Aller au contenu

Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/436

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

expungis, ξυνῳκείτην autem acute et legitime substituis. Profecto, ut in emaculando erudito hoc scriptore multum desudarint Dalecampius nostras et Casaubonus, non exiguam tamen, post amplam messem, spicilegio materiem reliquerunt. Quid item certius quam χρῶμα non βρῶμα legendum apud Sextum philosophum[1]? Haec Theonis[2] quam profers emendatio sese ipsa vel minimum attendenti luculenter probat. Quod autem in Claudiani[3] epigrammate pater in puer reformandum statuis, κριτικώτατον est et vulgaris καὶ παιδαγωγικῆς ῥινὸς olfactum preterit. Puer porro in obscœnis esse qui nescit, quid sint παιδικά, quid παιδεραστεῖν, ignorat, nec catamitos nouit dictos esse pullos, nec Martialis[4] sententiam assequitur, cum ait :

Sit nobis ætate puer, non pumice, lævis,
Propter quem placeat nulla puella mihi.

Atque utinam eiusmodi amœnitatibus, tuisque etiam elegantissimis epigrammatis ac tuis item, Fermati fili, quae mirifice sane nobis sapiunt, par referre possem ! Sed quod ab exigua nostra et paupertina facultate non suppetit, id deuoto erga vos animo, omnibusque obsequijs repræsentare conabor. Valete, Viri Eximij. Cadomi III non. dec. MDCLIX.

Si lucubrationibus tuis geometricis, in quibus diceris obtinere principatum, Fermati pater, me impertieris, optime de me fueris promeritus.

  1. Voir ci-dessus, page 377.
  2. Voir ci-dessus, page 376.
  3. Il s'agit de 1'épigramme LXXVI de Claudien (éd. Heinsius, 1650). vers 5 et 6, où l'on lit :
    Quod turpem pateris cano jam podice morbum,
    Femineis signis Luna Venusque tulit.

    Fermat proposait de lire pueris au lieu de pateris; cette conjecture, ingénieuse mais inutile, n'a pas été prise en considération par les éditeurs subséquents de Claudien.

  4. Martial, XIV, epigramme 205.