una pecia vituli, una pecia capreti, unus cuniculus, duo pulli
et duo columbi juvenes cum platis honestis de gellea, et consimiliter
fuit ministratum cappellanis ecclesie et officiariis curie spiritualis
Rothomagensis, existentibus tamen quatuor ad unum
platum ; et deinde interposuerunt quatuor pavones cum coloribus
in sollempni apparatu aptatos, et, prolixe expectatione quasi
facta, servierunt in mensa habundanter de venacione aperina,
cum frumento delicate parato, cum lacte amigdalarum,
et finaliter servierunt de caseatis sive tartis et pomis
eciam habundanter, et quasi uniformiter sic fuit ministratum
omnibus eciam existentibus in aliis lociset cameris infra
eamdem domum, demptis tamen pomis, et eciam ministratores
dicti pastus magistro Guidoni Rabascherii, canonico, et
Petro Candellarii, cappellano dicte Rothomagensis ecclesie, tam
propter antiquitatem quam infirmitatem ipsorum in domibus suis
existentibus, miserunt talem porcionem dicti pastus qualem
habuissent, si in dicto pastu personaliter interfuissent. Quibus
sic peractis et graciis per dictum dominum archiepiscopum dictis,
fuerunt in dicta aula alta confectiones seu species in drageis argenteis
date, et facta collatione sollempniter in qua fuerunt dicti
duo baillivi et alii invitati per dictum dominum episcopum
Lexoviensem, qui ad partem fuerunt pransi, recesserunt eo
modo et ordine quibus venerant, et iverunt usque ad ecclesiam
Rothomagensem predictam, et inde quilibet ad larem propriam
se retraxit, de quibus sic gestis, factis et ordinatis, pro parte
dictorum dominorum archiepiscopi et Capituli, notariis ibidem
presentibus fuit petitum et requisitum publicum instrumentum
unum vel plura, ad futuram rei memoriam. Actum ubi supra,
sub anno, indictione, mense, die et pontificatu predictis[1].
La perte de plusieurs registres de délibérations de l’Hôtel-de-Ville de Rouen nous empêche de donner une date précise à la mésaventure du protégé de Louis XI. On ne saurait douter que la lettre d’Étiennote ne soit bien authentique et n’existe vérita-
- ↑ Archives de la Seine-Inférieure, F. du Chapitre, Délibérations capitulaires,