Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/288

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
239
DISSERTATION M. P. E. A. S.

vallum etiam applicatæ 4T a vertice. Sit pariter CA æqualis 5 3 ; item DA aequalis 6 3 denique EA, quod jam supposueramus, æqualis 7 3.

Si singulæ ex applicatis sint semper ad abscissas per tangentes ab axe in ratiolne correlatarum,
hoc est : si, ductis tangentibus ad puncta F, H, I, M ex una parte et ad puncta 8, 9, Z, T ex altera, semper contingat ut applicata FE, verbi gratia, sit ad rectam KE, quam tangens FK abscindit ab axe, in eadem ratione quæ est applicatæ 8 7 ad rectam 7 2, quam tangens 8 2 ab axe pariter abscindit ; item applicata DH sit ad abscissam ab axe per tangentem quæ ducitur ad punctum H ut applicata 6 9 ab abscissam ab axe per tangentem ad punctum 9 ductam ; et sic de reliquis ;
aio duas istas curvas AIF, 3Z8 esse inter se æquales, imo et similes ideoque easdem, et applicatas unius figuræ applicatis alterius quæ a vertice æqualiter distant esse pariter æquales.

Ductis enim ad puncta H, I, M, in prima figura, portionibus tangentium HO, IN, MR, quæ occurrant applicatis in punctis 0, N, R ; item, ductis portionibus tangentium, in secunda figura, 9V, ZY, TX, quæ occurrant applicatis in punctis V, Y, X, ex suppositione

ut FE ad EK (in prima figura), ita est 8 7 ad 7 2 (in secunda).


Sed anguli ad puncta E et 7 sunt recti : ergo triangula FEK, 8 7 2 sunt similia ;

ut ergo FK ad KE, ita 8 2 ad 7 2.

Sed

ut FK ad KE,
ita (productâ applicatâ DH ad punctum G) recta FG ad rectam DE,

et

ut 8 2 ad 7 2,
ita (productâ applicatâ 6 9 ad punctum P) recta 8P ad 6 7 :

ergo

ut recta FG ad rectam DE, ita recta 8P ad 67.

Sunt autem rectæ DE, 6 7 æquales, quum rectæ EA et 7 3, item rectæ