Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VII.djvu/36

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

22 ŒUVRES

lib. I. super Gènes, c. i8. et 1. 12. Conf. c. a/j. et 25. colli- gitur to. 3. et i.) in hujusmodi quaestionibus duo sunt ob- servanda. Primum quidem, ut veritas Scripturae inconcussè teneatur. Secundum, cùm Scriptura divina multipliciter ex- poni possit, quod nulli exposition! aliquis ita prœcisè inhaereat, ut si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum scripturae esse credebat, id nihilominus asserere prae- sumat : ne scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur [p. 01].

Concile de Trente (édition de i564) '

Sess. 6, CAP. 9.... absit tamen ut Ghristianus homo in se ipso vel confidat, vel glorietur, et non in Domino : cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum veHt esse mérita quae sunt ipsius dona.

Canon IV. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac prœparet, nec posse dissentire si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, anathema sit [p. 3i].

�� �