Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/441

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée

Nec verse virtutis honos, hoc munere salter
Defungi jurata fides, jussumque magistri
Iebulit una sequi; sed jam strepit undique murmur,
Ft segni tenebras abrumpunt lumine tæde;
Qub se cumque feret, jam vis inimica propinquat,
Fictaque adorantis species, verique dolores
Non procul. Infausti tandem sub pondere ligni
Deficit, affixusque cruci, jam verbera passus,
Jam spinas, laceros spargens tormenta per artus
Nempe urgebat amor, nostreique cupido salutis,
Humanam egressus sorten, mortique tremendus
Dum fieret morti propior, fremitusque, minasque,
Et conjurata spernens convicia turban,
Degeneri vitam populo pacenmque precatur,
Nec, quas ipse tulit pœnas, tortorilbus optat.
Et jam finis erat, violataque pectora puri
Muricis iundantes spargebant undique rivos.
Nee tamen imbelli subiit fata ultima mente;
Quin magis assurgens, divinaque lumina, Cœlo
Sic propior, vocemque sonoram ad sydera tollens,
Summe Deus, quid me moribundum deseris, et jam
Semianimem, populique tuoque furore fatigas?
Sat tibi, sat mundo dedimus, finitaque dudum
Singula prescriptas habuere oracula metas.
Sic fatur moriens, elataque lumina rurs-urm
Figit humi, nec jam Cœlum spectare facultas
Ulla datur, cecidere animi, marcentiaque ora
AEthereo vocem extremam fudere parenti:
Hane tibi, summe parens, animam commendo, nec ultra
Prosiliit, vitamque simul cum vœe reliquit.
Haud secus extremo videas spiramine lychnum
Ingentem nisu valido producere lueem,
Et sursuim elatas, iterum subsidere flammas,