



C. — ESCOBAR ET AUTRES CASUISTES

ESCOBAR. — Theologia Moralis .

Tr. I. Exam. VII. De Homicidio. Cap. 3. Praxis circa materiam de homicidio ex Doctoribus Societatis.

_____________________________________________________________

1 . Cette proposition, dénoncée parle Conseil souverain de Brabant, fut censurée par la Faculté de Théologie de Louvain, le 6 septembre 1649: « Censuit praedictam doctrinam in se falsam, et omni genere hominum perniciosam, tam propter se, quam propter varias consequentias quae inde deduci possent.... » Le 8 octobre, la même Faculté condamna deux propositions voisines de celles-ci, et relatives également à l’homicide : « Censuit doctrinam.....intellectam de defensione occisiva, sicut contextus totus et ipse titulus sectionis intelligi postulant, non solum esse falsam, sed et toti reipublicae, et generi humano perniciosam, ac proinde omnibus modis supprimendam. »