Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/422

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.



VIII.
VIRO CLARISSIMO D. DE PELLISSON,
LIBELLORUMI SUPPLICUIM MAGISTRO,
SAMUEL DE FERMAT S. P. D.



Criticas observationes quas mihi nuper misisti, vir clarissime, sæpius legi non sine voluptate et admiratione; in illis enim ingenii, judicii, et doctrinæ dotes quas in te jampridem suspicimus ubique elucent: nihil autem invenire possim quod tanti muneris vice tibi referam, nisi commodum egestati meæ succurrerent variæ lectiones quas vir tibi singulari conjunctus amicitia, cujus mihi jucunda semper est recordatio, margini apposuit quorumdam librorum quos sedulo pervoluebat, et quorum pleraque loca, sed ὁδοῦ πάρεργον, emendavit; scis enim quam præcoci ille ubertate florum amœnitatem fructuum maturitati junxerit, nec me latet quanta ipse fiducia suas exercitationes solitus sit in tuum sinum effundere; licet autem omnes istæ quas excerpsi emendationes, vel parentis mei conjecturæ[1], tibi novitatis gratia non commendentur, illas tamen, quæ tua est comitas, te benignâ manu suscepturum non dubito. Theonem Smyrnæum, ne te diutius rnorer, vir clarissime, nosti, auctorem operis illius cui titulus τῶν κατὰ μαθηματικὴν χρησίμων εἰς τὴν τοῦ Πλάτωνος ἀνάγνωσιν, quod prodromi instar est aut isagoges Philo

  1. Les mots vel parentis mei conjecture sont omis dans le Diophante de 1670.