Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/93

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Eo casu sumenda est ad constructionem recta AD pars quarta rectarum AB, AE, quia hoc casu punctum A gerit vicem duorum punctorum, et idem est ac si diceretur: datis punctis quatuor A, A, B, E, invenire circulum N1d, in quo sumendo quodlibet punctum, ut M, quadrata quatuor AM, AM, BM, EM æquentur spatio dato.

Idem est intelligendum in alio quovis puncto et alia qualibet ratione multiplici. - Nam proponatur quadratum AM (fig. 42), una cum quadrato BM bis et quadrato EM, aquari spatio dato, sumenda est AD quarta pars rectarum AB bis et AE.

Fig. 42.

Quod advertisse et monuisse fuit necesse, nec indiget res majori explicatione.

Propositio altera. - Exponantur quotlibet puncta data in recta AEI (fig. 43), quatuor, verbi gratia, A, B, C, E, et punctum Q extra rectam AE. Quseritur circulus, ut MI, in quo sumendo quodlibet punctum, ut I, quadrata AI, BI, Cl, El, QI æquentur spatio dato.

Fig. 43.