Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/334

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

318 ŒUVRES

eruditorum hominum, quibus hae quaestiones non injucundae fuerunt, faciendum satis.

Intérim haud abs re visum est mihi ut hsec nar- ratio velut praecurreret, si forte solutiones meas ille in se transferre moliretur, omnium oculis expositura veritatem. Id unum hoc scripto perfectum volui, non autem virum uUatenùs infamatum, quem equidem omnibus officiis lubentissime colerem, cujus et di- gnitati honorem habeo quamplurimum. Ideoque no- mini ejus peperci ; quod ille si modo haec inventa sibi arrogando revelaverit, sibi tribuat quicquid de- decoris inde contraxerit. Nec dubitet ille futurum ut ejus artes omnium oculis subjiciantur.

Neque verô effugium sibi speret emendicato ali- cujus amici chirographo, testificantis forsan visum sibi ante Kalend. Jan. librum ejus manu exaratum. Haud ita omninô ista tractantur. Sola editio fidem lacit. Non negaverim quin si de calculo quodam tribus versibus comprehenso disceptaretur, plura ac inter se congruentia ejus exemplaria multis ante tradita, nonnihil fidei factura essent. At quum de integro volumine, de centum Geometriae proposi- tionibus earumque calculis agitur, ubi nihil aequè facile est ac numéros pro numeris, notas pro notis substituere, ludicrum sanè ac lepidam amici afferre chirographum, asserentis hune librum hac vel ista die sibi inspectum, praesertim si ostendi posset ab ipso nec lectum illum nec excussum. Nemo sibi tantum jure tribuerit, ut ad dubitationes omnes toUendas sola sua auctoritas sufïiciat. In Geometri-

�� �