Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/222

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
IX.
<SYNTHESIS AD REFRACTIONES> [1].

Proposuit doctissimus Cartesius refractionum rationem experientiæ, ut aiunt, consentaneam; sed, earn ut demonstraret, postulavit et necesse omnino fuit ipsi concedi, luminis motum facilius et expeditius fieri per media densa quam per rara, quod lumini ipsi naturali adversari videtur.

Nos itaque, dum a contrario axiomate - motum nempe luminis facilius et expeditius per media rara quam per densa procedere - veram refractionumn rationem deducere tentamus, in ipsam tamen Cartesii proportionem incidimus. An autem contraria omnino via eiderm veritati occurri possit &krcapa Xoyt<oT, videant et inquirant subtiliores et severiores Geometræ; nos enim, missa matæotechnia, satius existimamus veritate ipsa indubitanter potiri, quam superfluis et frustatoriis contentionibus et jurgiis diutius inhærere.

Demonstratio nostra unico nititur postulate: naturam operari per modos et vias faciltores et expeditiores. Ita enim oc'l.aT concipiendum censemus, non, ut plerique, naturam per lineas brevissimas semper operari.

Ut enim Galilæus[2], dum motum naturalem gravium speculatur, rationem ipsius non tam spatio quam tempore metitur, pari ratione non brevissima spatia aut lineas, sed qute expeditius, commodius et breviori tempore percurri possint, consideramus.

  1. Ce second morceau sur la loi de la refraction, confondu avec le precedent dans la Correspondance de Descartes, en est 6videmment distinct: c'est le travail que Fermat promet a M. de la Chambre a la fin de sa lettre du ie' janvier I662, si celui-ci le lui reclame, et c'est 6galement a cette piece que se r6fere particulierement Clerselier, dans sa lettre a Fermat du go mai 1662. D'apres la copie de Clerselier, l'envoi a M. de la Chambre aurait eu lieu en f6vrier 1662.
  2. Discorsi e dimostrazionzi matematiche intorlno c due nove sciceize attenzenti alla Mrecanica ed i movimenti locali, del Sigr Galileo Galilei (Leyde, Elzevirs, I638). - Les nouvelles pens6es de Galilee, etc., traduit de litalien en francais (Paris, Pierre Rocolet ou Henry Guenon, 1639).