Aller au contenu

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/34

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

18 ŒUVRES

ralem ac primariam Cycloidem, cujus ex Toricellio descriptionem dedimus ; cùm enim quae de illâ resolvuntur facile sit ad omnes alias species pro- trahere, qui nostra problemata de hâc solâ solverit nobis omninô satisfecerit.

Posterius in eo consistit, quôd à nobis non sit praecise positum an supponamus datam esse ra- tionem basis Cycloidis AD cum sua altitudine, seu cum diamètre circuli genitoris FC. Sed ipsam datam esse rationem pro concesso usurpandum arbilra- bamur, et, ut omninô aequum est, datam esse sup- ponimus.

Nihil ergô jam superest obscuritatis. Unum tamen restare videtur, ut doctissimos geometras ad propo- sitiones nostras commodius etlibentiusinvestigandas invitemus : scilicet ea omnia removere quae à pers- picacitate ingenii, quam solam magni facimus et explorare ac coronareinstituimus, sunt aliéna, qualia sunt tàm calculus integer multorum casuum quem postulabamus, quàm absoluta solutionum conscrip- tio ; cùm ea non a viribus ingenii, sed ab aliis circumstantiis pendeant. Hoc itaque tantummodô jam instituimus, ut sola problematum diffîcultas remaneat superanda. Nempè :

Qui publico instrumente, intra prsestitutum tem- pus, illustrissime domine de Garcavi significaverit [se] eorum quae quaesita sunt demonstratienem pênes se habere ; et aut ipsammet demonstratienem quan- tumvis compendiesam ad ipsum miserit : aut, si cartae mandare nendum per etium licuerit, saltem ad cen-

�� �