Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/53

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

gerentes fiduciam non alibi præclarius quam hoc in opere, Geometriæ miracula elucere. Quod ut statim fatearis, hic exordior.

Propositiones libri primi hæ sunt :

Propositio I.

« Si duæ lineæ agantur, vel ab uno dato puncto, vel a duobus, et vel in rectam lineam, vel parallelæ, vel datum continentes angulum, vel inter se datam proportionem habentes, vel datum comprehendentes spatium : contingat autem terminus unius locum planum positione datum, et alterius terminus locum planum positione datum continget, interdum quidem ejusdem generis, interdum vero diversum, et interdum similiter positum ad rectam lineam, interdum contrario modo. »

Hæc propositio in propositiones octo dividi commode potest, et quævis ex iis in multiplices casus : obscuritatem interpreti præbuisse videtur interpunctionum defectus ; imo et Pappus ipse hoc loco propter nimiam brevitatem videtur non vacavisse obscuritate. Singula, dum secamus in octantes, ita revelamus :

1. Propositio. — Si a dato puncto in rectam lineam duæ lineæ agantur, datam habentes proportionem, et terminus unius contingat locum < planum > positione datum (hoc est : aut rectam, aut circumferentiam circuli positione datam), alterius terminus continget rectam aut circuli circumferentiam positione datam.

Esto datum punctum A (fig. 1), per quod agantur in directum rectæ AB, AF, in proportione data, et sit, verbi gratia, punctum B in

    metria. — Ad V. C. Adrianum Romanum Belgam. — Paris, Leclerc, 1600. — (Reproduit pages 325-346 de l'édition des Œuvres de Viète par Schooten. Leyde, Elzévirs, 1646.)

    Wilebrordi Snellii R(odolphi) F(ilio): περὶ λὁγου ἀποτομῆς καὶ περὶ χορίου ὰποτομῆς resuscitata Geometria. Leyde, Plantin, 1607. — Apollonius Batavus seu exsuscitata Apollonii Pergæi περὶ διωρισμένης Geometria. Leyde, Dorp, 1608.

    Marini Ghetaldi, Patritii Ragusensis : Apollonius redivivus seu restituta Apollonii Pergæi inclinationum Geometria. — Supplementum Apollonii Galli seu exsuscitata Apollonii Pergæi tactionum Geometriæ pars reliqua. — Venise, 1607.

    On peut ajouter le Supplementum Apollonii redivivi publié par Alexander Anderson à Paris, en 1612.