istis, ni fallor, operibus, de quibus te non ex parva mole judicaturum
sat scio, occurret tibi non injucunda varietas, ut et in epistolis, qut
vel ab Authore, vel ad ipsum i plerisque doctissimis viris scriptse fuerunt. Has inter sunt nonnulla Pascalij in quibus ingenij non minus
tersi quam perspicacis radios agnosces, quos ejusdem alie lucubrationes, et ipste satis exhibent Pascalij cogitationum reliqui: illud
enim opus in quo pendent opera interrupta, multis eximium Matheseos
circa res sacras specimen videtur, æqataque machina cœlo. Quis autem
ignorat qualis quantusque Geometra et quam insignis in Academia
Parisiensi Professor fuerit Robervallius, cujus hic aliquot epistolas
legere poteris, et perlegisse gaudebis? Eduntur hic quoque nonnullac
Gallice vel Italice scripte 'a Kenelmo Digbto, qui prTeter generis nobilitatem et honores gestos, non solium ingenio doctrinaque, sed etiam
pietate conspicuus fuit, ac ver e Religionis cultu, quam ut gladio, sic
et calamo tueri conatus est, ut fidem facit aureus illius liber de veritate
Catholicœ Religionis Anglice scriptus. Illis epistolis additur una aut
altera Frenicli, cujus miram Arithmetica problemata solvendi facilitatem a multis prledicatam, et ejusdem responsis confirmatam Analystse norunt. Quas verb non adjecimus circa Cartesianam Dioptricam
epistolas legere poteris in tertio volurnine epistolarum Cartesij cujus
stupendæ sagacitatis circa Geometriam admiratione se captumn fatetur
is etiam qui nonnunquam ab eo dissentit. Ut autem in varijs istis operibus, sic et in epistolis multa reperies quæ ad Geometriam, vel Analyticen pertinent aut numerorum arcana, de quibus si plura videre
cupias, habes observationes ad Diophantum, cujus opera typis mandari
curavi anno 1670. et Doctrinæ Analyticœ inventum novum collectum e
variis epistolis D. Petri de Fermat ab insigni Geometra R. P. Jacobo de
Billy S. J. Sacerdote. Est hic prweterea nonnihil 'circa Mechanicam et
Geostaticam, nec non Dioptricam ac Physicam, circa quam v. g. non
contemnendam fore confido epistolam de proportione qua gravia decidentia accelerantur, ad Gassendum, quse ipsi Gassendo viro exquisite
eruditionis, et candore ac moribus qui Christianum Philosophum decent, prtedito non displicuit, ut ejus responso, licet brevi, satis patet.
Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/406
Apparence
Cette page n’a pas encore été corrigée