Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/618

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.



PIÈCES JUSTIFICATIVES.



LETTRE écrite collectivement à Philippe-Auguste, par Robert Poulain, archevêque de Rouen, et Guillaume de la Chapelle, châtelain d’Arques, qui avaient été chargés, par ce monarque, de faire une enquête sur le privilège de saint Romain.


Anno 1210, controversiam de sancti Romani privilegio inter capitulum et regis castellanum subortam, Robertus archiepiscopus et Guillelmus de Capellâ castellanus Archensis, judices à Philippo rege dati, latâ in ecclesiae gratiam sententiâ compescuerunt.

Exstant eâ de re sequentes ad principem litteræ in Chartulario capituli :

« Reverendo Philippo, dei gratiâ illustri Francorum regi, Robertus, permissione divinà, Rotomagensis archiepiscopus, et Guillelmus de Capellâ, Castellanus de Archiis, salutem, etc.

« Noverit excellentia vestra quòd, juxtà tenorem litterarum vestrarum quas nobis transmisistis, convocavimus coràm nobis, apud sanctum Audoënum, in festo apostolorum Petri et Pauli proximè præterito, Henricum cantorem, Radulfum archidiaconum et Walterum de Casteneio canonicos ; Johannem de Pratellis ; Lucam filium Johannis, et Robertum de Frescheniis milites ; Johannem Fessard ; Laurentium de Ylione, et Johannem Luce cives Rotomagenses. Hi praedicti, coràm nobis, tactis sacro sanctis evangeliis, solemniter juraverunt quod super contentione quae vertebatur inter vos et capitulum Rotomagensem de prisione quem idem capitulum exigebat à vobis, nobis rei veritatem, bonâ fide, secundùm suas conscientias, declararent. Qui jurati dixerunt unanimiter quod, temporibus Henrici et Ricardi regum Angliæ, nunquàm indè aliquam contentionem viderunt. Sed, cùm processio transibat, in die Ascensionis, per castellum, canonici ibant ad ostium carceris ; et omnes qui erant in carcere extra carcerem ponebantur ; et quemeumque illorum canonici deliberare volebant, eligebant, si non esset captus pro proditione domini regis. Et dixerunt quod quando rex Ricardus erat in captione, non habuerunt anno illo prisonem, et