Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/141

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

LETTRES DE PASCAL À LALOUÈRE 12:;

Notes sur divers problèmes proposés par Pascal. GoROLLARiuM (De Cjcloide lib. V, p. i/|i).

.... Liquet solidum commune cylindraceo, cujus basis sit spiralis primas revolutionis, altitudo à D aequalis semidiame- tro a 6, et cono verticis D, habenti pro basi circulum semi- diametri a h, esse octavam partem sphœrœ cujus circulus maxi- miissemidiametro a h describatur. Istud problema nobis postea quam edidimus viginti illas propositiones quae primum hujus Operis * librum constituunt, proposuit solvendum D. Pasca- lius veluti suum ; ipsumque idem pro suo post aliquot meri- ses in lucem dédit Dettonvillius in epistola ad D. de Sluze ; quod facit ut discrimen inter Dettonvillium et Paschaiium ecquod sit non satis videam....

ScHOLiUM (lib. y, p. 168-169).

Anno proximè elapso, postquam vulgavimus nostras de Cycloide viginti propositiones, res tulit ut D. Pascallus Pari- siis ad nos slatim mlserit aliquot sua Problemata quorum solutionem à nobis flagitabat ut probare posset num sua et nostra ratio demonstrandi in idem conspirarent. Eorum unum, quod ad praesentem propositionem attinet, proponebatur istis verbis dati irianguli cylindrici centram gravitaiis reperire, intel- ligendo per trianguli cylindrici latera sectiones superficiel cy- lindricsB cum planis communes ; id verô nihil est aliud quàm postulare centrum gravitatis superficiel cunealis, vel intègre, vel ex parte sumptae. Respondimus, si centrum ejusmodi no- bis detur, responsuros nos esse absolutam circuli quadratu- ram, nihilque de laude quam centri illius inventor mereretur, detractum iri. Ad ha3C ille responsum sua manu dédit op- tando ut, quam facile ipse exhibiturus esset ejusmodi centrum, tam facile nos quadraturam inde promeremus. Cùm centri inventionem avidi expectaremus, accepimus ab eodem literas

I. Le De Cycloide.

�� �