HISTORIEE TROCHOÏDIS SIVE GYGLOÏDIS GONTINUATIO,
In quâ videre est ciijusdam viri machinamenta qui se authorem Problemaium super hac re propositorum erat professus.
Tantum in rébus Geometricis severitatis inest ut peropportunum sit aliquid intervenire, quo possit earum asperitas aliquantulum mitigari. Nescio quid hujusmodi Trochoïdis historia desiderabat, quae sen- sim elanguisset, si nihil aliud lectores ex eâ didicis- sent nisi quaedam à me problemata ad explicandum proposita, certaque explicaturis praemia conslituta : quae quum nemo esset adeptus, tandem eorum solu- tionem à meipso proditam. Hac narratione quid tristius, si nullus eam jocularis eventus hilarasset? Percommodè igitur accidit is quem hic exposituri sumus.
Audierat quidam, cujus nomen à me tacebitur, omnium quae olim Robervallio dissoluta erant pro- blematum longe illud difRcillimum esse, quo soli- dum circa trochoïdis axem dimensus est. Ergo cum et hujus problematis solutionem, et vias quibus ad eam pervenerat RobervalUus accepisset, sibi quoque solutionis istius gloriam asserere meditatus est, quasi sua ipsius industriâ repertse : magnum aHquid ratus si ad hanc laudem ante annos viginti duos ab altero pnereptam socius accederet. Sed consihum suum
�� �