Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/439

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page a été validée par deux contributeurs.


XII.
CEDE DEO, SEU CHRISTUS MORIENS.



D. Petri De Fermat carmen amoebaeum ad D. Balzacum.


Obstupuit totiesque elusum mentis acumen
Dedidicit vanos veris prœferre colores
Luminibus. Quid bella moves, deletaque pridem
Numina præestigiis linguæ solertis adumbras
Infelix ratio ? Num te simulachra tot annis
Desita, et imbelles Divûm sub imagine forme
Fallaci cinxere metu ? Num te ostia Ditis
Aut stygiæ remorantur aque, Elysiive recessus,
Et quidquid credi voluit Dijs æqua potestas ?
Perge tamen quo te securo tramite ducunt
Balzaco præeunte vise, nec inertia dudum
Fatidicæ responsa Deæ, quercusve silentes
Dodonæ, aut taciti venerare oracula Phœebi ;
Cede Deo. Cessit veterum numerosa propago
Cœlicolûm : Deus ecce Deus, quem prona parentem
Agnoscit natura suum, cui terra, salumque
Paret, et edomitæ fatalia flabra procellæ,
Submittuntque ipsæ jam non sua murmura nubes.
Hic puro fulgore micans, de lumine lumen
Dum traheret, Deus unus erat, natusque supremi
Æterna æternùm manans de mente parentis
Assumpsit veros morituræ carnis amictus,