Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/226

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

210

��HISTORIA TROCHODISI

SIVE GYGLOÏDIS, GALLICÈ, LA ROULETTE:

In qua narratur quibus gradibus ad iniimam illius lineœ naturam cognoscendam perventum sit.

Inter infinitas linearum curvarum species, si unam circularem excipias, nulla est quae nobis frequentius occurrat quam Trochoïdes (gallice la Roulette) : ut mirum sit quôd illa priscorum seculorum geometras latuerit, apud quos de tali linea nihil prorsùs repe- riri certum est.

Describitur à clavo Rotae in sublimi delato, dum Rota ipsa, motu rôtis peculiari, secundùm orbitam suam rectà fertur simul et circumvolvitur, initio motus sumpto dum clavus orbitam tangit, usque- dum absolutâ unâ conversione clavus idem iterum eamdem tangat orbitam. Supponimus autem hîc ad Geometrise speculationem, Rotam esse perfectè cir- cularem ; clavum, punctum in circumferentia illius assumptum ; iter rotae, perfectè planum ; orbitam denique perfectè rectam, quam circumferentia RotsB continué tangat; ambabus, orbitâ inquam et circum- ferentia, in uno eodemque piano inter movendum ubique existentibus.

Hanc lineam primus omnium advertit Mersennus, exMinimorum ordine, circa annum i6i5, dum rota- rum motus attentiùs consideraret ; atque inde Ro-

�� �