Aller au contenu

Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/455

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.


NICOLAO ANDRY,
Consiliario & Lectori Regio, Doctori Medico Parisiensi.
S. F. P. M.
GEORGIUS BAGLIVUS
S. P.



Litteris tuis humanissime atque elegantissime scriptis nihil his diebus accepi jucundius. Antonium Albertum virum doctissimum, quem ob incredibilem morum suavitatem, & summam erga me fidem ac benevolentiam amavi semper & colui, nunc observo magis, & in oculis, licet à me longe remotum, perpetuo fero. Nam præter innumera quæ ipsi debeo beneficia, nova quotidie, quæ sua est humanitas, mihi conferre non definit. Nuper enim occasionem mihi dedisse eruditissimum Nicolaum Andry, Galliorum Æsculapium, per Litteras cognoscendi, beneficium ejus puto inter maxima profecto collocandum.

Ad te igitur ut proxime accedam, Doctissime Andry, gratæ certè mihi Litteræ tuæ sunt, sed gratissimus qui te ad scribendum animus impulit. A liberali enim & prolixâ erga me voluntate tuâ profectum esse crediderim studiosum te esse opusculorum meorum, & mihi aliquid atque adeo tantum tribuere in praxi medicâ quantum optavi equi-